Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De ieivnio et refectione. Caput XX

Ieiunium uidetur institutum pręcipue aduersus carnis nostrę petulantiam, ut debilitatis corporis uiribus turpium uoluptatum in nobis lassescat appetitio. quę certe si satis domita fuerit, expeditior pronior-que erit uia ad bene beate-que uiuendum. Ieiunium igitur non ab re tam ueteri quam noua Lege commendatur. [ERROR: no link :] numeri 9 Moyses quadraginta diebus et totidem noctibus ieiunus permansit, quando tabulas Foederis digito Dei scriptas accepit. quibus ob plebis impietatem confractis totidem dierum noctium-que repetito ieiunio alias tabulas impetrauit | atque Deum ipsum populo qui peccauerat, reddidit placatum. [ERROR: no link :] reg. 3. 19 Helias propheta cum etiam ipse per dies quadraginta nihil gustasset, ad montem Dei peruenisse dicitur. Eundem postea dierum numerum Saluator noster suo consecrauit ieiunio. quod nos obseruare quidem Ecclesię edicto iubemur, quantum fragilitas nostra patitur, semel in die comedendo , pręter illos dies, qui Dominicę resurrectionis memoria festi feriati-que habentur. Ieiunii autem tempore abstinemus carnibus atque lacticinis, quod in his plus nutrimenti esse constat ad lasciuię incitamenta. Qui uero arctius ieiunant, in refectione pane et aqua contenti sunt, aliis abstinent. Sed uirium habenda ratio est | atque ita ieiunandum, ut corpus non lasciuiat | et tamen ad uitę religiosę opera possit sufficere. Satius est orare in ecclesia, psallere, laudis sacrificia offerre, diuina discere uel docere | quam abstinentia nimia debilitatum nihil horum posse pręstare. His autem omnibus moderata ieiunia conferunt multum | plurimum-que iuuamenti subministrant. Vnde quosdam uini usu

-- --

se abdicare uilioribus-que cibis uitam sustentare minime piget. [ERROR: no link :] 35 Abstemii semper fuere filii Ionadab (ut in Hieremia est scriptum) et audiunt a Domino: Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Fore se sapientiorem credit Salomon, si abstemius uiueret | et: [ERROR: no link :] Eccl. 1 Cogitaui inquit in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. [ERROR: no link :] Leuit. 10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. [ERROR: no link :] numeri 6; Ezechi. 44 Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant , pręceptum erat ne uinum gustarent | neque quicquid ab uua fuisset expressum, donec uotum perficerent. [ERROR: no link :] Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent , leguminibus aliti et aqua potati habitiores apparuerunt cęteris, qui uino regis-que epulis nutriti erant. Ioanni Baptistę in deserto locustę et mel syluestre cibus fuit, uinum et siceram non gustauit. [ERROR: no link :] 1: 5 Paulus apostolus Timotheo discipulo scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur. Nequis autem gulę suę fauens Apostoli patrocinio se defendat, hic qui ab aquę potu cessare iubetur egrotabat. Noli adhuc aquam bibere inquit, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates, sed modico uino utere. hoc est, non multo ad luxuriam, sed modico et aqua diluto ad languidi corporis iuuamentum. Nemo tamen nefas putet | uel carnibus uesci extra ieiunium, nisi uotum obstet, ne in Hebionitarum incidat heresim. uel etiam ieiunando uini usum damnet, ne ipse cum Taciano Encratidarum autore damnandus iudicetur. Nam Dominus et Saluator noster his usus est, ut euangelistę testantur, et in Chana Galileę ad nuptias | et in Hierosolymis quando Pascha cum discipulis celebrauit. In quo ostendere

-- --

uoluit | nullum crimen esse siquis his utatur, nisi cum Ecclesię interdictum | uel uoluntarium impediat uotum. Quisquis ergo aut carnis usu | aut uini potu | aut utro-que sponte se abdicat, non quia non liceat his uti hoc agat, sed quia iuuat | pro peccato

-- --

satisfaciendi gratia | corporis-que castigandi, ut lasciuiat minus et contra spiritum rarius insurgat. Hac de causa pleri-que uili admodum uictu contenti cibaria delicatiora sibi submouere. Ruth mulier, quę in genealogia Christi censeri meruit, cum a Booz satis diuite uiro hospitaliter acciperetur, panem in aceto intinctum comedisse dicitur, aquam potasse | fuisse-que saturatam. adeo tunc locupletiorum quoque mensę luxuria carebant. Panibus uiginti ordeaceis Elias centum uiros memoratur satiasse reliquias-que collegisse. Credimus etiam ipsum tali cibo usum fuisse, qualem aliis apposuit. cui ergo miraculorum operatio concessa fuerat, eum ordeo uesci non piguit. Ezechiel ut famem futuram partim uerbis | partim re atque opere nunciaret, frumentum, ordeum, fabam, lentem, milium, uitiam | per dies centum quadraginta comedere iubetur | et aquam potare. At nos fabam ipsam respuimus tanquam Pythagorę, non Christi discipuli. nos triticum nisi in similaginem redactum fastidimus | et uina delicatiora conquirimus | nulla in parte sanctis prophetis istis comparandi. Sed etiam Ioannes plus quam propheta, in matris adhuc aluo sanctificatus, non pepones esitauit sed locustas, nec uinum gustauit, sed haustas de Iordane aquas. Non grauabunt nos ieiunia nostra, si sanctorum parsimoniam cogitabimus, ut saltem imitari eos non pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in Mattheo legitur) secum panes deferre. Qui enim diuinę contemplationis dulcedine quotidie satiantur, uix uentri suo tunc prouident, cum esurire coguntur. Parandi autem uictus nimiam solicitudinem Dominus quoque extenuat cum ait: Nolite soliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut, quid bibemus, aut quo operiemur, sed

-- --

quęrite inquit primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia apponentur uobis. Ne quem ergo ad Dei seruitia iterum retardet inopię metus, his Domini uerbis confirmatus in illo spem collocet. non tamen ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per desertum errans cum uehementer sitiret, angeli indicio puteum comperit | et inde hausta aqua se et puerum a pernicie seruauit. Sanson nazareus, cum et ipse siti enectus clamasset ad Dominum, egressis de molari maxillę asinę aquis seruatus est. Elias in torrente Charith latens Deo procurante a coruis pascitur. Cum per deserta Idumeę arida arenosa-que ducerent exercitum Achab et Iosaphat reges aduersus Moabitas | et siti plurimum laborarent, excauarunt scrobes , quę orante Eliseo aquis repletę multitudinem ab imminente periculo liberarunt . Olim quoque cum ab Aegypto Moyse duce Hebrei ad Terram Promissionis pergerent, manna de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui

-- --

relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: [ERROR: no link :] ps. 36 Iunior fui et senui, et non uidi iustum derelictum | nec semen eius quęrens panem. et in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 144 Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. aperis tu manum tuam | et imples omne animal benedictione. Et alibi: [ERROR: no link :] ps. 32 Ecce inquit oculi Domini super timentes eum | et in eos qui sperant in misericordia eius, ut erruat a morte animas eorum et alat eos in fame. Denique abundant qui seruiunt mundo, et tu egestatem times seruiens Deo? Pascit ille uolatilia cęli, et te quem ad suam similitudinem facere uoluit non pascet? Iacta igitur (ut Propheta ait) cogitatum tuum in Domino, | et

-- --

ipse te enutriet. Quod si tibi ieiunia placebunt, de quibus nunc loquimur, modicus et tenuis uictus tibi satis erit. sin uero gulę uentri-que seruies, nihil erit satis.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.