Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De vitio ieivnare nolentivm ventriqve indvlgentivm. Caput XXIV

Quanuis autem aliquis in uoluptatibus flagitiis-que perseueret et obduret, si tamen cum iubetur ieiunat, futurę emendationis nonnulla spes est. Non est enim in illo penitus extinctus Dei timor, qui uel hac una in re formidat non obtemperare | Sed quid de illorum obstinatione sperare licebit, qui cum nihil boni agant, ne ieiunare quidem uolunt | et dum gulę indulgent, indictam quoque ab Ecclesia abstinentiam irrident? An ignorant quod Ecclesię mandatum | Dei mandatum sit? dicente Domino: Qui uos audit, me audit, et qui uos spernit, me spernit, et qui me spernit, spernit eum qui me misit . Dum igitur uentri suo quam Deo nostro malunt obedire, deus eorum uenter est. quod hic suadet id sequuntur, quod autem Deus noster iubet contemnunt. neque eos pudet gulę suę fieri mancipia, cuius dominos esse conuenerat. Quid tandem, impune-ne id sibi futurum sperant, quod nulla re impediti nisi gulę uitio, ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec redisset, semel pręterisse mandatum non fuit impune | quomodo hi non punientur, qui nunquam parent? Ille sedens adhuc ad mensam a Domino sibi dictum audiuit: Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchro patrum tuorum | cum-que rediret, a leone in uia oppressus occiditur | et ab hominibus ibidem tumulatur. Et hi qui assidue peccant | nullo prorsus ieiunantes die, ne scilicet siquando non coenitent, inedia extinguantur, Dei uindictam non uerentur? Ille quidem ab altero deceptus

-- --

prandium cum ipso iniit ignoranter-que peccauit, et talia passus est. hi uero cum scientes uolentes-que delinquant, nihil supplicii sibi infligendum arbitrantur? "Cur ergo inquiunt leonis morsibus non laceramur?" quibus respondendum est: "Quia non estis uiri Dei sicut ille, qui leui mortis genere pro reatu satisfecit, ut spiritus saluus fieret. sed estis serui diaboli. atque ideo non syluestribus feris laniandi tradimini, ut postmodum infernalibus bestiis proiecti poenas luatis acriores." Non est enim ęqua uel similis puniendi ratio iustos et iniustos, poenitentes et obdurantes . alteris temporaria debetur animaduersio, alteris ęterna. Quidam ita gulę ac uentri dediti sunt, ut ne tempus quidem comedendi obseruent, prandia pręuenire soliti ientaculis, coenas merendis. quorum immodestiam Salomon arguit dicens: Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane comedunt! Corrumpunt enim reliquos exemplo, qui magistratum adepti turpiter uiuunt. E contrario autem frugalis uita pręsidum | omnibus continentię lex est | et uirtutis incitamentum. Ideo consequenter dicitur: Beata terra cuius rex nobilis est | et cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. Profecto non hominum sed pecudum uita est | habere incerta comedendi tempora | passim-que pasci, quasi qui nunquam satientur | et edaciores idolo Bel bibaciores-que existant; si tamen idolum illud tantum in die consumpserit, quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis intemperantia tolerabilior foret, si rerum solummodo iacturam

-- --

inferret, et non etiam corporis atque mentis. Hela Samarię rex cum se uino ingurgitasset, Zambri serui insidias cauere nesciuit. Itaque sibi uitam, posteris regnum amisit | seruo illud occupante, prole quoque domini sublata. Balthasar Caldeorum rex quo die uasis, quę de templo Hierosolymitano sublata fuerant, in celebri conuiuio perpotauit, eodem occisus est | sacrilegio-que addita ebrietas finem uitę fecit. Olophernem Assyriorum ducem, qui uiris

-- --

armis-que tam potens fuit, ut quocunque se uerteret, urbibus, prouinciis, regnis terrori esset, epulis uino-que grauem unius foeminę manus interemit, et quem uincere externorum uires non poterant, crapula uictus tam ignominiosa nece periit. Vis insuper nosse quam turpis quam-que perniciosa res sit ebriositas? Noe primus uineam plantauit | uino-que infatuatus pudendis detectis iacuit indecore, ita ut uni ex filiis risum moueret. Loth autem inebriatus incestum commisit | et de filiarum concubitu liberos suscepit, ignarus quęnam essent illę cum quibus concumberet, neque fortasse quid ageret. cum inter dementem et ebrium nullum discrimen sit, nisi quod alter altero facilius curetur. Tutius est autem secretum aliquod committere stulto quam ebrioso. neuter scit arcanum cęlare, stulti tamen uerbis nemo adhibet fidem, ebrio magis creditur. Ad hęc inter compotantes frequenter leuissima de causa exurgunt rixę, concertationes, uulnera, cędes. Vnde Salomon in Prouerbiis ait: Qui dimittit aquam, id est qui mero uino utitur, caput est iurgiorum, et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. Cui sententię congruit, quod in Osee propheta legitur: Fornicatio et uinum et ebrietas auferunt cor. Cum autem sola ratione distemus a brutis, ea sublata, quid reliquum est, nisi ut bestiis annumeremur | et amisso corde | uecordes excordes-que id est dementes dicamur et simus. Teterrimum est in uita talem notam pati, sed longe infelicius uita mox defunctos ad ęterna destinari supplicia. Apostolus enim ad Corinthios scribens affirmat, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt. cum damnatis ergo computabuntur. Nam hi soli sunt quibus nulla exeundi de carcere spes est. Iccirco alibi idem hortatur dicens: Nolite inebriari uino in quo est luxuria, hoc est, uino quod gulę blanditur | et impudenter lasciuire compellit. Quamobrem etiam Dominus ita affectos ad poenitentiam reuocat per Iohelem prophetam et ait: Expergiscimini ebrii et flete et ululate omnes | qui bibitis uinum in dulcedine! Poenitere autem nolentibus per Hieremiam minatur dicens: Bibite et

-- --

inebriamini et uomite et cadite | neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter uos. Gladius hic iustitia Dei est, quę breuissimam uitę huius uoluptatem uno ictu mutat in perennem amaritudinem. Hoc ipsum idem Dominus etiam in Euangelio testatus ait: Si dixerit malus seruus in corde suo: Moram facit dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis, ueniet dominus serui illius in die qua non sperat, et diuidet eum | partem-que eius ponet cum hypocritis | illic erit fletus et stridor dentium. ubi sunt qui poenę dilationem impunitatem rati licentius peccant? Non poenam peccatorum remittit iustus Iudex, sed conuersionem expectat misericors Dominus. Quo diutius sustinet, eo acerbius in obduratos animaduertet, fletum irrogabit pro risu, pro gulę oblectamento dentium stridorem. Quę supplicia tunc demum futura quidam dicunt, cum in fine seculi hominum animę suis iunctę corporibus fuerint. Ego uero etiam ea significari reor, quę tunc erunt impio, cum primum diuidi eum a corpore contigerit. Non quod animę dentes osseos | aut oculos habeant carnales, sed quod inter uiuentes acerrimus dolor sit, qui hominem

-- --

flere et dentibus inter se collisis stridere cogit. Vt ergo intelligas poenarum grauitatem quę sunt in inferno, per eius poenę similitudinem tibi loquitur, quam in hac uita grauissimam esse non ignoras. Hęc autem consuetudo est diuinę Scripturę, ut spiritalia quę non intelligimus, per corporea quę nouimus, nobis insinuet. Maxima enim summa-que esse | et in paradiso gaudia | et in inferno supplicia credendo confitemur | quanta autem uel qualia sint, fando explicare nescimus. Et si maiora sunt quam dici queant, omissis omnibus hęc sola cauere, sola illa maxime expetere debemus.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.