Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De sacramento corporis Christi Caput XVII

Poenitentes de iis quibus te offendimus Domine, et eadem sacerdoti tuo confessi | atque ab ipso, cui tu soluendi potestatem dedisti, absoluti, ad mensam saluberrimi conuiuii tui accedimus, ut corpori et sanguini tuo communicemus. Indigni quidem, sed tamen abs te

-- --

inuitati, qui infirmitati nostrę pręsentaneum porrigens remedium, sacratissimum corpus tuum sub specie panis: Accipite inquis et comedite | hoc est corpus meum. deinde preciosum sanguinem tuum sub specie uini in calice infusum propinans ais: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et ante per Salomonem in Prouerbiis hortatus es dicens: Venite et comedite panem meum | et bibite uinum quod miscui uobis! Ad tuum ergo conuiuium a te inuitati, a te uocati accedimus, cum plena fide, cum indubitata credulitate confitentes, panem et uinum tuis uerbis a tuo sacerdote consecratum, tuum esse corpus, tuum esse sanguinem. Tu enim ipse qui ueritas es, hoc testaris et affirmas, cui uel minimum refragari infidelitatis crimen est. Panis uini-que figuram oculis cernimus, odorem naribus haurimus, saporem ore gustamus, duritiem atque liquorem tactu sentimus. et tamen non nostris sensibus, sed tuo testimonio credimus. Omnis enim homo mendax, tu solus uerax, tu ipsa ueritas, quę nec decipi potest nec decipere. Nos itaque corpus tuum, clementissime Domine, et tuum sanguinem aliena specie uelatum

-- --

fideliter accipimus | nec omnino qua ratione id fieri possit quęrimus | aut quomodo panis uini-que substantia in substantiam corporis et sanguinis tui transeat, cum accidentia non mutentur, scrutamur. Maius est enim miraculum istud | quam ut humano ingenio uel scientia comprehendi possit | te tamen tradente uerum esse credimus | etiam quod intelligere quomodo uerum esse possit nequimus. Etenim suis finibus circumscriptus est intellectus noster, tuę autem potentię, tuę sapientię nullus est finis, nulla circumscriptio: omnem numerum, omnem excedit modum. Stultus est igitur, qui tanti mysterii altitudinem se deprehendisse putet, nisi ipse reueles, ipse aperias, ipse illum tam signularis intelligentię efficias capacem. Nos interim non ideo credimus panem et uinum in substantiam tui corporis et sanguinis transmutari, quia et uxor Loth uersa sit in statuam salis | et

-- --

uirga Moysi in colubrum | et cibus atque potus in carnem et sanguinem animalis. Nam simul cum accidentibus ista mutata sunt | sed quia nihil uerius esse nouimus his, quę te docente discere contingit. Confitemur te esse Verbum, a quo facta sunt omnia | et sine quo factum est nihil. Quid ergo factu tibi impossibile, si modo illud ut fiat, tuę conuenit maiestati? Absit igitur ut quicquam dubitemus de tam mirabili stupendo-que sacramento, cuius tu et autor es et testis. In quo magis mirari licet tuę in nos benignitatis magnitudinem, quam incomprehensibile operis arcanum. Tu te nobis Domine pręstas in cibum, qui te pro nobis supra crucem obtulisti in sacrificium. sed ibi uisibilis et passibilis et mortalis apparebas, hic lates gloriosus et deuicta iam morte triumphans. Ibi abscondita erat in homine diuinitas, hic panis uini-que figura cęlatur et humanitas. Sed licet neutrum cernant oculi, utrunque tamen confitetur fides. Tu hic totus es, qui in cęlo es totus, cęlestia non derelinquens et terrena uisitans. Nam et in cęlum ascensurus te quotidie nobiscum fore promiseras usque ad seculi consummationem. Itaque et nobiscum es Domine in terra | et cum Patre in cęlo, nobiscum in specie aliena, cum Patre in propria, in terra mundans peccatores, in cęlo mundatos suscipiens. Cęlum et terram imples tua diuinitate. Et quoniam ei tua iuncta est humanitas, ubicunque diuinitas est, illic si uolueris, et humanitatem tuam esse necesse est. Quid ergo mirum, si in multis locis es qui in uno, si in pluribus hostiis qui in una? Porro cum tibi placuisset | ineffabili corporis et sanguinis tui sacramento fideles tuos pascere et tibi unire, sub panis uini-que figura latere uoluisti, ut nemo horreret gustare, quod fideliter gustatum beatitudinem confert. Primus Melchisedech in sacrificio panem et uinum obtulit. Inde tu diceris | in ęternum sacerdos, non secundum ritum eorum qui pecora sacrificabant, sed secundum ordinem Melchisedech, qui pane uino-que litauit. Illius tamen sacrificium signum et umbra fuit, tuum autem ueritas est et lux. tuum istud et prophetę

-- --

futurum prędicauerunt | et figurę significarunt, ut in eo credendo, quod et uetustas promitteret | et nouitas exiberet, fides nostra stabiliretur atque firmaretur magis. Ab Esaia prędictum audimus: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum, uindemię defecatę. Et ab Hieremia: Omnis laguncula implebitur uino. Et ab Ezechiele: Vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non ponam uobis famem. Et ab Osee: Conuertentur sedentes in umbra eius; uiuent tritico | et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Et a Zacharia: Quid enim bonum eius est | et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum

-- --

et uinum germinans uirgines? Et a Malachia: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Figurę autem atque signa fuere: sacrificium Melchisedech sacerdotis, manna in deserto, agnus paschalis, hostia sanctorum oblata pro peccato, hostia pacificorum oblata Domino, subcinericius panis Elię in itinere, panes propositionis in templo. Quicquid in his fuit significatum, in tui Domine glorificati corporis sacramento credimus impletum. atque ideo non quod uidemus in eo, sed quod credimus adoramus. ut Petri apostoli tui promissum te donante nobis persoluatur dicentis: In quem nunc non uidentes creditis, credentes exultabitis lętitia inenarrabili et glorificata | reportantes finem fidei uestrę salutem animarum uestrarum. hoc illud est quod et ipse dixeras : Beati qui non uiderunt et crediderunt! Accedimus etiam ad te Domine cum timore et humilitate. Tu es enim ille, de quo in psalmo est dictum: Escam dedit timentibus se. tu das teipsum iis qui maiestatem tuam offendere metuunt | et eidem in omnibus obsequi desyderant. Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut dulcedine charitatis tuę satientur quam esuriunt. Accedimus cum continentię castitatis-que proposito. Nam si non licuit Dauidi et iis qui cum illo

-- --

erant, edere de panibus sanctificatis, nisi cum se a consuetudine mulierum expiassent, quanto continentiorem esse oportet eum, qui castum corpus tuum, de casta sumptum Virgine et tibi unitum, esurus accedit? Et si de hostia pacificorum uesci iubetur qui fuerit mundus, quanto conuenit esse illum mundiorem, qui te omnis munditię fontem, omnis gratię autorem cupit haurire? Tu es panis uiuus uitam nobis donans quam non habemus, et a morte liberans quam timemus. Ais enim: Ego sum panis uitę. patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt. hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Nihil est Domine tua ista oblatione melius, nihil pulchrius, nihil dulcius, nihil iocundius. Quid est bonum eius, inquit Zacharias, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Bonus et pulcher es, non reprobis sed electis et fidei uirginitatem consecutis, non hereticis a sponsa tua Ecclesia alienatis atque fornicantibus. Tui pręterea sacramenti dulcedo a psalmista mel dicitur, quoniam nihil aliud in terra gustu dulcius inuenit, cuius nomine illam exprimeret. Cibauit illos, inquit, ex adipe frumenti, et de petra melle saturauit eos. Idem alibi: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Tu tua suauitate, isto melle | in cęlo reficis angelos | animas-que sanctas | et mortales pascis in terra. Vnde dicitur: Panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Postremo quod cibus iste ac potus, quem abs te nobis datum pro maximo munere accipimus, gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis. Cum ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie

-- --

sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius boni largitor es, totius distributor felicitatis atque glorię. Tu sub aliena

-- --

specie latens et delicta nostra purgas | et purgatos ad purius uiuendi studium dirigis. Quod si in Leuitico quicquid tetigerit carnes hostię pro peccato oblatę sanctificari dicitur, quis dubitat, quin istud quod pręcessit in figura, cumulatius impleatur in ueritate? Tu ille es qui solo tactu leprosum mundasti, mulierem sanguine fluentem curasti, puellam mortuam ad uitam reuocasti. ut ostenderes in te esse uirtutem peccata pręterita delendi, futura cauendi | et qui in peccatis mortui iacent, ad spem uitę ęternę errigendi. Tua pręterea in Ecclesiastico uox est: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuries ista et sitis desyderium tui est. quo desyderio qui affecti fuerint, beati erunt quia saturabuntur. Incipient enim repleri uirtutibus, qui ante uitiis referti erant. ut fiat quod in psalmo dicitur: A fructu frumenti uini et olei multiplicati sunt. Quod ut nobis contingat, ipse per Prophetam hortaris dicens: Dilata os tuum, et implebo illud. Qui paratior accedit magis dilatatur, et qui magis dilatatur, magis et impletur. Cum autem implemur , tunc pręcipue ad te diligendum accendimur. Hoc Propheta spiritualiter expertus admiratur et ait: Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam pręclarus est! Sed oleum, quia lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te aperiente Scripturas discunt | per panis fracti sacramentum in tui agnitionem se uenisse confessi sunt. Huius panis uirtute animam quoque effici pulcherrimam Ezechielis prophetę testimonio discimus dicentis: Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es uehementer nimis. Ex hoc pręterea ad

-- --

resistendum diabolo uires acquirimus | et contra carnis certamina efficimur fortiores, dicente Propheta: Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. Demum uicto diabolo et spiritu carni dominante | multa animi pace, multa quiete fruimur, iuxta illud: Qui ponit fines tuos pacem | et adipe frumenti satiat te. Et, quid est usquam uirtutis, quid gratię, quid felicitatis Domine Iesu Christe, quod tibi digne communicantes non adipiscimur? Tu in nobis es | et nos in te, quoties tuo cibo et tuo potu anima nostra reficitur. Ais enim: Caro mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus | qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Et quoniam uita es, in te manentes te-que in nobis manentem habentes uiuimus in ęternum. Quamobrem subiungens inquis: Sicut misit me uiuens Pater | et ego uiuo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me. Reliquum est ut sic uiuendo beatitudine fruamur | perpetua et ęterna. Iccirco ut illam nobis conferas , mones et ais: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam ęternam, quem Filius hominis dabit uobis. hunc enim Pater signauit Deus. Et iterum: Ego sum panis uitę. qui uenit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet in ęternum. Ad beatos ista pertinere etiam Apocalypsis docet, ubi dicitur: Non esurient neque sitient amplius | neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus, quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos | et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Quas ergo tibi gratias benignissime Domine pro tam immenso munere agemus? quę pręconia, quas laudes persoluemus? Nihil aliud a

-- --

nobis exigere uideris | quam ne polluto ore tua dona contaminemus. At hoc etiam nisi te imbecillitatem nostram adiuuante pręstare nequimus. Tu ipse igitur qui tam liberaliter ad epulas tuas nos inuitas, da ut semper ad illas digni ueniamus | ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę

-- --

redemptionis constituisti dicens: Hoc facite in mei commemorationem, pręsta ut quotidie ista meditantes, nullo die, nulla hora, nullo temporis momento obliuiscamur tui.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.