Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De mandatorum consyderatione Caput IV

Hęc sunt Legis mandata in tabulis lapideis digito Dei descripta, ut cum omnia quę Legis sunt didiceris, ista potissime teneas, quę modo magis exquisito

-- --

magis-que mirabili tradita sunt populo fideli. [ERROR: no link :] Numeri 15 Cur enim ea Deus in marmore sculpenda curauit, nisi quia ęterna esse uoluit? ac ne quando de memoria exeant, palliorum fimbriis assui iussit uittas hyacinthinas, quas quoties aspicerent, toties eorum quę ad comparandas animi uirtutes pręcepta sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit, uittę istę in corde, non in paliis reponendę sunt et nunquam dimittendę. Quid enim ita ardenter amplecti debemus ut mandatorum memoriam? Quorum obseruatio nos ex corruptibilibus facit incorruptos et ex mortalibus immortales et ex terrenis cęlestes, quę denique diabolo nos erripit et Deo coniungit. Talia considerabat uir sanctissimus Dauid, cum diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo. Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum dicendi leporem impartit. Idem enim et fons bonorum omnium est et largitor et cuius tam dicta quam facta nulla prorsus in parte argui queant, cum solus in cunctis ut maxime potens ita summe sapiens sit. Cogita etiam, quanta tibi in his obseruandis, quę pręcepta sunt, promittantur. Certe, non argentum neque aurum neque terreni regni fortunę subiecta potentia aut glorię humanę fragile bonum, sed illa firma atque stabilis beatitudo, qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine dices, verum etiam cum eodem Propheta lętus cantabis: In uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. Et iterum: Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. Et rursum: Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Item eodem psalmo: Lętabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa. Quid enim illis preciosius, quid optabilius, quę sola nos efficere queant cęlo dignos, ęternitatis compotes, summi boni certos perpetuos-que possessores? Talia si tecum, ut debes, quotidie reputaueris, iam tandem cęlestium mandatorum amore captus atque ad eorum autorem Deum conuersus dices: Ignitum eloquium tuum uehementer, et seruus tuus dilexit illud. Non poteris enim illud non maxime diligere, in quo tibi tam grande bonum propositum esse intellexeris. Prudentia pręterea mirum in modum proficere et sapientia compleri incipies. Hoc tibi Baruch prophetę uerbis promittitur. Neque enim fallit ille, per cuius os Spiritus Sanctus locutus est: Audi, inquit, Israhel, mandata uitę! Auribus percipe, ut scias prudentiam. Et Iesus, Sirach filius, cuius dicta sacris uoluminibus inseri meruerunt: Fili, ait, concupiscens sapientiam, conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Ac ne de aliqua alia, quam quę in mandatis continetur, justitia dictum putares, alibi explanat dicens: In mandatis Dei assiduus esto, et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientię dabitur tibi. Hinc est, quod in his uersatus Dauid omnibus humanę scientię professoribus se sapientiorem factum audet asserere et Domino confidenter loquitur dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia iustitia tua meditatio mea est. Et: Super senes intellexi, quia mandata tua quęsiui. Abeat igitur cum suis dissertationibus Plato et cum argumentis Aristoteles et cum sophismatum callidis captionibus omnes ueteris Academię philosophi! Vera sapientia est Deum nosse et tam edicta quam interdicta eius tota animi sedulitate obseruare. Cęterum, nequis obseruandorum difficultatem ignauię suę fauens insipienter excuset et impossibilia esse prędicet, audiat Ioannem Apostolum dicentem: Hęc est charitas Dei: ut mandata eius custodiamus. Et mandata eius grauia non sunt. Audiat et Moysen in Deuteronomio sibi loquentem: Mandatum hoc quod ego pręcipio tibi hodie,

-- --

non supra te est, neque procul positum, nec in cęlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ualet in cęlum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis poterit mare transfretare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pręceptum est? Sed iuxta te est sermo ualde, in ore tuo et corde tuo, ut facias illum. Quid ergo, quod supra nos non est, amplecti recusamus? Et quare, quod cordi insitum est, id euellere ac proiicere conamur? Nonne, cum hoc agimus, intus quibusdam conscientię stimulis pungimur? Quasi qui contra naturę uim nitamur, dum ab his, quę iubentur, declinamus. Perspicuum est igitur, quia prauis affectibus superati neque Deo neque conditionis nostrę rationi obedimus. Quę pręterea dementia est, immo quis furor, uitium sequi malle, cuius finis poena perennis est, quam uirtutem, qua beatitudo comparatur ęterna? Beatitudinem autem decalogi obseruatoribus promissam quis ambiget, cum Veritas in Euangelio, ut supra retulimus, dicat: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Idem Dominus alibi quoque, cum de Deo Patre loqueretur: Scio, inquit, quia mandatum eius uita ęterna est. Si ergo tantę mercedis compotes esse cupimus, Dei mandata ne deseramus. Quę sicut perfectę uirtutes sunt, ita perfectionis numero, id est, decade censentur. Hęc est itaque frugum decima sanctarum in horreum Dei inferenda multo melius quam illa, quę de terrę foetibus collecta offerri solent. Hę sunt decem conchę a uero Salomone positę, in quibus lauari debent, non pecudum ut olim, sed animarum nostrarum uictimę in holocaustum charitatis Deo consecrandę. Hęc est cithara illa ille-que decacordus , ad quem nos hortatur Dauid dicens: Confitemini Domino in cithara, et psalterio decem cordarum psallite ei! Hę denique sunt decem plagę illę, quibus pharao, aduersarius noster, percutitur et nos per eas liberati ad Terram usque Promissionis perducimur, terram lacte et melle manantem, id est lucis ęternę candore uisionis-que diuinę dulcedine refertam. Quę non mortuuorum terra, sed uiuentium dicitur, nequis alibi uiuere cupiat quam ubi semper feliciter uiuat et mori non possit. Cum-que ad tam inęstimabile bonum hac sola uia peruenitur, ad eam ipsam Salomon sapientię dono insignis te stimulat dicens: Conserua, fili, pręcepta patris tui, id est, Dei, et ne dimittas legem matris tuę, id est, Ecclesię. Liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo, ut uidelicet neque cogitatione delinquas neque lingua labaris. Cum ambulaueris, inquit, gradiantur tecum, et cum dormieris, custodiant te, ne pecces, et uigilans loquere cum eis. Quęris, cur ita? Ne scilicet, quamdiu per huius uitę curricula incedis, iustitię iter deseras et uel per quietem diaboli ludificationibus capiaris uel, cum euigilas, de mundo prius quam de Deo cogites. In quo quidem imitandus est nobis ille, qui ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Tota die meditatio mea est. Igitur quotidie tecum reuolue, quotidie mente rumina, quęcunque Deo placent ut scias, quęcunque displicent ut deuites. Ac si quando pigebit cuncta repetere, ad summam illam in Euangelio a Domino factam protinus recurre: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis, inquit, uniuersa lex pendet et prophetę. Omnia quippe pręcepta tam Legis quam Euangelii ad hunc ipsum rediguntur finem, ut Deus et proximus diligatur. Ita tamen proximum dilige, ut Deum non offendas. Ita Deum ama,

-- --

ut nihil magis, nihil ęque | amasse arguaris. [ERROR: no link :] Pma 15. Et si charitas Dei hęc est, (sicut Ioannes apostolus testatur) ut mandata eius custodiamus, mendax est profecto, qui se Deum diligere dictitat | et pręcepta eius non seruat. Quę quo diligentius adhuc studiosius-que amplectamur, cum de obseruatorum pręmio satis dictum sit, de transgressorum quoque poena aliquid memoremus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.