Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De oratione frvctvosa. Caput IX

Sanctarum uigiliarum propria est quam Deo offerimus oratio. opportune igitur nunc de illa disseremus. Ad Philippenses scribens Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Phil. 4 Nihil soliciti sitis inquit, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum. In quo mihi quidem uidetur docere, ut oremus eum qui potest dare quod petimus. obsecremus autem per ea, quę illi quem oramus, chara esse nouimus. ut facilius ad pręstandum id quod poscimus inclinetur. et cum pręstiterit, gratias agamus, ne impetrata ingratitudinis uitio amittamus. Habes orationis formam; disce qualiter te habere oporteat inter orandum. Secessum pete, nequid oranti impedimento sit. [ERROR: no link :] Matth. 6 Intra in cubiculum tuum Saluator ait, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Sed is etiam clauso precatur ostio qui sensibus a rerum fragilium cura sequestratis et mente et corpore in illum dirigitur cui supplicat. Qui sic se habent, etiam cum in conuentu multorum orauerint, in abscondito orare putandi sunt. Priuatę tamen orationi semper magis apta est solitudo. Nam et Dominus noster, ut se nobis imitandum proponeret, [ERROR: no link :] Matth. 14 dimissa turba (sicut euangelista ait) ascendit in montem solus orare. Hac profecto de causa a suis etiam discipulis quandoque se submouit. ut cum diceret: [ERROR: no link :] Matth. 26 Sedete hic donec uadam illuc et orem. [ERROR: no link :] Luc. 22 Et sicut Lucas ait, auulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Locus igitur ab omni strepitu uacuus,

-- --

(si fieri potest) eligatur offerendę Deo precationi, ut purior syncerior-que offeratur. Deinde cum cogitaueris quam potens,

-- --

quam immensus sit, quem allocuturus es, quam e diuerso tu uilis atque abiectus, humiliter quantum potes accede | suspirans, ingemiscens, lachrymas etiam si potes fundens. illum-que imitare publicanum, qui stans a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit. Verum nequis uel dignitate pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia animum applicet, et uidebit Salomonem regem in dedicatione templi fixis in terra genibus | et manibus ad cęlum expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere. Inde transiens ad Euangelium considerabit uas electionis Paulum apostolum, qui ait: Curuo genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Ipsum quoque Christum Dominum contemplabitur, quo nemo sanctior, nemo magnificentior, modo prono corpore in faciem procumbentem, modo errecto in cęlum suspicientem et modo positis genibus orantem; non quod illi nostris humiliationibus opus esset, sed quod nos illius indigeremus exemplo. Porro quoties peccatis, quę a nobis commissa sunt, ignosci petimus, ante illis a quibus iniuriam accepimus ignoscamus. Ipsius enim Domini pręceptum est: Cum stabitis ad orandum, dimittite siquid habetis aduersus aliquem, ut et Pater uester, qui in cęlis est, dimittat uobis peccata uestra. Et Apostolus: Volo, inquit, uos orare in omni loco, leuantes puras manus, sine ira et disceptatione. Quomodo enim tibi placatum iri Deum speras, nisi prius ipse placatus fueris proximo tuo? Tu Deum, quem semper summe reuereri debebas, offendisti, alius te, qui homo es, non Deus, creatura, non creator, peccator, non iustus. Et licet ille, qui lęsit, lędere non debuerit, tu tamen lędi merebare. Quid enim mali non meretur is, qui Deo peccat? Et si

-- --

dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Nunc considera quam iuste poscas tibi ignosci, qui Deo deliqueris, cum tu homini non uis ignoscere, qui deliquit tibi. Post remissam autem omnem iniuriam, accede ad offerendas preces, non frigide, sed ardenter, non remisse, sed perseueranter. Attende, quid Hieremias propheta monendo dicat: Leuemus, inquit, corda nostra cum manibus ad Dominum in cęlos! Quod et Apostolus docet dicens Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente; ut uidelicet et lingua sermonem resonet et mens circa ea, quę dicuntur, intenta sit. Parum diligens est precator, qui alio uerba, alio cogitationes dirigit, et cum corpore in ecclesia sit, animo uagatur foras per urbis loca uel secessus ruris. Quando hic cum Apostolo dicere poterit: Conuersatio nostra in cęlis est, si ne ibi quidem, ubi est, se esse noscit? Nec semel orasse sufficit. Instandum est, ut impetres, quod postulas. Eędem preces frequenter replicandę et in his, quę ad animę salutem pertinent, usque in finem est perseuerandum, dicente ipso qui saluat: Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis! Pulsate et aperietur uobis. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur. Chananea mulier, cum Domino supplicasset, repulsa non recessit, contempta magis se submisit. Et quoniam humiliter oranda perseuerauit, quod poposcerat, accipere meruit. Hanc orandi assiduitatem commendat etiam parabola illa de muliere uidua, quę durum et fastidiosum iudicem petendi improbitate, ut ipsam de aduersarii iniuria uindicaret, compulit, et illa alia parabola de homine, qui nocte intempesta pulsando amici ianuam et clamitando dormientem excitauit, excitatum surgere

-- --

coegit | et panes quotquot uolebat, sibi commodare. Dominus pręterea cum futuri iudicii terrores prędicendo explicuisset, adiecit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia et stare ante Filium hominis. Denique, quod uerbis docuit, opere

-- --

confirmauit. Ter enim easdem preces repetisse dicitur et factus in agonia orasse prolixius multum-que sudasse, dum oraret; ut discas, etiam cum multum oraueris, non remittere cordis affectum. quem non solum cum rogamus , quamquam tunc magis, uerum etiam cum non rogamus nos habere necesse est, ut impleatur quod Apostolus ait: Sine intermissione orate! Post gloriosam Domini ascensionem | de ipsis eius apostolis traditum est, quod perseuerantes erant in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Et si apostolis opus erat iugiter orationum sacrificio, quis tutum se a tentationum periculo sperabit, nisi semper orauerit? Hoc quoque roganti necessarium, ut nunquam de Dei misericordia diffidat, sed semper se impetraturum speret quod petit, si modo illud fuerit sibi, uel ei pro quo petit, profuturum. Omnia, inquit, quęcunque petitis, credite, quia accipietis, et eueniet uobis. Male tamen id credit, qui ueritati, quę Christus est, non adhęret, eodem dicente: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Et ut ostenderet, quare sic adorandus esset: Spiritus, inquit, est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Hoc spiritu afflatus Dauid, in eandem sententiam prorupit dicens: Prope est Deus omnibus inuocantibus eum, omnibus inuocantibus eum in ueritate. Frustra igitur heretici precibus insistunt, frustra omnes illi, qui Christi religionem ueritatis fide non sequuntur. Nunquam futurę salutis, quam orant, compotes erunt, nisi crediderint. Ad hęc si precatione poposcerimus rem aliquam, cuius incertus est exitus, id est, qua impetrata nescimus, utrum commodo an incommodo nobis futura sit, Dei uoluntati committamus, ut non quod ipsi cupimus pręstet, sed quod ille nouit neque noxium neque inutile fore, quia Redemptor quoque noster, cum passionis calicem transferri a se Patrem rogasset, ita orationem clausit, ut diceret: Veruntamen non mea uoluntas, sed tua fiat! Non quod ipse nesciret crucem, quam subiturus erat, omnium credentium fore salutem, sed quod

-- --

instruere nos uellet, ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra! Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur. Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut possimus. Charitas pręterea, quam omnibus debemus, exigit, ut sicut pro nobis ita et pro aliorum commodis preces offeramus Deo uota-que faciamus. Iacobi apostoli sententia est: Orate pro inuicem, ut saluemini! Paulus quoque apostolus hortatur dicens: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Denique Dominus noster etiam pro persecutoribus nos orare iussit, et ipsemet pro illis, a quibus probra, maledicta, uerbera et in crucem actus mortiferas plagas patiebatur, orauit Patrem ignosci-que eis postulauit. Quanti autem id meriti sit, primus martyr Stephanus ostendit, qui iis, a quibus lapidabatur, ueniam precaturus uidit cęlos apertos et Iesum stantem a dextris uirtutis Dei, ab eodem iamiam suscipiendus, cuius in diligendis inimicis mansuetudinem fuerat imitatus. Quo autem facilius ad assequendam beatitudinem uoti nostri compotes simus, expediet quidem eos etiam, quos Deo charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum, Philippus Andream, ambo Dominum. Quid secutum sit, euangelista non explicat. Non tamen dubito, quin ipse Dominus per apostolos exoratus hoc concesserit, quod fortasse iis tacentibus uel non concessisset uel concedere distulisset.

-- --

Sanctos ergo in auxilium nobis inuocemus, quia in psalmo est scriptum: Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Et Iacobus apostolus: Multum ualet, inquit, deprecatio iusti assidua. Plus potuit unius Moysi oratio quam multorum arma. Illo nanque orante uictę sunt inimicorum copię, quo tacente superabant. Ad Elię prophetę preces cęlum dedit pluuiam et terra fructum, cum trium annorum et sex mensium siccitate cuncta in agris exaruissent. Idem uiduę Sareptanę inopiam farinę olei-que copia exhuberare fecit filio-que eius mortuo, cum orasset, uitam instaurauit. Eliseus quoque Deum precatus, uiginti ordeaceis panibus centum uirorum famem saturauit, ita ut etiam reliquię superfuerint. Deinde Sunamitidi hospitę diu sterili prolem a Domino exorauit et, qui natus fuerat, puerum uita defunctum reuiuiscere fecit. Postremo Naman Syrum leprę morbo laborantem sanitati restituit. Nec terrenis corporibus modo, uerum etiam cęlestibus iusti atque fidelis hominis pręualet oratio. Iosue, Israhelitici exercitus dux, oblatis Deo precibus solem et lunam stare compulit, donec inimicos ad fugam conuersos persecutus internicione delerat. Pro Ezechia rege supplicante angelus e cęlo delapsus pugnauit et Assyrios, qui ipsum obsederant, concidit: centum octoginta quinque milia uirorum una nocte fuere desyderata. Nullus unquam exercitus tam feliciter armis conflixit quam eo tempore sua solus Ezechias oratione. Sed etiam quando graui morbo affectus se moriturum audisset, longiora uitę spacia oranti quindecim anni additi sunt. Longum esset referre Veteris Nouę-que Scripturę miracula percurrendo, quanta uis atque uirtus precum sanctarum sit, quot mortuos ipsi etiam Christi discipuli suscitarint, quot cęcis uisum, quot claudis gressum, quot incurabili ęgritudine oppressis pristinam restituerint sanitatem. Audi insuper, quod ipsa Veritas dicat: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti. Et: Omnia quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Et alibi:

-- --

Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Et iterum: Siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabo uobis. Quid ais, Iudee? Quid tu, Mahumetane? Quid uos omnes, qui in Christum non creditis? Nonne in cassum cęleste bonum speratis, quia illud in nomine Christi non petitis? Non enim potestis in eius nomine petere, quem non recipitis fide, quem Dei Filium esse negatis. Suis autem fidelibus ille ait: Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint, quodcunque uolueritis petetis, et fiet uobis. Manemus in Christo cum credimus, manent in nobis uerba Christi cum ea operibus comprobamus. Hoc si pręstabimus, nubes cęlos-que penetrabit oratio, et illi beati spiritus, qui Tobię preces offerebant Domino, etiam nostras offerre curabunt. Et sicut in Apocalypsi scriptum est: Fumus incensorum de orationibus sanctorum ascendit coram Deo de manu angeli, ita et nostrę orationes ascendent. Neque ulli dubium esse potest, quin ille cuncta, quę petierit, a Domino impetraturus sit, cuius internuncii spiritus ipsi angelici esse non dedignantur. Neque enim hoc ideo permittit omnium pręscius et semper ubique pręsens Deus, quod indigeat, ut hominum opera orationes-que ad se perferantur, sed ut per angelorum officium suam erga pios promptos-que peccatores beniuolentiam testetur. Amare se plurimum eos ostendit, quos talibus uti concedit ministris. Quibus certe si digni fuerimus, hoc est, si, quemadmodum oportet, orauerimus, pręterita peccata condonabuntur, pręsentia repellentur, futura facile uitari poterunt, ipsa animi uirtus roborabitur, caro obediet spiritui et superatis diaboli tentamentis bonorum operum fructus cumulabitur. Reliquum erit, ut re bene gesta hinc decedentes a Domino coronemur. Sed iam de illis quoque pauca dicamus, quorum preces uel nullius uel minimi momenti sunt, ut simul discamus nos eorum dissimillimos esse oportere, si diuinum nobis fauorem precum laudum-que cultu cupimus conciliare.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.