Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De decem praeceptis. Caput III

Illius autem spes nunquam fallitur, qui Dei pręcepta quam potest studiose obseruat, dicente Domino in Euangelio: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Mandata uocat quę decalogo continentur. Non habebis deos alienos. Deus enim uester unus est. Qui somniis et sortilegiis et maleficiorum diuinationibus fidem pręstant, deos alienos colunt. Cum enim solius diuinę sapientię sit | futura nosse, hoc, quod Dei est, aliis tribuere pręsumunt. Non facies sculptile. Eo uidelicet animo, ut adores illud ac pro Deo habeas. Non est sceleris huius expers, qui pecuniam seculi-que diuitias magis

-- --

quam ęquum bonum-que diligit. Apostoli autoritate hoc probamus, qui Colossensibus scribens | auaritiam simulacrorum seruitutem appellat. Neque tamen per hoc mandatum ars reprobata est sculptorum uel pictorum. Non pingere aut fingere simulacra uetantur, sed adorare. Ideo sequitur: Non adorabis

-- --

ea neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus. Quod autem nos quoque Christi sanctorun-que imagines adoremus, non ad ipsas imagines, ne idolatrię arguamur, sed ad eos quorum ipsę imagines apparent, adorationem dirigimus. Iccirco autem eiusmodi simulacra publice proponi solent, ut quoties conspecta fuerint, ad memoriam res gestas eorum quibus dicata sunt reuocent et ad imitandum fidelium mentes accendant. [ERROR: no link :] Secundum. Non assumes nomen Domini Dei tui in uanum. Ne contemnere uideare, quod pręcipue oportet reuereri. [ERROR: no link :] tertium. Memento ut diem sabbati sanctifices. Nos uero sabbati obseruationem ad diem Dominicum transtulimus, ne cum Iudeis in Christum non credentibus uideamur sentire, qui eum in sepulchro mortuum sabbato quieuisse fatentur quidem, sed postea uiuum resurrexisse negant. Itaque ob resurrectionis reuerentiam | eo quo facta est die ab operibus uacamus, nec tamen ita superstitiose | ut Iudei sabbato. Nam et mensas paramus | et calices abluimus | et multa huiusmodi agimus. Etenim seruilia opera quę uetantur, peccata potissime, quibus Deus offenditur, intelligimus, a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur. [ERROR: no link :] Neque aliam ob rem festo die cessare debent manuum exercitia, nisi ut quisque cęteris omnibus curis expeditus diuina tantum tractet, templa uisitet, precationibus incumbat, missalibus sacrificiis intersit, prędicationes audiat | et totum tempus illud in Dei laudem cultum-que expendat. Cum ergo Dominicis feriatis-que ab Ecclesia institutis diebus maxime a scelere abstinendum sit, cur uos infrenis ac petulans iuuentus tunc pręcipue in ganeis crapulamini? in choreis lasciuitis? in iocis et ludis diffluitis? alearum tesserarum-que lusionibus tempus diuino honori dedicatum impie consumitis? In quo quidem lusu nec amissę pecunię damnum sine infamia | nec lucrum sine restitutionis debito | nec usus est sine peccato. nisi forte periurare | et dolos intendere | et aliena inique concupiscere | et inter se identidem rixari atque in contumeliam prorumpere fas esse dixerimus. omitto quod interdum nec manibus temperatur | et usque ad uulnera cędes-que peruenitur. Quanto ergo leuius crimen ab his diuertere | et alicuius honestę artis laboribus diem illum conterere | quam per ocium ad tam nefanda flagitia conuerti? Profecto minus offenderetis nullum omnino diem festum agere quam hunc quem agitis tot uitiorum obscoenitatibus prophanare. Concessus fuit olim Iudeis repudii libellus, ne in uxores quę displicuissent | ueneno sęuirent, sed potius uiuas dimitterent. Age iam permittatur et uobis, ut omnes dies profesti sint, nullus festus, ut potius manuum labore occupetur animus quam nihil agendo male agere assuescat. Nullus igitur sit uobis Dominicus dies, ne ipsum qui Dominicus est, in diabolicum conuertatis, dum eo toto tempore, quo ab operibus uacui estis, non tam Domino quam diabolo seruitis. Itaque nunc quidem ad uos pertinere arbitror hoc quod dicitur: Memento ut diem sabbati sanctifices, cum nequaquam sanctificetis eum, sed polluatis. Vt autem et ad uos pertineat, redite iam ad mentem et intelligite: ideo festis diebus a secularibus negociis feriandum pręcipi, ut exerceamur in diuinis | et non ut hauriendis luxuriis uoluptatibus-que incumbamus. Et hęc sane pręcepta sunt, quę ad Dei duntaxat cultum spectant. reliqua uero circa charitatem, quam proximis debemus uersantur. [ERROR: no link :] Quartum. Honora inquit patrem tuum et matrem tuam, ut sis longęuus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Natura ipsa nos prouocat | gratis parentes nostros colere et amare | quanto magis hoc facere debemus, cum etiam pręmium proponatur longęuitatis? Neque si quosdam imprimis parentum studiosos parum diu uixisse noueris, de promissione diffidas. Ideo terrenum et temporale bonum interdum cito subducitur, ut cęleste et ęternum gradu beatitatis celsiore cumuletur .

-- --

[ERROR: no link :]Quintum. Non occides. Cum neminem tibi lędere liceat, multo minus interimere. Ne iudici quidem aliquem capitis reum ex odio fas est interficere, sed ex lege. Quamobrem non tibi, sed illi, qui exequendis legibus pręficitur, dictum est | [ERROR: no link :] Exo. 22 Maleficos ne patiaris uiuere. Priuato autem homini ne iniuriam quidem, quam accepit, ulcisci permittitur, dicente Domino: [ERROR: no link :] Ad Ro. 12 Mihi uindictam et ego retribuam. [ERROR: no link :]Sextum. Non mechaberis. Omnis coitus hoc mandato prohibetur extra matrimonii copulam. Si continere non potes, cur sine uxore es? Sin potes, cur monachum non profiteris? Illud ne damneris, hoc, ut mercedis plus capias uoto suscepto castitatis. [ERROR: no link :] Septimum. Non furtum facias. Furti actio est in eum, qui contrectat rem alienam inuito domino. Igitur contra hoc pręceptum peregit | non solum qui aliquid furto sustulit, sed etiam qui per uim rapuit | uel per fraudem ellicuit | uel casu inuentum restituere noluit. [ERROR: no link :] Octauum. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Cum enim Christus Dei Filius ueritas sit, quicquid aduersus ueritatem dicitur, Deum offendit. Non tamen omne mendacium ita graue crimen est, sed illud tantum, quod aduersatur charitati et cum alicuius detrimento perficitur. Fingere autem et mentiri, quod nemini noceat, leuis est culpa. Interdum ne culpa quidem, sed potius meritum. ut cum finguntur parabolę siue apologi ad pręcepta uirtutis. Nemo quippe ignorat ea conficta esse, non ut mendacium dicatur, sed ut ueritas disciplinę salutaris iocundius exprimatur, gratius acceptetur | tenacius-que menti discentis insideat. Hoc me fecisse nullo modo poenitet | edito illo quinquaginta parabolarum libello, dum prodesse plurimis cupio, non commento sed ueritate. De pernicioso autem mendacii genere scriptum est: [ERROR: no link :] Sap. 5 Os quod mentitur, occidit animam. De hoc uero quod excusamus ac defendimus, abunde in parte eius libri, quem de religiose uiuendi institutione inscripsimus, est tractatum. ubi sanctorum exemplis probatur | non solum fingere quandoque licere, sed etiam esse necessarium, quoties consultum uolumus uel nostrę uel aliorum saluti. [ERROR: no link :] Nonum. Non concupisces domum proximi tui! [ERROR: no link :] Decimum. Non desyderabis uxorem eius! His postremis Dei mandatis aperte discimus | non modo facto dicto-que posse delinqui, uerum etiam sola mali concupiscentia. Et si rem alienam nefas est concupiscere, multo magis auferre: Et si desyderare tantum alterius coniugem non debemus, multo minus cum illa rem habere. Concupiscentia enim et desyderium, quanuis crimine non careant, facilius tamen coercentur, si cupita non perficiuntur, difficilius autem, cum in consuetudinem facti uenerint. Insatiabiles nempe bestię sunt | auaritia et libido; non implentur haustu, sed quo magis hauserint, plus esuriunt. Hoc, quod sequitur: non seruum non ancillam, non bouem, non asinum neque omnia quę illius sunt, cum illo quod de domo non concupiscenda dicitur | iungenda censeo, ne ex decalogo hendecalogum faciamus. Cum ergo in fine his duobus pręceptis prauę cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo inducunt. Concupiscentia itaque mali nihil aliud est | quam firmus in malum consensus. quod quanuis non fiat, factum tamen iri cupimus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.