Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De perseverantia virtvtvm. Caput XXVI

Cum autem omnis capessendarum uirtutum labor in cassum cederet, nisi ei pręsidio perseuerantia foret, hoc ueluti opportuno dictarum dicendarum-que rerum loco eam inserere operęprecium erit. ut qui hactenus digne laudabiliter-que uersati sunt, intelligant neque deinceps sibi cessandum, donec ad finem usque peruentum fuerit. Qui enim perseueruerit usque in finem, hic saluus erit. Ad perseuerantiam nos hortatur Apostolus cum ait: [ERROR: no link :] ad Cor. prima 9 Omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. Sic currite ut comprehendatis. Frustra enim prępeti fertur cursu, qui antequam metam attingat, uictus lassitudine subsistit. Frustra bene coepimus, nisi et bene finierimus. Naufragium patiatur necesse est, qui quanuis recto cursu suis-que uentis diu nauigarit, ante cum ipsa naui in Syrtibus uel in latentibus hęsit saxis | quam ad portum est perductus. postremo neque fabri neque arhitecti | neque cuiusquam artificis opus, nisi cum perfectum fuerit, iure ac merito laudari potest. tunc demum de illo probe prudenter-que iudicatur, cum iam omni ex parte cernitur absolutum. Ita neque nobis proderunt sanctioris uitę initia, si coeptis non responderit finis. si (ut quidam ait) mulier formosa superne desinat in piscem. Iccirco Apostolus: Bonum facientes inquit non deficiamus! Audi quid pręterea tibi Salomon sapientissimus de muliere forti id est anima constanti et in proposito boni honesti-que firma, in qua cor uiri sui Christi Domini confidit, nobis exponat ac prędicet: Reddet inquit ei bonum et non malum. Qui enim Deum timet | qui-que beneficiorum eius est memor, ne

-- --

ingratitudinis arguatur, pro bono reddit bonum. Et quoniam non est satis uel diu reddidisse, nisi semper reddas, continuo subiunxit: Omnibus diebus uitę suę. Vis nosse talis animę quę sit merces? Non extinguetur inquit in nocte lucerna eius| non timebit a frigoribus niuis. fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo; hoc est, cum potentissimi quondam reges nudi ac debiles ante tribunal Iudicis ingenti timore trepidabunt, illa tunc in Christo exultabit et ridebit, iam certa de pręmio ipso, de quo dicitur: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius! Opera utique in quibus perseuerauerit , in ipso paradisi ingressu extollant illam | et spiritibus angelicis beatorum-que coniungant choro. ut quę indesinenter Deo seruiuit, iam indesinenti felicitate perfruatur. Quis est, qui dum tantę mercedis magnitudinem ęstimat, laboris sui tedio afficiatur? et non potius semper

-- --

se minus fatigari agnoscat | quam ut mereri possit quod sperat? Attende igitur non solum ea quę recepisti, sed etiam quę promissa sunt, et demum in eo quod bene coeperis, perpetuo perseuerabis. pariter-que cum Zacharia sacerdote in Euangelio dices: Seruiamus illi in sanctitate. et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris! Primo quidem in fide perseuerandum est, ne labescente fundamento quicquid superędificatum fuerit corruat. Nam sicut fides absque operibus mortua est, ita opera sine fide uana sunt, et licet temporaria mercede non fraudentur, ęterna tamen remuneratione priuantur. Fidei autem perseuerantiam Ioannes apostolus nobis commendat dicens: Quod audistis ab initio, in uobis permaneat. | quia si in uobis permanserit, quod audistis ab initio, et uos in Filio et Patre permanebitis. Dominus etiam in Apocalypsi: Esto fidelis inquit usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Deinde in spe quoque perseuerandum est, ut sicut per fidem ita et per spem habitet in nobis Christus. Habemus enim Apostoli testimonium affirmantis nos esse domum Christi, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Postremo

-- --

in charitate etiam assidue est uersandum, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet | et Deus in eo. Ab his ergo tribus uirtutibus nunquam est cessandum, quia certissimum uinculum sunt, quo Deo coniungimur et copulamur, nunquam ab illo recessuri si in his uitam finiri contigerit. Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit | et in Deo sperat | et Deum diligit, hic quotidie agere studet, quicquid ei gratum acceptum-que fore confidit. Assiduus est in oratione, semper patiens in aduersis, in omnibus Dei mandatis perpetuo se exercens. Quantum autem in offerendis precibus perseuerare prodest, testis est Chananea mulier, quę repulsa non recessit, despecta sustinuit | et dum suppliciter orando perseuerat, facta est uoti sui compos, dicente Domino: Fiat tibi sicut uis! Testis est Barthimeus cęcus, cuius perseuerans clamor oculos ei quos non habebat impetrauit. Increpabatur ut taceret | tanto ille magis clamabat: Fili Dauid miserere mei. ab hac precatione non cessauit, donec uisum recepit. Testes sunt et apostoli, de quibus est scriptum: Omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Denique, testis est ipse Saluator noster et Dominus, qui ut precibus instare suo nos doceret exemplo, et pernoctasse in oratione dicitur | et factus in agonia prolixius orasse. Quantum pręterea erumnas labores-que et cuncta seculi huius incommoda ęquo animo semper tolerare iuuat, ipsi idem Christi discipuli nobis documento sunt, quibus ipse dixit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Ad hęc omnino necessarium est, si salui esse cupimus, ut in omnibus Dei pręceptis perseueremus, cauendo illa quę uetantur | et quę iubentur faciendo. Beatus est qui cum psalmista dicere potest: Concupiuit anima mea

-- --

desyderare iustificationes tuas in omni tempore. Et iterum: Custodiam legem tuam semper et in seculum seculi. Difficile est profecto per omne uitę tempus eundem se pręstare | et in nullo deficere. Quoties ergo aliqua diuerticula patitur fragilitas, quam cito fieri potest, ad iter coeptum redeat nondum penitus labefacta uirtus, ne longiore deuiatione aberrantibus uix ulla in uiam redeundi potestas sit, postquam pręsentium uoluptatum delectatio usum fecerit, usus habitum, habitus naturam. Nec tamen si hoc acciderit desperandum erit. Nihil est

-- --

ita induratum, quod tundendo non infringat pertinax opera. Steriles campos assiduus agricolę labor foecundos reddit. Infructuosę quoque arbores in pomiferas mutantur solerti insitione. Displicere tibi incipiat quod patre tuo relicto in regionem abieris longinquam, et ad reditum te para. Volenti atque conanti pietas aderit diuina manum-que porriget | et te a malis liberabit ne pereas. Ex pecude tandem in hominem uersus, in his quę Dei sunt assuescere incipies, assuefactus perseuerabis, perseuerans uinces, uictor coronaberis. Talem se Paulus apostolus exibuerat, cum diceret: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui | de reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi in illa die iustus Iudex; non solum autem mihi sed et omnibus qui diligunt aduentum eius. O felicem illius perseuerantiam cui in fine cum Paulo sic gloriari licebit | et cum eodem sic sperare. Huic perseuerantię uirtuti contrarium uitium est animi inconstantia uolubilitas-que mentis. quę quam fugienda sit, docere ope diuina fretus nunc enitar.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.