Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

In eos, qvi sacramentvm male svmvnt Caput XVIII

Cum igitur tanti emolumenti sit | tantę-que felicitatis uero pane ac uero potu isto uti, nonne miseri sunt et infelices, qui uel indigni ad sumendum accedunt | uel omnino sumere contemnunt? Indigne autem accedunt, qui poenitentiam peccatorum, ut debent, non egerunt | nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere | neque ab omnibus continendi sese propositum habent. Si conscientia tua te accusat, cur pollutus Agni purissimi carnem gustando inquinas? Non culpam sic agendo diluis sed grauas | et in maximum te pręcipitas scelus. audi Apostolum dicentem: Quicunque manducauerit panem | et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat | et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit | non diiudicans corpus Domini. Quid est reum esse corporis et sanguinis Domini | nisi illis fieri similem, qui Saluatorem contumeliis affectum crucifixerunt? Verbis illi

-- --

petulantibus insultabant, tu gustu temerario offendis; flagellis illi percutiebant, tu manibus immundis contrectando uiolas; crucifigebant illi, tu quotidie peccatorum tuorum aculeis confodere non dubitas; illi saltem ut honeste sepeliretur permisere, tu in foueam feculenti pectoris mundissimum Dominum pręcipitas. Quamobrem ipse idem in Malachia propheta de talibus conquęritur dicens: Ad uos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum. et dicitis: In quo despeximus nomen tuum? in eo quod offertis super altare meum panem pollutum. et dicitis: in quo polluimus te? in eo quod dicitis | Mensa Domini despecta est. Offerimus panem pollutum, quoties impuris manibus oblationem sanctam contrectamus. Et licet illa pollui non possit, nobis tamen nostra imputatur nequitia. Mensam autem Domini despectam esse dicere uidemur, quoties ad eam contemptim temerarie-que accedimus, quasi ad corporis communes epulas inuitati, non ad animę alimentum singulare. Si ergo mundari se aliquis ita credat | et pro delicto satisfacere, uehementer fallitur. Immundior etiam efficitur ipsa confidentię temeritate. Vnde per Hieremiam prophetam a Domino arguitur dicente: Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? nunquid carnes sanctę auferent a te malicias tuas? Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius labetur fiet-que imbecillior atque debilior diuina ope penitus destitutus. Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint | et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur | et capite ac manibus fuisse truncatum. Azothios quoque graui admodum ualetudine laborasse, donec Israhelitis arca fuit reddita. Arca ista typus Christi erat | cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac

-- --

manibus carens, quoniam neque cogitare neque facere poterit quod ei prodesse queat ad salutem. Et cum ad

-- --

bene agendum nihil sibi supererit uirium, cum Azothiis ęgrotabit, donec agat poenitentiam | se-que restituat sibi | et pro crimine satisfacere incipiat, quoniam neque tam nequiter delinquenti denegatur locus poenitentię. Habetur enim in Paralipomenon libro, quod magna populi pars non sanctificata comedere Phase ausa fuerit | sed cum se peccasse dolerent | et Ezechias pro eis orasset, placatus fuisse Dominus dicitur. Tibi quoque cui nunc iratus est, procul dubio placabitur, si te peccati poenituerit | ueniam-que fueris precatus. Omnibus patet ad Dominum reditus, et reuertenti misericordia denegatur nemini. Quod si redire neglexeris | et in aliquo flagitio pertinaciter perseuerans ad sancta sanctorum non timueris accedere, diabolo ad te possidendum perdendum-que aditum aperies. Nam de Iuda quoque scriptum est, quod post bucellam Sathanas in eum introiuit. Atque ita ille maligna suggestione superatus maturauit scelerate perficere, quod impie cogitarat. et qui Dominicam coenam ore sacrilego delibare pręsumpsit, factus est Domini proditor. Hunc si imitari in gustando sacramento perges, nonne etiam tibi dicere poterit Dominus: Ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. et vę homini illi per quem Filius hominis tradetur? Tradidit illum Iudas impiis Iudeis, tu eundem tradis tibi impuro. Hanc ob rem nisi te correxeris | poenitentiam-que egeris | ac pro tanta tua temeritate fleueris, acerbissimas quidem et nullo fine concludendas in inferno poenas dabis. Sic enim in Leuitico scribitur: Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. Periit et Oza infelix, qui prophanam manum arcę sanctę, licet labenti supponere fuit ausus. percussit eum Dominus (ut ait Scriptura) super temeritate et mortuus est. Atque ut apertius intelligas distantiam digne et indigne ad sacrosanctum libamen accedentium, disce quid in Esaia scriptum sit: Hęc dicit Dominus Deus inquit: ecce serui mei comedent, et uos esurietis; ecce serui mei bibent, et uos sitietis; ecce serui mei laudabunt prę exultatione cordis, et uos

-- --

clamabitis prę dolore cordis | et prę contritione spiritus ululabitis. Quod si certum est damnandos esse eos | qui impoenitentes decesserint, quanto magis cum ad impoenitentiam accesserit temeritas indigne communicandi?

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.