Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De desperatione. Caput II

Qui pręsumunt, quoniam in peccatis perseuerando se saluari sperant, Dei iustitię derogant. Qui uero desperant, quia sibi ignosci posse diffidunt, Dei misericordiam denegant. Pręsumptione usus est latro a sinistris Dominicę crucis pendens, cum dixit: [ERROR: no link :] Luc. 23 Si tu es Christus, saluum fac teipsum et nos. Non eum erroris poenitet dubitando de Christo, non criminis, rapinas, quas fecerat, silentio prętermittendo; et tamen arroganter petit, ut saluetur. Sed licet ille de poena, quam tunc patiebatur, liberari postularit, ei tamen simillimi sunt, qui corrigi nolunt et poena quam in inferno luituri sunt, se liberos fore sperant, Deum quidem misericordem esse confitentes, iustum autem negantes. His contrarii sunt qui desperant. Grauitatem enim delictorum suorum considerant, et magnitudinem diuinę miserationis non perpendunt. Desperauit Cayn, cum fratre interempto diceret: [ERROR: no link :] Gen. 4 Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear. Si de Dei clementia recte sensisset, profecto etiam id quod non merebatur, ab eo se impetraturum poenitendo sperasset. Nemo quippe ueniam accipit, quia ipse meretur, sed quia benignus est ille, qui eam largitur. Desperauit et Iudas Domini sui proditor. [ERROR: no link :] Matth. 17 Peccaui inquit tradens sanguinem iustum. restituit-que argenteos, quos inique acceperat. Sed nec poenitentia illi profuit | nec satisfactio, quia dolore superatus ad laqueum confugit, non ad Dei misericordiam. Dolere quidem debuit de peccato, sed non ita ut spem, quę in Deo est, de manibus dimitteret. Nos igitur, qui Deum in multis offendimus, et dolendo de culpa

-- --

ueniam speremus | et sperando ueniam de culpa doleamus. Vtrunque necessarium est ei, qui et poenas cupit euitare | et beatitudinem consequi sempiternam. De spe autem temere pręsumentium dicitur: [ERROR: no link :] Puer. 10 Spes impiorum peribit. Et de errore desperantium: [ERROR: no link :] Puer. 24 Si desperaueris, inquit, lassus in die angustię, imminuetur fortitudo tua. Dies angustię dies Iudicii est. Cuius autem tunc fortitudo imminuta fuerit, hic demonum accusationibus grauatus damnationi succumbet.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.