Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De oratione infrvctvosa. Caput X

Ne supplicationibus nostris propitietur Deus, peccata obstant. In Hieremia scriptum est: Opposuisti nubem, ne transiret oratio. Vnde idem propheta sub persona plebis peccatricis coram Deo quęritur et ait: Nos inique egimus | et ad iracundiam prouocauimus. Iccirco tu inexorabilis es. Nisi enim omnium prorsus delictorum, quę commisimus, nos poenituerit | et de omnibus pariter dolore moerore-que satisfacere studuerimus, frustra procumbimus ad orandum. Nimium impudens est, qui uel una in re offendere non cessat, et ab eo quem offendit, orat gratiam. Qui supplicando atque obsecrando placare Deum tibi iratum speras, et a luxuria non discedis? et fornicari non desinis? uel aliud quod legi diuinę aduersatur, agere non omittis? De istiusmodi supplicatoribus lamentatur in Euangelio Saluator noster dicens: Quid uocatis me: Domine, Domine, et non facitis quę dico? Quod si forte contigerit, ut per inuocationem diuini nominis miraculum aliquod efficias, noli propterea credere Deum tibi reconciliatum | si in delicto perseueras. non tuo merito id conceditur, sed necessitati aliorum. Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam noui uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Tunc te nosse incipiet, cum ab eo scelere, in quo nunc obstinatus perduras, abstinere decreueris. tunc et gratiam conferet ut abstineas, et cum pro tua oraueris salute, uoti compos ut efficiare pręstabit. In

-- --

tantum autem obstinatorum non acceptat orationem, ut etiam pro eis orare uetet, pręsertim si incorrecti inpoenitentes-que decesserint, quod Ioannes apostolus in epistola testatur dicens: Est peccatum ad mortem. Non pro illo dico, ut roget quis. Ipse quoque Dominus Iudeorum pertinacię iratus, ad Hieremiam prophetam loquens ait: Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. Et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Timeant itaque horum uerborum sententiam, qui in peccato persistere non timent. Quod si in scelere perseueraturum aliquem constaret, nemo fidelis pro salute illius orare auderet, nisi sibi licere arroganter crederet, quod non licuit prophetę. Nos uero ideo etiam pro obstinatissimis rogamus, quia nescii futurorum speramus ad poenitentiam redituros. Certum est tamen cassas uanas-que esse preces, per quas aliis id postulatur, quod non merentur accipere. Illorum etiam inefficax

-- --

et inutilis erit deprecatio, qui lingua quidem mansuetudinem atque humilitatem pręferunt, dum Deo supplicant, et in corde aduersus proximum odii facibus ardent. A Deo diligi uolunt, et homini ad imaginem Dei facto, Christi sanguine redempto, infensi sunt. Audi, quid pręcipiat Dominus: Si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum et uade prius reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum. Quamobrem, nisi remiseris omnem offensam, nisi reconciliatus fueris, nisi eum etiam, qui aduersum te indignatur, quantum potes, placaueris, curam non solum tuę, sed etiam alienę salutis gerens, non poteris munus orationis offerre Deo. Non enim exaudiet te, nisi charitatem, quam omnibus debes, uiderit in te. Illius quoque reproba in primis habetur oratio, qui, quicquid petierit, non eo tendit, ut Deo placeat. Nam siue pro corporis ualetudine siue pro rebus uitę necessariis aut pro quauis alia re orabimus, semper ea fine orandum erit, ut commodius ei, qui bona omnia tribuit,

-- --

seruiatur. Sed auari ideo orant, ut terrena bona lucrentur, ideo glorię cupidi, ut ab hominibus laudentur. Quare ad primos certe pertinet, quod in Euangelio dicitur: Vę uobis, scribę et pharisei, hypocritę, qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes! Propter hoc amplius accipietis iudicium. Non enim solum pro auaritię crimine punientur, sed et pro sanctimonię simulatione. Secundos imitari Dominus prohibet dicens: Cum oratis, non eritis sicut hypocrite , qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut uideantur ab hominibus. Amen dico uobis, receperunt mercedem suam. Non ergo recepturi sunt Dei gloriam, quam orando non expetunt, cum iam receperint gloriam hominum, quam concupierant. Vtuntur et hi quidem Dominica oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter! Cum ergo hic quoque fraudulenter agat, qui orandi studium, ad laudem Dei institutum, ad suam uertere nititur, erit utique maledictus | et dum uulgi plausum captat, uideri, non esse sanctus cupiens, nisi poenitentiam egerit, non effugiet poenam. dicente Propheta: Deus dissipauit ossa eorum, qui hominibus placent. Pręterea neque eorum ad impetrandam gratiam proficit oratio, qui quanuis benefecerint, iactanter tamen facta sua prędicant, cum teste conscientia contenti esse deberent | et quicquid laudabiliter egissent, non sibi sed Deo tribuere. Talis fuit phariseus ille, qui ingressus templum, ut oraret, deprimere aliorum mores coepit, suos uero insolenter efferre. Deus, gratias tibi ago, inquit, quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quę possideo. Si ista quę faciebat, ad Dei laudem non ad suam dixisset nec se cęteris prętulisset, non peccasset. Sed et se gloriari uoluit et

-- --

alios petulanter incessere, et pręcipue publicanum tunc eodem loco, sed multo submissius orantem. Ideo peccatoris humilitas meruit ueniam, iusti superbia damnationem, Domino de utroque sententiam ferente, cum diceret: Amen dico uobis, descendit hic iustificatus in domum suam prę illo. Quod si tantum potest humilitas adhibita peccato, quanto plus poterit innocentię probe-que factis copulata? Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per Esaiam arguens Dominus ait: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Tales certe si exaudiret, non reprehenderet. Et quoniam inter orandum

-- --

semetipsos non intelligunt, faciunt ut nec a Deo intelligantur. Qualem igitur affectum orandi habent, talem et fructum suę orationis referunt. Ex his, ut equidem reor, erat ille, cui in Apocalypsi Deum audimus loquentem: Vtinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo. Frigus timoris est, calor ad amorem refertur, tepiditas autem desidię ocio-que tribuitur. Ociosi igitur et terrena magis quam cęlestia curantis deprecatio, quoniam neque satis timet neque satis amat, tantum abest, ut quicquam impetret, ut etiam (si fas est dicere) nauseam ei faciat, quem precatur. Cum enim admodum somniculose roget, illud quod petit contemnere potius quam desyderare uidetur. Nam si magni penderet quod poscit, enixe imprimis ardenter-que instaret diceret-que cum Propheta: Clamaui in toto corde meo: exaudi me, Domine! Qui sic non clamant, non facile exaudiuntur. Nonnulli uero satis cupide orant, sed fide dubia adhuc atque nutanti, ueluti ille in Euangelio, qui filium secum attulit ad Iesum, ut a demonis uexatione liberaretur, et ait: Siquid potes, adiuua nos misertus nostri!

-- --

Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit. Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit et se iam uere credere nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro quo orabat, sanum recepit. Hanc dubię et fidelis postulationis inter se distantiam Iacobi apostoli uerba satis declarant, ubi ait: Siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hęsitans. Qui enim hęsitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur et circumfertur. Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos, qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret; ad Dominum, nec exaudiuit eos. Contraria his agamus oportet, si uolumus, ut petita nobis concedantur; ut uidelicet ista per quę peccantium labor irritus efficitur uitemus | et illa faciamus, quę nos, cum precamur, uoti compotes reddunt. Quoties autem id, quod orando poscimus, non euenerit, aut dilatum credamus, ut aptiori detur tempore, aut non fuisse profuturum, si datum esset, aut, ne daretur, peccata nostra obstitisse. Si uero ex sententia successerit petitio, gratias Deo agamus neque quicquam nostris meritis, sed totum eius erga nos benignitati deputemus. De orandi ratione satis dictum sit. Nunc, ut confidentius ad orandum procedamus, de peccatorum poenitentia, sine qua omnino placere non possumus, tractandum uidetur.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.