Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De somniis. Caput VIII

De istorum numero etiam illos esse dixerim, quos uanę somniorum suorum imagines quasi futuri diuinę ita delectant , ut quotidie uisa enarrent | et siquando sequatur euentus, uera se uidisse iactitent. ueluti digni quibus cęlestis prouidentię mysteria pandantur. cum magis illis conueniat in Prouerbiis dictum: [ERROR: no link :] Ecclesi. 34 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur uentum, sic et qui attendit ad uisa mendacia. Neque tamen imus inficias quandoque per somnium uera nunciari. [ERROR: no link :] Gen. 28 Nam ut obiter aliquid ea de re dicamus, Iacob duodecim tribuum pater cum obdormisset, uidit cęlestem scalam | angelos-que ascendentes et descendentes. Et a Domino audiuit | terrę in qua dormiret, se possessorem fore | semen-que suum per orbem esse propagandum. [ERROR: no link :] Gen. 37 Hoc in Genesi legimus | et ibidem de Iosepho eius filio, cuius somnio cognitum est | ipsum patri matri-que ac fratribus honorabilem futurum, manipulorum et stellarum quę uidit, solis quoque et lunę argumento. Ab his enim per quietem se adoratum dixerat. Idem Ioseph magistri pincernarum pharaonis et pistorum prępositi, cum quibus tunc in carcere erat, somnia interpretatus est, diuersę quidem sortis, sed certissimi euentus | ac nihil prorsus ab interpretationis sententia discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia testatur | Salomoni dormienti apparuisse Dominum |

-- --

fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis signa extitissent, ne scripta quidem in uoluminibus diuinis fuissent. Veniamus ad Euangelium. Magi ne ad Herodem reuerterentur somnio admoniti capitis periculum euaserunt. Iosephus in somniis accepto responso, cum puero Iesu et matre eius uirgine fugit in Aegyptum, ut ipsum Iesum neci subtraheret, qua Herodes ipsum solum quęritans aduersus insontem multorum infantiam erat sęuiturus. Ad hęc non pauca in sanctorum uitis relata legimus, quibus credere compellimur | per quietem sępenumero quę uera sunt reuelari. cum pręsertim ipse Dominus (ut in Numeris scriptum est) dicat: [ERROR: no link :] Nume. 12 Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei | uel per somnium loquar ad illum. Sunt tamen quędam, quę per demonum illusiones accidunt, uana atque fallacia, ueris tamen interdum mixta, ut credantur. Demonis enim calliditas quo animo falsum aliquid suadet, eodem et uerum reuelat, utique ut nimium credulos | et iam sibi libere confidentes facilius euertat | atque in foueam alicuius mortiferi erroris pręcipitet incautos. Prudentia igitur opus est ad deuitandos dolos, quos ille ueterator nobis dormientibus per ipsa somniorum phantasmata struere consueuit. Minimum itaque erit ei credendum, qui perpetuus humani generis aduersarius esse noscitur. Quicquid ille quocunque modo suggesserit, nisi uirtute diuina compulsus suggerat, non ueritatem sed laqueos esse certo scias. tunc etiam magis erit cauendum, cum se ostenderit amicum | et palpare animum blanditiis coeperit. Illa uero insomnia, quę uel ab aliqua animi passione | uel corporis morbo | uel negociorum cura | uel diurna uerborum ultro citro-que

-- --

habitorum contentione prouenire solent, semper uana

-- --

futilia-que sunt et nulla prorsus fide digna. Quod si quid ita ut somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem. Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et quemadmodum ista disserens Ioseph sanctitate notus prędixerat, septennem annonę copiam septennis fames est subsecuta. Nabuchodonosori quoque regis dirum ac triste somnium, siue statuam quam uidit consideres | uario metallo compactam | siue arborem supra modum proceram atque amplam. Vtroque enim somnio Daniele interpretante didicit | futuram regni cladem | et suimet qui felicissimus putabatur, extremam miseriam. Pilati etiam uxor in Euangelio multa per uisum se passam conquęritur propter Christum, et marito ut missum illum faceret, nititur persuadere. Hoc quoque obseruandum, quod iniqui insomniorum suorum quid portendant ignari a sanctis interpretationem accipiunt, ut pharao a Iosepho | et Nabuchodonosor a Daniele. Vnde apparet | somnia ista quę diuino fiunt consilio, et impiis obiici quandoque, sed non nisi electis Dei seruis reuelari. Taceant igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno, ut plus concedamus uirtuti. Id si fecerimus, ne tunc quidem cum dormimus, quod terreat somniabimus, sed quod consoletur | quod-que euigilantibus quoque gratum sit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.