Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De remedio crapulae. Caput XXV

Igitur quoties tibi in conuiuio esse contigerit, ubi et uina preciosa et sapidę exquisitę-que dapes proponantur, ne talium dulcedine captus ad intemperantiam declines, cogita quanto dulcius iocundius-que sit Deo frui | quam istis obrui. Rursum cum tibi molesta esse coeperit abstinentia, mente reuolue, quanto molestius sit | in inferno torqueri | quam hic uentri multa exigenti modica tribuere. Ita enim et quę grauant ęquo animo perferes | et ab iis, quę perniciosa suauitate demulcent , prudenter cauebis, hortante pręsertim Domino ac dicente: Attendite autem uobis ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę , et superueniat in uos repentina dies illa. Horum profecto quę tibi proponimus modo, si memor fueris, iam cautior contentior-que factus | neque cum filiis Heli carnes de cacabo rapies, ne Deum offendas et morte mulcteris, neque cum Esau pro edulio lentis primogenita tua uendes, ne patris benedictionem amittas. neque cum Israhelitis iurulentias Aegypti concupisces, ne in deserto intereas | et ad Terram Promissionis transire non possis. neque cum Adamo et Eua ieiunii tempore uetitos cibos attinges, ne de paradiso eiectus miseriis obruaris. Immodicę autem comessationis potissima mala sunt, quod futurorum bonorum, quę in Deo sunt, cogat obliuisci, dum pręsentibus delinit ac blanditur. dicente Domino: Cum comederint et saturati crassi-que fuerint, conuertentur ad deos alienos et seruient eis. quod etiam castitati aduersetur et in libidinem pronos reddat. de quo in Hieremia conquęritur Deus et ait: Saturaui eos et mechati sunt, et in domo

-- --

meretricis luxuriabantur | equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et in Ezechiele: Ecce inquit hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius. Quanto igitur melius penuriam pati | et continentię uirtute abundare | quam copia rerum affluere et turpis luxurię sordibus inquinari? Quanto pręstabilius obseruandis ieiuniis operam dare | et abstinentia superbiam fastum-que contundere | quam crapula inflatum neque bonorum neque malorum quę futura sunt meminisse | et a Deo recedere? Quod crimen illorum fuit, in quos per Amos prophetam exclamat Deus: Vę uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Quod hic de opulentis in Syon est dictum, utinam de opulentis Christianę Ecclesię dici non possit. nequis nouus Nabuchodonosor merito in illos irruat | et peccatis ita exigentibus aurum argentum-que omne diripiat | et ad suam cuncta transferat Babylonem, quę nunc non in usum rei diuinę sed magis in opera diaboli uerti solent. hoc est in popinas ganeas-que et obscoenam corporis uoluptatem

-- --

luxum-que uitę cito finiendę. Quicquid tamen futurum sit, hoc nobis relinquitur solatii quod licet urbes regna-que destruantur, ipsa Christi religio nullis hominum uiribus poterit aboleri. Quanuis cuncta defecerint, illa cui neque portę inferni pręualere queunt, non deficiet. et hęc est uictoria quę uincit mundum fides nostra. Quę si obteri unquam potuisset, prius (ut equidem reor) pedibus multorum qui pręsunt, quam eorum qui persequuntur, obtrita fuisset. Plurimi quippe ideo clericatum profitentur | et ecclesiasticas ambiunt dignitates, ut ditentur. et cum ditati fuerint, ut deliciis uoluptatibus-que fruantur. quibus in Euangelio respondet Dominus: [ERROR: no link :] Ioan. 6 Amen amen dico uobis, quęritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Et quoniam uoluptariam uitam ęterni supplicii dolor sequitur, iisdem dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 6 Vę uobis qui saturati estis, quia esurietis.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.