Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvale debeat esse ieivnivm et qvanta sit eivs virtvs. Caput XXI

Quale autem debeat esse ieiunium, docet Saluator in Euangelio dicens: [ERROR: no link :] Matth. 6 Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes. demoliuntur enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico uobis: receperunt mercedem suam. Non uere tristem esse prohibet. Ieiunium enim proprie poenitentium est dolentium-que pro peccato quod commiserunt. sed simulate tristari uetat | hypocritarum more, qui omnia ad iactantiam faciunt, uti hominum rumusculos aucupentur, dum sancti dici quam esse malunt. Ideo non uerę glorię, cui adipiscendę non student, sed inanis, ad quam se totos componunt, mercedem recipiunt. Tu autem cum ieiunas inquit, unge caput tuum | et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito. et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Non delibutum unguentis te incedere pręcipit, quod luxurię uitium est, sed quia caput tuum Christus est, pasce esurientem, pota sitientem, uesti nudum, et caput tuum

-- --

unxisti. Ait enim: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Deinde maculas animę tuę poenitudinis fletu ablue, et faciem tuam lauasti . atque non hominibus ieiunare uideberis, sed Deo. Tale habetur illud, de quo in Esaia clamantem auidimus Dominum: Hoc est ieiunium quod elegi: dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos | et omne onus dirumpe. frange esurienti panem tuum | et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris. hoc est, quod dolo interuerteris redde, inopem ęre alieno oppressum libera, cibum quem ieiunando tibi subtrahis da indigenti, aduenam suscipe hospitio, pauperis nuditatem tege | nec contemnas. quia tua caro est, pręsertim si in Christo tecum regeneratus est | Unum habetis patrem Deum, unum caput Christum, unum corpus Ecclesiam. Hoc igitur erit ieiunium electum, pium, fidele, sanctum. de quo etiam Iohel propheta dixit: Sanctificate ieiunium. Non enim sufficit cibi abstinentia, nisi et a peccatis abstineamus | et piis actionibus exerceamur | nos-que in omnibus fidei synceritate sanctificemus. Cauendum quoque est ne ieiuni contemnamus non ieiunantes, fortasse innocentiores absque ieiunio | quam nos cum ieiunio. Apostoli pręceptum est: Qui non manducat manducantem non iudicet! Male ab alimentis abstinet, qui a detractione proximi linguam non coercet. Ieiunium non superbię opus esse debet sed humilitatis.

-- --

Qui ieiunando superbit, phariseorum imitator est | et eorum qui Christum adeuntes dixerunt: [ERROR: no link :] Mat. 9 Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Si uis igitur, ut ieiunium tuum Deo gratum sit, nihil tibi ita arroges, ut aliis detrahas, alios sugilles, sed operam da, ut cum psalmista dicere possis: [ERROR: no link :] ps. 34 In ieiunio humiliabam animam meam. Porro ieiunium ipsum quantę uirtutis sit | quanti-que emolumenti, exempla in diuinis scripturis relata testantur. Esdras sacerdos, cum a Caldea dimissus Hierosolymam rediret, triduo cum suis ięiunasse | preces-que pro itinere

-- --

obtulisse dicitur | uoti-que compos factus fuisse. Iosaphat rex Iuda uiribus impar ieiunio et oratione superauit inimicos. Iudit uidua eisdem armis munita Olophernem Assyriorum ducem interfecit. Et Iudas Machabeus ingentes gentilium exercitus post triduanum ieiunium parua manu aggressus profligauit. Pręterea Christus Dominus per dies quadraginta nihil gustando diaboli tentamenta uicit. Et cum demoniacum surdum ac mutum curasset: Hoc demonium inquit non eiicitur, nisi in ieiunio et oratione. Prodigus filius, qui bona scortando luxuriando-que abligurierat, tunc ad patrem flagitii sui poenitens rediit, cum esurire coepisset. Deus Iudeis placari paratus, per Iohelem clamabat: Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu! Et Niniuitis ieiunantibus pepercit, quos-que minatus fuerat se funditus euersurum, seruauit. Danieli ieiunanti et oranti Christi uenturi mysteria reuelantur. Ieiunium ergo peregre proficiscentibus iter prosperum impetrat, contra hostium uim pręualet, demonum malignitatem contundit, obscoenę libidinis cupidinem coercet, Deum placat, ueniam exorat, mentem ad cęlestia errigit | Postremo per ieiunium atque abstinentiam ad cęlestem usque beatitudinem peruenitur. [ERROR: no link :] Luc. 6 Beati inquit qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. Et in Hieremia ait: Inebriaui animam lassam | et omnem animam esurientem saturaui. Hęc est illa saturitas, quam se consecuturum sperabat Dauid cum diceret: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Sancti enim qui se quondam ieiuniis afflixerunt, non esurient amplius (ut Esaias ait) neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol, quia miserator eorum reget eos | et ad fontes aquarum potabit eos. et in Apocalypsi Dominus: Ego inquit sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis. Igitur tu es ille Domine qui esurientes et sitientes tuo solo aspectu satias, tu panis indeficiens, tu fons uiuus. Tu da, ut tibi placeant ieiunia nostra, ut cum placuerint, a te tandem tua dulcedine satiemur. Non erit molesta inedia, quam spes eiusmodi futurę saturitatis consolabitur. Tu es farina illa Elisei, qui uel

-- --

amarissimum ieiunii nostri pulmentum uertis in dulcorem. Omne onus laborum nostrorum leuas istius quam in te fiximus spei suauitate. Itaque et cum ieiunamus tibi ieiunamus, et cum reficimur tibi gratias agimus, et postquam refecti sumus te laudamus. Quod ut nos doceres, te quoque fecisse meminimus, quando Pascha cum discipulis celebrares. Confitemur enim et quod ieiunamus | et quod reficimur, tuum esse beneficium non nostram uirtutem, tuę largitatis donum non nostrum meritum. Post ieiunii refectionis-que dissertationem | consequens est | ut gulę uitium quam detestandum sit consideremus .

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.