Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Incipit Liber Quartus Charitatis. De Charitate erga deum. Caput I

Quę ad fidei spei-que uirtutem magis pertinere arbitror, hactenus dicta sunt. Restat ut charitatis quoque officia Deo adiuuante exponamus. eas-que simul partes tractemus, quę illi congruere uidebuntur, bonis mala more nostro conferendo. ut legentes, et quid sequendum sit | et quid uitandum discant. [ERROR: no link :] Matth. xxii Diliges, inquit Saluator, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic. Diliges proximum tuum sicut

-- --

teipsum. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę. Maxima igitur charitas est, quam Deo debemus; huic propinqua, qua homines prosequendi sunt. Deum ex toto corde tunc diligimus, cum nihil eius dilectioni ęquamus, sed quęcunque nobis chara sunt, secundo loco habemus. quod nisi pręstabimus, Deo frui non poterimus. Ait enim: [ERROR: no link :] Matth. x. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium aut filiam plus quam me | non est me dignus. Ex tota autem anima Deum diligimus, cum ne uitę quidem nostrę parcimus, dum ei obsequimur, nihil timendo eos, qui corpus occidunt, sed illum potius, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. cum ipse dicat: [ERROR: no link :] Matth. x. Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hoc quidem sancti pręstiterunt martyres, qui temporalem uitam pro Christo offerentes | accipere meruerunt ęternam. Ex tota uero mente Deum diligimus, quando fide certissima, quicquid de Deo sancta sentit Ecclesia complectimur | et cuncta quę uel animo uoluimus | uel opere implemus, ad ipsius cultum atque honorem dirigimus. nec quicquam omittimus, quantum in nobis est, quod ad eius dilectionem referri possit. Diligamus ergo Dominum Deum nostrum toto corde , nequid illo charius habeamus; tota anima ne pro illius nomine corporis tormenta mortem-que ipsam, si casus inciderit, quicquam formidemus; tota mente, ut omnis nostra cogitatio omnis-que actio ad unum finem tendant, placendi uidelicet Deo | eius-que conspectu perpetuo perenniter-que fruendi. [ERROR: no link :] Luc. 13 Super hoc triplici proposito fundata charitas non inepte fortasse sub illo contineri uidetur fermento, quod acceptum mulier, id est anima Deo dedita abscondit in farinę satis tribus. hoc est, in corde, in anima, in mente. donec fermentetur totum. donec ipsa tota in charitatem conuersa, et quod fide tenebat | et quod spe pręstolabatur, hoc in Deo, quem super omnia dilexit atque coluit, iam possideat | et bono incommutabili quod possederit, feliciter perfruatur. [ERROR: no link :]Petrus Isto charitatis genere dilexit Christum suum Petrus, quando concupiuit cum illo habitare in monte, quando uiso Iesu super aquas ambulante

-- --

de naui desiliens ad illum ire contendit solus reliquis in naui residentibus | admirantibus-que hominis audaciam nihil metuentis, nisi cum mergi coepisset, quando etiam ei de sua cruce prędicenti respondit: Et si me oportuerit mori tecum, non te

-- --

negabo. Tametsi pręstare nequiuerit quod promiserat, promisit tamen tanquam pręstiturus . et certe pręstitisset , si non suę imbecillitati, sed Dei uirtuti confidens promisisset. Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti, indignum ratus ut Dei filius ad tantam descenderet humilitatem, respondit: Non lauabis mihi pedes in eternum. Postquam tamen audiuit | se non habiturum partem cum illo, nisi ab eodem se lauari permitteret, continuo mutata sententia: Domine, inquit, non tantum pedes, sed et manus et caput. usque adeo expauit, ne ab eo separaretur, quem totis animi affectibus diligebat. Quando etiam stans pro Domino solus aduersus armatam cohortem strinxit gladium | percussit-que principis seruum, plures forsitan percussurus donec inter multorum arma et ipse concideret, nisi furentis animum eiusdem Domini iussa repressissent. Post resurrectionem quoque eius gloriosam, cum de naui illum in littore stantem agnouisset, non expectauit donec remigando ad terram perueniret, sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus omnium illi se coniunxit. Cęteri enim post eum nauigio applicuisse dicuntur. Et quoniam semper pręcipui erga Dominum suum amoris ardore flagrauit, dignus iudicatus est, cui cura Dominici gregis committeretur. [ERROR: no link :] Io. xxi Atque ut charitatis merito id sibi tribui intelligeret, interrogatur a Domino an ipsum amaret, et affirmanti statim dicitur, ut eius quem se amare confessus est, oues custodiret | ecclesiastici-que pastoris officio fungeretur. Ter rogatus | ter se eum quem negauerat, diligere respondit. et trina charitatis confessio trinę negationis crimen deleuit | atque

-- --

ipsum confitentem, ut ceteris pręesset dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis | quam dulcis est Dominus animę quęrenti eum. [ERROR: no link :] Sanctę mulieres. Sed nec mulierum illarum modica charitas fuit, quę cum animo tum corpore eum secutę de propriis facultatibus (ut euangelista ait) ministrabant ei. [ERROR: no link :] Mar. xv. et sicut egentem sua ope sustentabant, ita in patibulo pendenti lachrymas lamenta-que obtulerunt | sepultum quoque cum aromatibus quęsierunt, nihil omittentes quod singularis erga amatum dilectio uidebatur exigere. Nec solum officiosas uerum etiam audaces amor fecerat. [ERROR: no link :] Matth. 28. Profectę enim ut corpus ungerent in sepultura, neque noctis tenebras | neque sepulchri custodes timuerunt. Quod si hę ut in sepulchro tunc iacentem honorarent, omne contempserunt periculum. quantum culpandi sunt illi, qui dum aliquid tale metuunt, iam in cęlo regnantem offendere non formidant? [ERROR: no link :]Ioseph [ERROR: no link :] Matth. 27. Eandem animi magnitudinem pro eius amore pręstitit Ioseph, qui de sepeliendo corpore anxius | non est ueritus illud a Pilato poscere | et concessum tollere | et sindone inuolutum in nouo condere monumento. [ERROR: no link :]Nicodemus. Hunc in amore audacia, Nicodemum commendat liberalitas. Mixturam ad corpus ungendum myrrhę et aloes attulisse fertur, quasi libras centum. Non pepercit impensę, dum suo erga Dominum satisfacere nititur affectui. Hi ergo cum in finem usque Christum suum dilexissent, ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. [ERROR: no link :] Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi inuento dilecti corpore inde non recedere, digna fuit cum reuiuiscente prius quam cęteri colloqui | et tam admirandę eius resurrectionis

-- --

nuncia fieri. Hanc charitatis continuationem ipse etiam Dominus

-- --

pręcipit Discipulis dicens: [ERROR: no link :] Io. xv. Manete in dilectione mea. et qua ratione in illa permanere queant docet subiungens: Si pręcepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea. Quisquis ergo se Dei sui amatorem profitetur | et mandatis eius non obtemperat, mendax est. cum libera mandatorum obedientia ueri in Deum amoris indicium sit. Quanto autem usui nobis existat ista charitas, testis est peccatrix illa, de qua dictum est: [ERROR: no link :] Luc. 7 Remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. testes sunt Discipuli, quibus Dominus dixit: [ERROR: no link :] Io. xvi Ipse Pater amat uos, quia uos me amastis. Amando igitur et a peccatis absoluimur | et Deo chari efficimur. non ea charitate qua etiam improbos diligere dicitur ut creator, sed qua electos duntaxat amplectitur ut Saluator. Hęc de charitate, quam Deo debemus, dicta sint satis, si quicquam de illa satis dici queat, sine qua nihil est salutare, nihil sanctum | nunc in proximos amoris officia pensemus.

De charitate erga proximum. Caput II

Secundum charitatis mandatum superiori simile esse dixit Dominus: [ERROR: no link :] Matth. XXII Dilige proximum tuum sicut teipsum. Homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, non ad ęqualitatem. Ideo simili charitate et non pari est prosequendus. Fieri enim non potest, ut creatori

-- --

ęquiparetur creatura | et finitum idem sit cum infinito. Deum ergo dilige plus quam teipsum, hominem sicut teipsum. Tunc autem teipsum diligis, cum illa agis, quę tibi ratio suggerit, non quę uoluptas blanditur. hoc est, cum uiam illam arctam quę ducit ad salutem ingredieris, non illam latam, quę ad pręcipitium tendit perditionis. Quod si sic aliis quoque agere | sic-que incedere optas | et quantum in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos amando. Qui uero luxurię deditus perniciosas mortiferas-que sequitur uoluptates | atque ad eas usurpandas cęteros hortatur, certum est ab illo neque se quidem ipsum diligi | neque proximum suum. Hic nempe seipsum non modo non diligit, sed etiam odit maxime, cum nemo ei capitalior hostis sit | quam ipse sibi, quandiu uitiis malę-que animi libidini seruit. Quid enim magis noxium esse potest homini quam peccatum? per quod et bonum summum amittitur | et ad summum malum peruenitur. Vera est igitur illa charitas, qua tum nosipsos | tum proximos nostros ita amamus, ut et peccata caueantur et colatur uirtus | ac simul iuuetur proximus | et honoretur Deus. Oportet itaque finem esse bonum, quo dirigatur charitas. qui si malus fuerit, quicquid uel sibi uel amico blanditus egeris, non charitas est, sed sub charitatis persona latens exitiale odium. A quo quidem discipulos suos cauere uolens Dominus ait: [ERROR: no link :] Io. XIII Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. Igitur sicut Christus Dominus nos diligit, ita et nos diligamus nosipsos proximos-que nostros, non ad pompam, non ad honores, non ad delicias | neque ad opes cumulandas, sed ad earum rerum exercitationem atque cultum, quibus eternum cęleste-que bonum comparatur. In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Non ergo loqui linguis neque prophetare | neque nosse mysteria | neque habere fidem | neque bona pauperibus erogare | neque postremo corpus tradere ut ardeat, discipulum Christi probant, sed sola ista talis,

-- --

qualem debere esse diximus, dilectio. Quam ut auidius capiamus, iterum idem Dominus superiorem sententiam repetit dicens: [ERROR: no link :] Io. XV Hoc est pręceptum meum, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos. et sequitur: Maiorem hac dilectionem

-- --

nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. deinde paulo post: Hęc mando inquit uobis, ut diligatis inuicem. per hoc quod pręcipiendo replicat sępius de dilectione, maiore studio et diligentiore cura sequendam esse demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius in spem uitę melioris errigere | nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo | iungatur-que diabolo | et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat | quam uiuere | et ei in tanto animę periculo fluctuanti non succurrisse. Quod nisi ita affectus erga proximum tuum fueris, pręceptum (ut ego reor) non implesti charitatis. Quomodo enim alterum diligis sicut teipsum, si tibi parcis | et illum perire permittis? cum pręsertim patiendo pro Domino et te et illum saluare possis | et una cum illo ad martyrii coronam peruenire? Dominus pro seruis passus est, et tu pro fratre tuo pati recusas? apostoli-que sententię resistis dicentis: [ERROR: no link :] Petri epistula I ca. II Christus pro uobis passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur uestigia eius. Sed memento quia sicut dictum est | nullam esse maiorem charitatem erga proximum | quam pro illo animam, id est, uitam istam ponere, ita maioris charitatis maius esse meritum | et apud dilectionis remuneratorem Deum excellentius pręmium. Vnde Saluator noster notum esse uolens, quare mulieri peccatrici multa dimisisset peccata,

-- --

causam intulit et ait: Quia dilexit multum. simul-que subiunxit: Cui autem minus dimittitur, minus diligit. [ERROR: no link :] (!) Elemosynę distribuendę ratio Cęterum in omni uitę necessitate ordo tenendus est indigentibus subueniendi. In rerum pari inopia | propinquioribus prius opem feras | quam minus propinquis | et domesticis quam extraneis | et fidelibus quam infidelibus | et bonis denique quam malis. Iesus enim Dominus noster ante se a pastoribus qui in Iudea erant, quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam recitando se manifestum fecit quam Hierosolymis, et ante Iudeos ea quę fidei sunt, docere studuit | quam alienigenas nationes. Quam quidem rem postea apostoli quoque ipsi confessi sunt | ad illos dicentes: Vobis oportuit primum prędicari regnum Dei, sed quia indignos eo uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes. Itaque in distribuendis ex charitate rebus | in eos qui pariter indigent, ratio aliqua ducenda erit | cognationis, conditionis, religionis | ac bonitatis. et hoc quoties opus erit uel docere ignaros | uel corripere delinquentes | uel exhortari pigros | uel consolari afflictos | uel tolerare iniuriosos | uel etiam pro persecutoribus orare. Item cum oportebit pascere esurientes, potare sitientes, inuisere infirmos, suscipere peregrinos, tegere nudos, redimere captiuos | et funerare defunctos. Atque hęc fere sunt charitatis pietatis-que officia lucis ęternę mercede compensanda, nisi forte aliquo inanis iactantię fumo infecta fuerint atque obscurata. de quibus singulis erit suo loco disserendum. Interim autem etiam inimicos amare a Domino discamus.

-- --

De charitate erga inimicos. Caput III

[ERROR: no link :] Matth. V Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. Quoniam tribus quidem modis ab aduersariis nostris offendimur, his iisdem ut illis propiciemus iubemur. hoc est, corde, opere | et ore. Illi in corde odium seruant, tu retine dilectionem. Illi opere

-- --

lędunt, tu beneficiis contende. Illi ore detrahunt, conuitiantur, maledicunt, tu pro eis ut sese corrigant | et correcti saluentur deprecare. Sequitur enim: Vt sitis filii Patris uestri qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. et pluit super iustos et iniustos. Vide quanta est huiusce dilectionis merces. bonum pro malo reddendo filii Dei efficimur | Deo-que similes reddimur. Ille solis pluuię-que beneficium, hoc est temporalium bonorum usum | tam malis quam bonis communem esse uoluit. ut et tu charitatem tuam sicut cum amicis ita et cum inimicis communices, omnibus prodesse, nulli nocere cupiens. Quid autem inter amicorum inimicorum-que dilectionem intersit declarat dicens: Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Amare quippe amantem naturę lex est. amare uero inimicum filiorum Dei proprium est et sectatorum Christi. Quamobrem concludens ait: Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est. Sicut ille perfectus est secundum immensitatem diuinę naturę, ita et uos estote perfecti iuxta mensuram atque paruitatem naturę uestrę humanę. Sed nemo in se confidat, unusquisque imbecillitatis suę memor ad illum qui solus potest omnia confugiat. et ab

-- --

ipso gratiam postulet, sine qua perfecti esse non possumus. Porro quemadmodum superius diximus | proximum esse diligendum, eodem fine et inimicus erit diligendus. Id enim ei potissime optandum censeo, id pręstandum, ex quo ab iniuria cessando melior fore speratur | et correctis tandem moribus creditur salutem consecuturus. Cęterum si illum qui tibi infensus est, tam peruersi inhumani-que ingenii esse non ignoras, ut cum ei benefeceris, magis aduersum te insolescat, cum submisse comiter-que responderis, magis irritetur, huic tali pręstabis beneficium, si a beneficiis cessaueris , si a mitibus responsis destiteris, si tacueris, si denique furentem tacitus pręterieris atque recesseris. ea duntaxat de causa, ut ille minus culpabilis sit , cum sęuierit minus. Quod si forte ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur | ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit | nec paucos afficit iniuria, haud equidem illicitum reor | optare ei aliquam opum iacturam, corporis debilitatem, fortunę minus ex sententia fluentis iniuriam | ut elati animi uulnus, quod lenibus medicamentis suppuratur, asperioribus curetur. Videndum tamen ne dum talia imprecaris illi a quo mali aliquid sustines, odium uel inuidia te moueat, sed sola prouocet charitas, qua inimicum tuum meliorem effici cupias, non miseriorem, et emendatum non afflictum, neque hoc propter te ne ille tibi noceat, sed propter Deum ne Deus offendatur, et propter proximum ne Domino suo peccando pereat. Dicet aliquis arduum nimis et difficile esse in eos beniuolentiam seruare, a quibus grauiter offensus fueris. Difficile quidem esse fatemur, impossibile negamus. [ERROR: no link :] Dauid Hoc fecit Dauid erga Saulem regem | et Absalonem filium: utriusque necem fleuit, cum uterque uitę eius fuisset insidiatus | et alter eidem gloriam militarem inuideret, alter regnum. [ERROR: no link :] Stephanus Stephanus quoque protomartyr

-- --

pro illis a quibus lapidabatur orauit. [ERROR: no link :] Paulus et Paulus de iis qui ipsi infesti erant: Cupio inquit anathema fieri a Domino pro fratribus meis. [ERROR: no link :] ICXC Ante istos Dominus noster Iesus Christus eis a quibus ut interimeretur comprehensus fuerat, usque adeo beneficum se pręstitit, ut uni eorum abscissam auriculam statim restituerit sanam-que reddiderit | et discipulum suum, qui eam absciderat increparit. denique pro illis a quibus

-- --

uincula, colaphos, flagella, uulnera, fel atque acetum passus fuerat, in cruce pendens ignosci petiit | et errorem excusauit | Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt. Talem itaque se inimicis suis exhibuit charitatis magister, quales nos, si perfecti fieri uolumus, esse debere pręcepit. Non meretur dici eius discipulus, quisquis aliter aduersus inimicum suum animatus fuerit. Ac nequid excuses, nequid causeris, non iuberis in homine amare odii crimen, sed Dei opus, hominem ipsum. Quomodo autem Deum diligis, si opus eius perire concupiscis? quam ergo graue peccatum sit hominem odisse | hinc iam speculari incipiamus, ut cum cognouerimus, quantum hoc cauendum sit, magis ad quenque amandum animo alliciamur.

De malo odii. Caput IIII

Opus Dei odit, qui hominem odit. quomodo autem potest Deum diligere, qui id quod ab illo factum est ualde bonum non diligit? Porro Deum nolle diligere, qui prior dilexit nos, quid est aliud | nisi reprobos imitari spiritus | et ab eo a quo conditus es, desciscere atque

-- --

alienari? Cum ergo is qui homini male optat, conditori eius aduersetur et diabolum sequatur, restat ut cuius mores sequitur, cum eodem supplicia in inferno patiatur. Falluntur illi qui odium suum excusant dicentes | malos homines Deo quoque inuisos esse, iuxta illud: [ERROR: no link :] ps. XXV Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo, et illud: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Et quos Deus odit, inquiunt, cur eosdem et nobis odisse non licet? Non omnia seruo conueniunt, quę conueniunt domino. Domini interest imperare, serui obedire. ad dominum pertinet pro scelere punire, ad seruum pati uerbera, non inferre. Odiui ecclesiam malignantium, inquit Dominus. Malignitatem hominum odio se habere his uerbis testatur, non homines ipsos. Iniquos quoque ęterno igni deputandos ait, ut illi pro reatu puniantur, non ut ipse opus suum damnet, quasi poeniteat eum fecisse quod fecerit. Odio ergo habet Deus hominis peccatum non naturam. Ita et tu in uno homine habes alterum quod odisse debeas, alterum quod diligere. Plectere autem delinquentes prępositi officium est. Inter ęquales alteri in alterum nullum ius est | nisi commiserendi, si deliquerit, commonendi ne delinquat, optandi atque orandi, ut post delictum poenitentiam agat | et ueniam consequatur | et sperandę salutis gratiam quam peccando amiserat, emendando recuperet. Cęterum qui odit hominem, tam inique de illo deliberat, ut etiam illud quod recte probe-que agentem uiderit, obloquendo infamet: iniurię patientem timidum uocat, ecclesię limen terentem hypocritam appellat, subditos corripientem iracundum esse criminatur, et quod uirtuti ascribere deberet, hoc ad proxima ei uitia trahere nititur. Tales erant illi qui de Ioanne neque edente neque bibente | demonium ei inesse dixerunt. et de Domino edente cum aliis ac bibente: Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. Qui ergo sic odit

-- --

proximum suum, non christianus fidelis, sed infidelis phariseus est. Ipsi quippe pharisei cum uidissent Christum ęgrotos in die sabbati curantem, non est inquiunt hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Cum a demonio uexatos eius ope liberari conspexissent dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia. noluerunt dicere: in uirtute Dei, nequis illum ex hoc Deo charum acceptum-que esse existimaret, sed reprobum potius et impium, ut qui non Dei auxilium imploret,

-- --

sed prophanis demonum inuocationibus utatur. Quid multa? Si cui inimicus fueris, torquebit te inuidia, quoties alios aliter de illo sentire cognoueris, et non mendacio , non probro, non maledicto abstinebis, atque unum odium in plurima te pręcipitabit uitia, dum morum tuorum iacturam nihili pendis uitę cupiens obesse alienę. Et cum tam immoderate ferri coeperis, ad iurgia usque contumelias-que peruenies, post rixas ne manibus quidem temperabis, in nullo prorsus phariseis cedens, qui tentarunt prius illum quem oderant, capere in sermone, ut captum accusarent | et eadem malicia os eorum qui ipsum in Hierusalem euntem laudibus prosequebantur obstruere uolebant | iubentes, ut tacerent. Deinde etiam edicto statuerant, ut siquis eum confitetur Christum, extra synagogam fieret. Postremo cum nullum finem inueniret inuidia, quandiu uiueret ille cui inuidebatur, falsis testimoniis circumuentum accusant | et totis animis ad necem innocentis maleuoli homines concitantur. Neque ideo te excusatum putas, quia pharisei iustum persecuti sunt, tu peccatorem. Neminem sic odisse debes, ut nocere uelis. Proinde ęquales patienter feras, in minores ita animaduertas, ut crimen detestari, illos autem diligere uideare. Ob hoc scelestus plectitur ab illo qui pręsit, ut a scelere desistat | et alii poena eius territi tale aliquid committere uereantur. Quod si dominus seruum etiam puniendo diligere debet, quomodo tibi fas erit | in conseruum tuum debacchari uel sęuire uelle? Quem certe nisi corde odisse desinis, quanuis re atque opere non offenderis, tanti criminis

-- --

reus comprobaberis, quantum mali ei optabis. Cuicunque enim ex odio perniciem concupieris, eius interemptor es | dicente Ioanne apostolo | [ERROR: no link :] prima 3 Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Nemo itaque odio erit habendus, qui ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, qui Christi sanguine redemptus est. Si malus, improbus, scelestus fuerit | cura si potes, si non potes opta | et Deum pro illo deprecare, ut dimissa nequitia abiectisque uitiis ad uirtutis uiam conuertatur et uiuat.

De pace publica et privata. Caput V

Porro ipsius charitatis uinculum pax est. Concorditer uiuant oportet, qui diu inter se amare cupiunt. non incongrue igitur de pace colenda nunc disserendum occurrit. Pax quędam publica est, quędam priuata. Publicam pacem dicimus, cum ab armis foedere intercedente quies est | et nec offensam metuit ciuitas | nec offendere exteros parat, sed multa status sui tranquillitate gaudet | ac rebus quas possidet fruitur perquam iocunde. Cęterum huic tantę ciuium quieti subrepere ocium solet atque ignauia. Exinde luxurię uitia scaturiunt, quibus corrupti multorum animi, dum externam pacem fouent, domesticam perturbant | et inter se dissidere incipiunt, postquam

-- --

foris hostem diu non senserunt. Quod ne tibi contingat, summopere erit prouidendum. id est, pax quę prodesse debet, ne tibi noceat. Cum ergo et prędiorum tuorum prouentus nullo diripiente integer intactus-que seruabitur | et ex commercio liberę negociationis plurimum lucri accedet, Deo gratias age | et ea quę benigne suppeditantur, non ad luxum tibi dari existima, sed ad exercendę uirtutis occasionem. Quantum personę ac dignitati conuenit rebus tuis utere. quicquid autem supereffluere uideris, totum ad munificentiam liberalitatem-que conuerte | et hoc quod luxuria exigit, quod ambitio exposcit, quod turpis consumere appetit uoluptas, incipe pauperibus dilargiri. peregrinos hospitio suscipe, esurientem pasce, nudum operi, ęre alieno oppressos

-- --

redime, subsidia ęgrotantibus mitte, mortuis iusta exolue. Ita tibi pax ista publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. [ERROR: no link :] Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam inferre disces, ut dicere possis: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. si denique tecum ipsemet pacem habebis, etiam cum aliis habere poteris. [ERROR: no link :] (!) Qui enim secum ipse discordat, quomodo cum aliis firmam concordiam tenebit? Tecum autem pacem habebis, cum repugnantem carnem spiritus imperio subdideris | et concupiscentię motum compuleris obedire rationi. Quod cum feceris, tunc demum | et intra te animi tranquillitate perfrueris | et exterius nemo tibi erit molestus, quia tu nemini eris iratus ad lędendum aut mali aliquid optandum. Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt

-- --

reconcilientur | et bonis omnibus morum sinceritate concordent. Tunc autem pace cum aliis composita recte utimur, cum eius finis potissimus est, ut Deo placeamus. Nam pax quę Deo displicet, non pax dicenda est, sed malorum conspiratio, et odium potius erit eligendum | quam ad malum consensus. Quoniam et Saluator noster cum idola uana colentium concordiam discindere pararet, [ERROR: no link :] Matth. X Non ueni inquit, pacem mittere in terram, sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam | et inimici hominis domestici eius. Itaque multo magis proderit gladius, qui putrida membra a sano corpore separet, quam pax quę morbidas partes fouens totum corpus corrumpi patiatur. Denique bonum est bellum illud quo dirimitur mala pax. Bonum est, inquam, cum uno oculo intrare in regnum cęlorum quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Oculus qui scandalizat, quem proiici et abiicere iuberis, est amicus uel consanguineus, qui tibi blanditur, ut sibi in uota rei iniquę assensum prębeas | opemue pręstes. Expedit autem eiusmodi hominis inuidiam potius pati iniusta non concedendo | quam concedendo beniuolentiam amplecti. Omnium quippe hominum paci solius Dei pax semper est pręferenda | et pro hac una omnium inimicicię subeundę.

-- --

De pace seruorum dei. Caput VI

Pax illa Dei est, quę bonorum animos mutuo amore deuincit, quę Christo seruientes unum corpus efficit. Et hi quidem idem uolunt, idem nolunt. quia omnes pariter ad unum finem Deo placendi tendunt. Non est inter illos "est" et "non", sed iuxta Domini pręceptum | "est, est -- non, non". Concordi mente et corpore Deo seruiunt | et ad omne opus bonum unanimes concurrunt. Quid hac pace dulcius? quid utilius? quid laudabilius dici queat? Hanc admirans psalmista exclamat: [ERROR: no link :] ps. 132 Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Talis pax atque consensio uel in coenobio | uel in solitudine procul a turbis commorantium si fuerit, gaudeant, quia et preces eorum exaudiuntur | et contubernalem suum habent Christum. ipso dicente: [ERROR: no link :] Matth. 18 Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quod astruit Apostolus ad Corinthios dicens: [ERROR: no link :] secunda XIII Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. Consensus in eandem fidem, in eundem inuicem diligendi,

-- --

inuicem iuuandi affectum | facit pacem istam. De hac dicebat Saluator: [ERROR: no link :] Io. 14 Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis, non quomodo mundus dat, ego do uobis. Mundana enim pax non de Deo idem sentire | nec iisdem moribus uiuere, sed tantum ab iniuria offensis-que iubet inter se abstinere. Christi uero pax in quibus fuerit concordes reddet in fide, conformes in proposito, similes in dilectione, compares in humilitate. Quod breuiter explicat Propheta, cum ad dominum conuersus

-- --

ait: [ERROR: no link :] ps. 118 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. et alius propheta: [ERROR: no link :] Baruch 3 Si in uia Dei ambulasses inquit, habitasses utique in pace super terram. Vera igitur certa-que et stabilis pax est | in Dei seruitio adunatorum | diuina-que sequentium pręcepta Legem-que colentium. Eorum rete plenum magnis piscibus, id est eorum concordia uirtutibus perfectionis referta non scinditur. eorum pacis tunica inconsutilis, quam a Christo acceperunt, non diuiditur, neque scissuras patitur rixarum | nec tineas inuidię sustinet, sed Domini pręsidio munita inuiolata illęsa-que perdurat. tunc felicius et sine fine duratura, cum de terris transferuntur in cęlum. ut qui pacifici fuerant, filii Del fiant et uocentur. Ad pacem istam capessendam Corinthios hortatur Apostolus dicens: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima I Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes | et non sint in uobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu | et in eadem scientia. Plurimi sane hoc faciendum esse ostendit, dum cum tanta exigit obsecratione | et dum adiurat per nomen, quod est super omne nomen, testatur fidelibus maxime necessariam esse pacem atque concordiam. Quod aperte declarat, ubi ad Hebreos scribens ait: [ERROR: no link :] XII Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum. Nequis pręterea generis conditione alteri se pręferens dissidium concitet, [ERROR: no link :] XII In uno spiritu omnes nos inquit, in unum corpus baptizati sumus, siue Iudei siue gentiles, siue serui siue liberi | et omnes in uno spiritu potati sumus. Intantum autem Dominus fidelium suorum pace delectatur, ut in salutationibus quoque pacem offerri iubeat dicens: [ERROR: no link :] Matth. X Intrantes domum salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et ipsemet post resurrectionem suam apparens Discipulis: Pax uobis, inquit. Et in cęlum ascensurus: [ERROR: no link :] Io. 14 Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. [ERROR: no link :] Esa. II Quin etiam tunc in carne nasci uoluit, cum terrarum orbis cessantibus bellis pacem agitaret, quando gladii iuxta

-- --

Esaię uaticinium | mutati sunt in uomeres | et lanceę in falces, quando angelorum uox audita est | de cęlo canentium: [ERROR: no link :] Luc. II Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Ob hoc equidem reor ipsum Christum ab Apostolo significatum, cum in fine epistolę ad Romanos dixit: Deus autem pacis sit cum omnibus uobis amen. Deus enim pacis est, qui inter Deum et hominem pacem ponere uenit, qui Iudeos et gentiles inter se dissidentes in una fide copulauit, qui noua ueteribus coniunxit et utraque fecit unum. Christus itaque et Deus pacis | et Dei pax | et pax nostra est. Ex quo satis constat | illos ab eo esse alienatos, ut non gratię sed irę filii sint, qui odio habent pacem | et fraternę discordię sunt autores. Ipsum autem salutandi morem a Domino traditum apostolos postea usurpasse scripta eorum testantur. Siquidem epistolas Pauli fere omnes sic incipere et sic desinere manifestum est. In principiis enim habent: Gratia uobis et pax a Deo Patre et a Domino nostro Iesu Christo. et similiter in fine. A pace ergo exordia sumebant, pace postrema concludebant. Nec aliter Ioannes Apocalypsim orditur | nec Petrus epistolas. usque adeo iam trita ac peruulgata erat inter Christi discipulos pacis offerendę salutatio. Quod nostris quoque

-- --

temporibus obseruari cernimus | ab iis qui Christum apostolos-que eius imitantur. Pręterea in Lege ueteri nomen pacis celeberrimum fuisse apparet, et res ipsa ante omnia optabilis ac iocunda. [ERROR: no link :] Leui. 7 Fuit olim hostia, quę dicebatur pacificorum. [ERROR: no link :] Iud. 6 Fuit Gedeonis altare uocatum Domini pax. [ERROR: no link :] Reg. s? VII Legimus et Salomonem in diebus pacis imperasse | et ipsum pacificum appellatum | atque idea electum qui Deo templum poneret | et in hoc opus Dauidi patri pręlatum, non quia melior, sed quia pacis fuit obseruator. [ERROR: no link :] Reg. secundo VII. Reg. q? XX Ezechias quoniam iactabundus gazam omnem legatis Babyloniorum ostendendo peccauerat, per prophetam audiuit | illam eidem genti prędam futuram. et humiliatus: Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Cum itaque non tam pro thesauro quam pro pace esset solicitus, calamitas

-- --

dilata fuit ad posteros, ipse in pace, quam diuitiis prętulerat quieuit. [ERROR: no link :] Esa. 39 Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque inferri solent. Cum igitur tanti habenda sit pax, non immerito ut eam acquiramus possideamus-que precibus a Domino solicitandum esse admonemur. dicitur enim: [ERROR: no link :] ps. CXXI Rogate quę ad pacem sunt Hierusalem. Fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. In pace quippe affluere solet rerum copia, quam bello sęuiente minui ac deficere necesse est. Quamobrem ad populum quoque de Hierusalem in Caldeam translatum ait Dominus: [ERROR: no link :] Hie. 29 Quęrite pacem ciuitati, ad quam transmigrare uos feci, et orate pro ea, quia in pace illius erit pax uobis. Alibi etiam est dictum: [ERROR: no link :] Baruch I Orate pro uita Nabuchodonosor, regis Babylonis, et pro uita Balthasar, filii eius, ut uidelicet diu uiuant illi, sub quibus et ipsi quiete se uicturos ac secure sperabant. Hoc idem Apostolus pręcipit dicens: [ERROR: no link :] Ad Timo. prima II Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones | pro omnibus hominibus, pro regibus | et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Amplexanda est igitur pax cum adsit, precationibus quęrenda cum desit, et pro illis orandum, sub quorum imperio atque tutela uitę tranquillitate frui contingit. ut sopito bellorum tumultu | nulla-que interpellante molestia | animus noster ad Deum contemplandum expeditior atque liberior assurgat.

-- --

De pace animę et corporis. Caput VII

Nisi enim ideo pacem amplectendam duxerimus, ut uirtutibus, ob quas Deo chariores sumus, nemine impediente liberius incumbamus, bono pacis abutimur. et quod prodesse debuerat, nocet. Alienis a uirtute tunc plane latior peccandi campus panditur, cum illi aduersariorum non carpuntur molestiis. cum uidelicet non metuunt, ne segetem iam maturam hostis incendat | aut frugiferas deuastet arbores | aut pecudum greges in prędam abducat | aut obsessos intra moenia fame siti-que perire cogat | aut captos bonis-que exutos uel ferro interficiat | uel in perpetuam redigat seruitutem. Fit autem sępe dum talia formidantur, ut luxurię libidini-que locus pene nullus sit. Et, quoniam ab his continere se summę laudis est, haud dubium, quin uoluptuariis hominibus plus mali pax afferre solet quam bellum. quia incontinentiores reddit | et in omne uitium oblata securitate proniores. His

-- --

ergo bellum potius optetur, ut male uiuendi licentia coerceatur solicitudine periculorum. Modestis uero et temperantibus uiris, ut animo excolendo officiosius operam impendant, belli impedimenta submoueri desyderemus. Ita enim exteriore aduersario pacato ac cessante, facilior cum isto quem assidue intra nos patimur, erit pugna. Quem certe nisi domuerimus, nisi animi in quo ratio est, ditioni subiecerimus, nihil proderit ab illis inimicis qui foris sunt, donata pax, dum ab hoc qui intus est inquietamur. Inimicus autem domesticus noster atque intestinus ipsa carnis concupiscentia est. Pacem agimus quandiu illi non ceditur, quandiu repugnatur | neque quod caro affectauerit, hoc

-- --

fieri spiritus permittit. Caro post uoluptates abire nititur | et in uitia semper est prona. Spiritus uero qui est ratio ipsa ab his abhorret, ne Deo peccet, consyderans quam sit grande scelus prauę cupidini morem gerere, qua Deus offenditur, et a continentię uirtute recedere qua placatur. Ob hoc quidem exclamat Propheta et ait: [ERROR: no link :] ps. 33 Diuerte a malo et fac bonum | inquire pacem, et sequere eam. Diuertimus a malo, cum carnalibus blanditiis non acquiescimus. facimus bonum, cum iussis pręceptis-que paremus diuinis. Pacem inquirimus, cum carnis petulantiam ieiuniis, uigiliis, laboribus domando compescimus. Et quoties in hac contentione obnixe ac perseueranter stamus, pacem illam quę cum Deo est sequimur | et eam quę cum concupiscentiis est refutamus. Pellantur igitur ab animo uitia, ut locus uirtutibus detur; dominetur spiritus, ut spiritui subiecta obediat caro, ut pacem quę omnem sensum superat, quę omnibus pręferenda est diuitiis, assequi mereamur. pacem, quę nos Deo conciliat, angelis ęquat, sanctis copulat | et post uictoriam in cęlo coronat. Victoria enim opus est non compositione, ut pacem cum corporis quoque sensibus animus habeat. Qui quidem sensus non nisi superati quiescunt. certare autem nolenti dominantur. Repugnandum est igitur illis | et si fluxa fragilia-que proposuerint, ad ea quę ęterna sunt dirigantur. [ERROR: no link :] Visus Si uisus prouocat ut comptam uideas mulierem | et in choreis lasciuientes cernas iuuenes, auerte oculos tuos. ne quod diutius consyderauerint, facilius concupiscant. [ERROR: no link :] auditus Tuas etiam aures sepi spinis | et linguam nequam noli audire. neque amatoriis obscoenis-que cantibus uel impudicis poetarum lectionibus eas accommodes, ne forte turpe aliquid ab iis receptum ad cor penetret | et per blanditias infusum animam feriat. [ERROR: no link :] Odoratus Odoramenta quoque muliebrem mollitiem prę se ferentia fuge | quos ea delectant illis ipsa sordet uirtus. effoeminati-que et enerues duriora poenitentię officia obire nequeunt. [ERROR: no link :] Gustus Gulę etiam impera. et si cibos ganeacos uina-que preciosa tibi concupiscenda proposuerit, tu illi e contrario recole | Ioannis locustas et mel

-- --

siluestre et sicerę uini-que abstinentiam | et panes ordeaceos apostolorum, quibus Dominus turbam satiauit in deserto. Obiice et multorum qui in solitudine Christo seruierunt, crudas herbas atque radices | uel siluestrium arborum fructus et frigidę aquę pocula. [ERROR: no link :] Tactus Si demum ad turpem tactum libidinosa cogitatio te solicitat, comprime manum, auerte te ab aspectu foeminę, refer ab ea pedem, tolle te de medio, uim ingere cupidini. et quod bonum sit mulierem non tangere, non mihi sed Apostolo crede. Postremo singula quęque uitia oppositę uirtutis rememoratione exclude | et in carnis rebellantis periculo ad illas cogitationes quę spiritus sunt confuge. Quoties et inanis glorię lacesserit appetitio, responde illi: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII Dominus resistit superbis, humilibus autem dat gratiam. Quoties cor iracundia incalescere coeperit, dic ei: Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. et: Ira uiri iustitiam Dei non operatur.

-- --

Quoties diuitiarum cupido animum titillauerit, oppone illi paupertatem Christi apostolorum-que inopiam. memorare diuitis purpurati in inferno miserias | Lazari-que mendici in Abrahę sinu beatitudinem. Atque ita carni imperando et nunquam cedendo uincere assuesces | et ut semper uincas, semper time ne uincaris, ut-que semper tutus sis, nunquam esto securus. Nam in carnis certamine cum sępe superior euaseris, nisi quotidie uictam uinculis constringas, rumpet pacem, non stabit conuentis, et cum frenum momorderit, trahet te quo uolet, ueluti sessorem effrenis et indomitus equus. Tandiu igitur pacem cum illa habere poteris, donec uinctam compeditam-que tenebis | ac tanquam fugitiuum seruum, nunc uerberibus, nunc laboribus premes, nunc tenuabis inedia atque uigiliis. Desinit calcitrare iumentum pabulo subducto, in saturitate lasciuit. Ex his quę diximus satis constat | animę atque corporis pacem laboriosam admodum esse et inquietam | et solicitam | et quę fatigationibus non solum comparetur, sed etiam retineatur. Is tamen eius fructus est, quod possessorem suum ad ęternę pacis bonum feliciter transmittat, si ipse usque in finem ita

-- --

ut dictum est egerit. [ERROR: no link :] XXXII Quo cum peruentum fuerit, tunc demum (ut in Esaia legimus) erit opus iustitię: pax | et cultus iustitię silentium, et securitas usque in sempiternum | et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in requie opulenta, inquit Dominus. Per quotidiana igitur certamina | et ipsam certaminum uictoriam, qua malarum cupidinum uires conterimus, ad sempiternę tandem quietis triumphum peruenitur. Restat nunc, ut etiam pacis malignam simulationem omnibus fugiendam consyderemus.

De pace simulata. Caput VIII

Multiplex animus et fraudulenta simulatione imbutus pacem prę se ferre uidetur, et ex insidiis incautos aggredi parat. Blando uultu delinificis-que uerbis beniuolentiam ostendit, et in corde meditatur carnificinam. [ERROR: no link :] Saul Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. [ERROR: no link :] Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. [ERROR: no link :] Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum

-- --

decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus | nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent rogauit, ueluti pro magno habiturus, si tales hospites habere sibi contigisset. cum autem uenissent, rebus uita-que simul spoliauit. pręter decem, quibus non pietate sed auaritia ductus pepercit. quod thesaurum in agro defossum se illi indicaturos dixerant. Talis pacis non pauca exempla in annalibus quoque habentur Machabeorum. [ERROR: no link :] prior 6 Antiochus Nam et Antiochus Eupator cum pacem iurasset pręsidio Syon, intra arcem receptus uiolauit iuramenti fidem | et muros quos obsidione capere non poterat, fraude intercepit dirui-que iussit. [ERROR: no link :] prior 7 Alchimas Sic et Alchimus pacem Assideis iureiurando firmatam cum dedisset, sexaginta ex eis die uno interimi fecit. [ERROR: no link :] Triphon Et Triphon, Antiochi regis adolescentis exercitus pręfectus, primo Ionathan, regis amicum, simulatę beniuolentię blanditiis illectum interfecit, deinde regem ipsum. atque hac tanta usus perfidia Asię regnum possedit. [ERROR: no link :] p. XII. XVI. Ptolomeus Et Ptolemeus, Abobi filius, Simonem liberos-que eius Mathatiam et Iudam ad Hiericuntem in arce Doch inuitatos | et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit. [ERROR: no link :] secundo IIII Andronicus Andronicus quoque, Antiochi regis pręfectus, Oniam sacerdotem, cum iurasset nihil se ei nociturum, de asylo euocatum trucidauit. nec tamen impune huic fuit. Ipsum enim rex capite plecti iussit, comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? [ERROR: no link :] Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi

-- --

scelere: Dominum suum, qui est omnium Dominus, omnium credentium Redemptor, omnium Saluator, a quo in apostolatum ascitus fuerat, quem sibi pedes lauisse sciebat, cum quo pascha comederat, cuius corpori et sanguini communicauerat, quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem pium, quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat, eum (proh nefas) ad necem prodidit | et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius argenteorum precio allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro suis crucifixoribus orauit, proditori quoque pepercisset. Ille tamen dolore superatus ipse sibi mortem consciuit, laqueo se suspendens | et infelicem animam ęternę mortis tenebris tradens. Ne igitur uel Iudę uel aliis infidis et execratis, quorum modo fecimus mentionem, similis habearis, maxime in pace concilianda conseruanda-que cauendum tibi erit, nequid simules uel dissimules | et erga eum cui blandiris, aliam faciem oris, aliam cordis pręstes. Alioquin dicetur tibi, quod in Ecclesiastico est scriptum: [ERROR: no link :] II Vę duplici corde et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus uiis | uel illud Abacuch prophetę: [ERROR: no link :] II Vę qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius. Si te ista parum terrent | ut paulo perplexius dicta, audi etiam illud in Hieremia scriptum, quo nihil planius apertius-que dici queat: [ERROR: no link :] Hier. 9 Sagitta uulnerans lingua eorum dolum locuta est. in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. nunquid super his non uisitabo dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? Sunt pręterea qui amice admodum ac beneuole loquuntur cum altero, et statim eidem absenti detrahunt. Vbi audit commendant et extollunt. ubi

-- --

autem non audit carpunt et sugillant, et quem modo laudauerant, rursum dictis petulantibus incessere non uerentur. Istos quoque Dei sapientia reprobat in Prouerbiis dicens: [ERROR: no link :] Prover. 8 Arrogantiam et superbiam et uiam prauam et os bilingue detestor. Displicet igitur illi, cui nullum placere potest malum, simulata pax, non solum illorum qui factis offendunt, sed etiam istorum qui de absente uerbis obloquuntur. de quibus in Iob est scriptum : [ERROR: no link :] XXXVI Simulatores et callidi prouocant iram Dei. Ne ergo in iram istam, qua nihil est horribilius, incidere tibi contingat, noli fratri tuo

-- --

intendere dolos. noli uerbis lenibus eum palpare, ut nihil metuentem uel facilius euertas | uel securius infames. Quod si tibi tuę fraudes, ut ex diuinę Scripturę sententiis didicisti, magis nocebunt quam ulli alii, quę dementia est | simulata pace alios lędere uelle, et teipsum in eternum damnare? alios leuiter ferire, et teipsum lęthali plaga afficere? aliis fortunas, uitam, famam auferre, et tuam propriam animam, quę his omnibus longe est preciosior, igni inextinguibili sine fine cruciandam tradere? Quicquid dolose maligne-que agis, latere potest homines, Deum nihil latet. cogitationes tuas inspicit, cor tuum intuetur. Quod si forte a pace, quam proximo tuo debes, alienatum uiderit, ipse suam pacem quę omnem sensum exuperat, iratus tibi denegabit. [ERROR: no link :] Esa. XLVIII Non est pax impiis ait Dominus | Si non est, haud dubium quin neque erit. Ideo enim non est, quia neque dum cogitant malum | neque dum operantur conquiescunt | et post commissum ipso conscientię morsu torquentur. Ideo autem non erit, quia uita quoque defuncti eo descendunt, ubi nulla est quies, nullum ocium, sed assiduus labor, sempiternus horror, supplicia nunquam finienda. Talia quippe manent simulatores ipsos pacis | et sub amicicię persona latentes insidiatores. Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est: [ERROR: no link :] Leuit. XIX Non mentiemini | nec decipiet unusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo | nec ui opprimes eum. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice

-- --

argue eum, ne habeas super illo peccatum. Hi uero contra uetita ire audent, mentiendo, decipiendo, calumniando, opprimendo, odiendo | et odium sub pacis nomine tegendo ac dissimulando | uestem-que malignę duplicitatis induendo. cum Lex et hoc prohibeat dicens: Veste quę ex duobus texta est non indueris. Quanto autem magis Deo inobedientes fuisse conuincentur, tanto acerbiora inferni supplicia subire cogentur. hi sunt enim quibus Propheta in psalmo per Spiritum Sanctum stimulatus imprecatur dicens: [ERROR: no link :] ps. XI Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. et iterum in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 27 Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum | et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. et paulo post infert: Destrues illos, et non ędificabis eos. Quod si destruendi et non ędificandi sunt, quis illis spei locus erit relictus | tormenta illa quę in inferno sunt euadendi? Sed fortasse cum processerint doli, cum malum quod cogitauerant peregerint, se quieturos confidunt? Audiant ergo Apostolum dicentem: [ERROR: no link :] Ad Thesal. I. V Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus | sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Quod si cuiquam consummato scelere lętari contigerit, momentanea profecto ac breuissima est cuiusque flagitii delectatio | sed nisi poenitudo intercesserit, dolor subsequetur perennis | et nullo prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere. ut pacem synceram

-- --

puram ac ueram et cum aliis et nobiscum habeamus | ipsi-que Deo pacis placere possimus, qui de cęlo ueniens pacem attulit terrę, pacem iis qui longe | et pacem iis qui prope, neminem credentem respuens, omnes autem ad pacem inuitans mutuę inter nos

-- --

dilectionis. ut huius pacis merito, quę in presenti est, illam perpetuam atque perennem, quę est in futuro, consequamur. Si enim in simplicitate fraternę pacis ambulabimus, si passiones nobiscum pugnantes rationi subiugando domabimus, in Christo requiescemus, in Christo exultabimus. Ipse est pax nostra. Ipse posuit fines tuos pacem | et adipe frumenti satiat te. Ipse diligentibus pacem propiciabitur ac fauebit | et eosdem cum ad iudicandum uenerit, in suum suscipiet consortium cum charitate perpetua atque perfecta, ut impleatur quod dictum est: [ERROR: no link :] ps. 84 Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi | iustitia et pax osculatę sunt.

De bonitate. Caput IX

Et quoniam ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti

-- --

interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę neque iussa neque uetita neque consulta esse constat, in medio posita sunt, et nec bona nec mala iudicantur. sed si bene utaris bona erunt, si male mala, ut diuitię et dignitates | et huiusmodi cętera. Si ad multorum utilitatem te conuerteris proderunt, sin autem luxurię libidini-que tradideris, nocebunt. atque his contraria paupertas iuuabit, si patienter feres | et contemptis opibus nihil amplius, quam quod sustentandę uitę satis est appetes | ut Christo seruias. Offendet autem si per impatientiam Deum probro aliquo lacessieris | uel ad furtum rapinam-que auaras porrexeris manus. Cuncta igitur id genus bona erunt, si admixta illis uirtus fuerit, mala uero si adhęserit nequitia. Ad bona autem mala-que diiudicanda sapientum acquiescendum esse consilio ratio admonet. Sed sapientia in quam nullus cadere potest error, Deus est. Diuinis ergo pręceptis institutis-que niti | et eorum autoritate de omnibus decernere tutissimum erit. [ERROR: no link :] Mich. VI Indicabo tibi o homo | inquit Micheas propheta | quid sit bonum | et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo. Bonam esse ait iustitiam, bonam misericordiam, sed bonorum omnium quę agimus, finem in Deo constituendum esse docet. Nam cum omne bonum expetibile sit | et quo melius, eo magis expetendum, nihil autem Deo esse potest melius, qui solus cuiusque boni fons et origo est. nihil ergo desyderari, nihil concupisci supra Deum debet. Ille itaque naturę rationi-que repugnat | et diuinę refragatur uoluntati, qui ea quę bene agit, alio quam in Deum dirigit. [ERROR: no link :] Iac. I Quod si omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, ut Iacobus apostolus ait, in quem iustius decentius-que omnes bonę animi atque corporis actiones referri poterunt | quam in eum a quo sunt? et pro quibus ipse se tibi donat dicens: [ERROR: no link :] Gen. 15 Ego sum merces tua magna nimis, id est, summa et ultra quam nihil habetur expetendum. qua-que adepta beati sumus | et propter quam solam studio incumbitur uirtutum |

-- --

uitia-que uitantur. Falluntur igitur illi, qui in uirtute hominis beatitudinem collocant, cum beatitudo pręmium sit uirtutis, non uirtus, et qui bona corporis uel fortunę ei adiungunt, cum omnia caduca fragilia-que sint | nec per se bona esse queant.

-- --

Stabile autem bonum beatitudo est | et perenne et perpetuum. cuius adipiscendi gratia etiam aduersa pati bonum esse dicimus | et prosperis insolescere malum. Contra uitia pugnare bonum | illis uero subiici malum. Virtutum autem armis opus est ut uincamus | et cum his nos munierimus, omnis uincendi spes in Deo collocanda erit. [ERROR: no link :] Io. XV Sine me, inquit, nihil potestis facere. ipsę quoque uirtutes donum Dei sunt | dicente Apostolo | [ERROR: no link :] Ad cori. prima IIII Quid habes, quod non accepisti? Si non accepisti, ora ut accipias. Petenti datur, pulsanti aperietur. Incipe uelle, et mereberis accipere. Si acceperis, constanter retine, fideliter operare, ut bono summo, quod in iis quę pręcepta sunt perseuerantibus datur, dignus inueniaris. Firmus esto in fide, longanimis in spe, ardens in charitate. Sume scutum fidei, in quo possis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sine fide placere Deo impossibile est. Fides autem sine operibus mortua est. Vtrunque seruemus, ut uitę ęternę spem habere possimus. Quoniam ut Ioannes ait: [ERROR: no link :] prima 3 Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Vt autem cuncta pie recte-que facta atque cogitata prosint, charitate fundata sint. ea absente nulla prodesse poterit uirtus, nulla iuuare operatio. et beneficia, quę proximis pręstamus, ab illa quam Deo debemus dilectione proficisci debent. Ista quidem uirum bonum efficiunt. quem eundem propter futurę beatitudinis expectationem non incertam beatum appellamus. et hoc edocti a Domino qui ait: [ERROR: no link :] Matth. V Beati pauperes spiritu | quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi satiabuntur. beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. beati qui persecutionem

-- --

patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Sint ergo in te istę uirtutes in terra, ut et nunc spe beatus sis | et postea beatior mercede in cęlo. Audi pręterea et Apostolum pręcipientem: [ERROR: no link :] Ad Gala. V Spiritu ambulate, et desyderia carnis non perficietis. Manifesta sunt inquit opera carnis. quę sunt: fornicatio, immunditia, impudicicia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comessationes | et his similia. quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ista detestare, et his quę sequuntur, gnauiter te accinge: Fructus autem spiritus ait | est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Habes hic quidem, et quę tibi uitanda sunt ne malus ac miser sis, et quę expetenda ut bonus beatus-que euadas. Vt autem uirtutibus affluas, bene agendi cupiditas efficiet amor-que uirtutum. Illas amplecti nihil te impediat. illas deserere nihil te cogat. Mortem minatur tyrannus, sed uirtus pollicetur immortalitatem; opes hostis diripit, sed uirtus thesaurum suum habet in cęlo. quem neque fur surripere | nec tinea potest corrumpere. Quid quęreris de amissione fluxę atque fragilis rei, et de ęterni boni possessione mox capienda non lętaris? Ad illam diu optatam beatitudinem hinc decedens peruenies, tantum ut uirtutes tibi sint comites cura, quibus hęc promissa est merces. Beatus es si cum Propheta dicere poteris Domino: [ERROR: no link :] ps. 118 In uia testimoniorum tuorum delectatus sum | sicut in omnibus diuitiis. Non te pigeat diuinas

-- --

legere Scripturas, audire, discere | et cum didiceris, alios docere | et quod doces ipse facere. Qui enim docuerit et fecerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Diuinorum scientia omnium quidem scientiarum

-- --

pręstantissima est. percepisse tamen illam nihil proderit, nisi etiam secundum illam uiuatur. [ERROR: no link :] Eccl. 3 Sapientissimi Salomonis sententia est | nihil esse melius quam lętari in opere suo, et hęc est inquit pars hominis. Est enim scriptum: Opera illorum sequuntur illos. et in Euangelio non ociosis sed operariis datur denarius. Vnde Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Gala. VI Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Non ergo qui scit sed qui facit bonum, beatus est. Porro cum benefeceris, Deo gratias age. Ipsius donum est quicquid boni agimus. Bonam uero actionem | bonorum contemplatio parere solet. Maximi ad uirtutem stimuli sunt, quanti ea facienda sint cogitare, per quę ad summum bonorum peruenitur. Quod nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis descendit. Et cum tam immensa tam-que inęstimabilis merces iustis ac uirtute pręditis uiris proposita sit, plurimi semper haberi debet uirtus. [ERROR: no link :] Eccl. XIIII Beatus est igitur uir (sicut scriptum est) qui in sapientia morabitur | et in iustitia meditabitur | et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Ad hanc considerationem et Apostolus nos uocat dicens: [ERROR: no link :] Ad Philip. 4 Quęcunque sunt uera, quęcunque iusta, quęcunque sancta, quęcunque amabilia, quęcunque bonę famę, siqua uirtus, siqua laus disciplinę, hęc cogitate. Talia enim cogitando proficimus | et impletur in nobis quod in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. 83 Ibunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus deorum in Syon. Hę sunt enim mansiones populi Dei, per quas ad Terram promissionis itur, et gradus per quos psallendo Dei templum ingredimur, et scala Iacob, per quam de terra sublati ascendimus in cęlum, ut iam manifesto inuisibilis Dei fruamur conspectu | et plene uere-que beati simus. [ERROR: no link :] Ad Philip. 3 Ideo et Apostolus quę retro sunt obliuiscens, ad ea uero quę sunt priora extendens seipsum, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Talis est omnis iustus. de quo psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. XCI Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. quod et Salomon testatur dicens: [ERROR: no link :] Prover. XII Radix iustorum proficiet.

-- --

Quod bonitas et perfectio donum dei sit. Caput X

Etenim proficiendo ad bonitatis iustitię-que culmen peruenient iusti, ut de mundo exeuntes Christum sequantur | et perfectionis iter ingredi incipiant. [ERROR: no link :] Matth. XIX Si uis inquit esse perfectus, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et sequere me. [ERROR: no link :] Io. VI Perfectionis est igitur contemptis diuitiis Christi imitari paupertatem | spreta-que inanis glorię ambitione humilitate se deiicere. quia et ipse cum eum regem uellent facere, recusauit dicens | non esse regnum suum de hoc mundo. [ERROR: no link :] Mar. X Et non ueni inquit ministrari, sed ministrare. et cum dominus esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum abnegare | et aliorum subdi imperio, consummatę uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto seruo baptizatus. Postremo pro amore Dei nullum laborem recusare, nulla refugere pericula, nullo supplicii necis-que genere terreri, omnia prius aduersa perpeti malle quam Dei mandatum preuaricari. hoc erit calicem

-- --

bibere pro Christo, quem prior pro nobis bibit Christus. Qui tamen hoc fecerit, nequaquam in eo quod pro Christo sustinet, se gratiam retulisse putet, sed benefiicii plus accepisse. Idem enim ille qui pro nobis pati uoluit, ut nos pro sui nominis gloria sustinere possimus pręstat. Faciamus quidem satis cum obedimus. nulla tamen apud illum imperandi est causa, nisi ut remuneret obedientes. Neque enim nostro obsequio

-- --

indiget Deus, sed nos ipsius indigemus iussione. ut cum hoc quod iussum est impleuerimus, accipere illud quod promissum est mereamur. tametsi hoc quoque ut iussa perficere ualeamus, eius muneris sit, cuius benignitatis est perficientibus promissa tribuere. Quicquid igitur a nobis exigit Dominus, nihil ex eo ipsi accedit cum pręstatur, sed nobis duntaxat prodest, qui pro modico bono quod pręstamus, bonum illud quod omnem superat taxationem, ab ipso recipimus. Quanto igitur benignior atque indulgentior Dominus, tanto nos ei promptius perfectius-que seruiamus. Quanquam penitus perfecti esse non possumus, donec corporis huius onere premimur. Vnde dictum est: [ERROR: no link :] Sap. IX Corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et caro pugnat aduersus spiritum | et spiritus aduersus carnem. hęc sibi inuicem aduersantur, ut non ea quę uolumus faciamus. Itaque in hac uita sicut proficere, ita et deficere contingit. et quemadmodum peccatores per poenitentiam sanctificantur, ita sancti per fragilitatem peccant atque delinquunt. [ERROR: no link :] (!) Sanctorum tamen siue iustorum nomen non amittunt illi, qui dum se peccasse dolent cito corriguntur. Peccauit Moyses, peccauit Aaron, peccauit Dauid, peccauit Petrus, peccauerunt omnes reliqui discipuli, cum tempore Dominicę mortis a fide defecissent. [ERROR: no link :] Iudas Solus tamen de sanctorum numero excidit infelix Iudas. quia licet de scelere doleret, de uenia tamen desperauit. Cum igitur nemo tam perfectus sit, quem non aliquando labi contingat, nemo in pręsenti potest esse perfectus, nisi pro conditione fragilitatis humanę, secundum quam dictum est: [ERROR: no link :] Matth. V Estote perfecti sicut et Pater uester cęlestis perfectus est. non dixit: quantum ille perfectus est, quod impossibile quidem erat, sed sicut ille, ut pro uiribus enitamur ei similes esse in omni bonitate et iustitia et uirtute, qui ad similitudinem et imaginem suam nos creauit. Tunc autem plene perfecti et consummati erimus, cum ablata omni mortalitatis molestia in ipso uiuere incipiemus. Nunc enim

-- --

uidemus in ęnigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem, et sicuti est eum uidebimus. quę sola uisio efficit nos beatos | atque omni uirtute repletos | et iam neque culpę neque tentationi obnoxios. quibus miseriis interim carere non possumus. Danda tamen est opera, immo omni labore conandum, nequando in illa peccata quę ad mortem ducunt incidamus. quod si etiam minima quęque (quantum in nobis est) uitare studuerimus, uel nullus uel rarus admodum ad grauia et quę ad mortem afferant lapsus nobis eueniet.

De moderatione uirtutum. Caput XI

Porro in exercendis colendis-que uirtutibus ita nos gerere oportet, ut neque ad dextram neque ad sinistram declinemus, quoniam extrema uitiosa sunt, in medio autem est uirtus. [ERROR: no link :] Esa. XXVIII Ponam inquit Dominus in pondere iudicium et iustitiam in mensura. Tu qui te ita institutum compositum-que senseris, caue nequa inanis glorię appetitio animum tuum attollat | et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet.

-- --

Ad exemplum aliorum uirtus tua sit exposita semper, non ad iactantiam neque ostentationem. ut tua iustitia (sicut pręcipit Dominus) in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad laudem largitori uirtutum, Deo, pręstandum, qui te

-- --

uiderint concitentur. [ERROR: no link :] Ad Ro. XII Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant | et una nobiscum saluentur. Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono alieno ęque ac nostro | et in aliis, sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit | nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce rei causam discussa animi nostri conscientia | inquiramus. et si hoc nostra culpa fieri cognouerimus, emendemus, sin aliena, ęquo animo feramus. Vsu enim uenire solet, ut malis odio boni sint, arrogantibus mites, casti incontinentibus, impiis religiosi. Veruntamen si Deo placuerimus, nihil nobis nocere poterunt hominum iniustę persecutiones. Quin immo beati sunt qui persecutiones tolerant propter iustitiam. [ERROR: no link :] Abel. Ioseph Abel a fratre ob inuidiam occiditur. et idem liuor in Iosephum innocentem fratres compulit sęuire. [ERROR: no link :] Dauid. Prophetę. Iob Armauit et Saulem inuidia aduersus Dauidem, reges iniquos aduersus Dei seruos prophetas | et communem humani generis inimicum aduersus Iob iustissimum incitauit. Horum autem si finem consyderes, fatearis necesse est | non ipsis nocuisse mala quę passi sunt, sed profuisse. [ERROR: no link :] Apostoli Ideo quippe et apostoli gaudebant in contumeliis pro nomine Iesu susceptis. [ERROR: no link :] Martyres Gaudebant et sancti martyres pro ueritate suppliciis affecti, quoniam per ea Deum se magis demereri sciebant. Intrepidi igitur iugula persecutoribus ferienda porrexerunt, ut fidem Domino integre seruatam sanguis effusus testaretur | et uirtus nullo superata tormento pręmia caperet felicitatis ęternę. Nihil igitur nocere potest uiro iusto, nec miser est, quem iam beatificauit spes glorię cęlestis merito uirtutum. Memento pręterea ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone,

-- --

futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem recte incedere conspicies, eorum consyderatio magis et ad amplectendam accendet uirtutem. Futurorum uero memoria et terrebit te minis mortis ęternę ne pecces, et hortabitur uitę perennis pollicitationibus, ut in bonis actibus perseueres, nullo labore defatigatus, nullo impeditus pręsentium incommodorum periculo | omnia dura atque aspera uincens animi promptitudine, dum ad summum bonorum peruenire contendis. Et hoc quidem erit | non modo prudenter uiuere, uerum etiam iuste atque constanter. Quoniam iustitię partes sunt | inhonesta respuere, recta diligere, de omnibus diiudicare, unicuique rei congrua distribuere. Constantię autem ab officio non discedere, nec aduersis deiici | nec prosperis efferri, in omni rerum euentu ęquabilem se pręstare, pro religionis assertione impiorum potentiam nihil uereri | et a uita prius quam a fide recedere. In omni autem colenda conseruanda-que uirtute | non philosophorum opinionibus niti debes, sed sanctarum autoritati inhęrere Scripturarum. Qua confirmatus intelliges contra Stoicorum sententiam | posse alium alia uirtute magis excellere | neque necesse esse, ut qui unam habuerit | eum habere omnes. [ERROR: no link :] Abel. Enoch. Noe. Abraham. / Isaac. Iacob. Ioseph. Moyse. Iosue. Iob. Dauid. Salomon. prophetę. In Abel ante omnia quę in illo erant, laudatur simplicitas, in Enoch munditia, in Noe longanimitas, in Abraham

-- --

obedientia, in Isaac pudicicia, in Iacob laboris toleratio, in Ioseph pro iniuria beneficii repensio , in Moyse mansuetudo, in Iosue de Dei promissione fiducia, in Iob inuicta calamitatum patientia, in Dauide uindictę abstinentia, in Salomone sapientia | in prophetis ad arguendos reges animi magnitudo. [ERROR: no link :] Petrus. Ioannes. Paulus Inter apostolos quoque eminuit in Petro erga Dominum pietas, in Ioanne puritas, in Paulo charitas, in omnibus ueritatis prędicandę studium patientia-que persecutionum. Et cum ita sit, tollitur omnino illa necessitas omnium pariter habitarum uirtutum una habita | parilitas-que cunctarum. Quę si esset, nemo magis ista quam illa uirtute pręstare potuisset. neque prorsus

-- --

omnes nihil prodesse sine charitate Paulus diceret, si ulla earum carere charitate potuisset. et si pares essent, quomodo staret illud, quod idem ait: Fides spes charitas, tria hęc, maior autem horum est charitas. In eadem quoque uirtute alium magis alium minus proficere nouimus, alium alio meliorem, sanctiorem, iustiorem | perfectiorem-que esse. et stellam a stella differre in claritate | atque inter beatos etiam diuersitatem esse meritorum. Gradus igitur perfectionis sunt, ut qui in infimo uersantur non desperent de medio, et qui medium attingunt non diffidant de summo | quem si apprehendere nequiuerunt, locum tamen suum non deserant, et eo innocentię statu quem acceperunt contenti Deo gratias agant | multum-que se profecisse arbitrentur, si retrorsum non cesserint. Quandiu erunt arbor bona bonos facient fructus, iustitiam conseruabunt, Deum et proximos diligent, nemini nocebunt, prodesse omnibus cupient, unaquaque uirtute proficere studebunt. Pręclare nobiscum actum erit, si talia pręstabimus. Veruntamen si cuncta quę memorata sunt, Deo donante pręstiterimus | omnes-que bonitatis ac sanctimonię numeros impleuerimus, fragilitatis humanę memores semper simus. dicente Apostolo: Qui stat uideat ne cadat. Non enim propriis uiribus confidendum, sed omnis bene agendi bene-que perseuerandi fiducia in Deo sita sit, sine quo ne cogitare quidem quod bonum est, nostra ualet imbecillitas. Animum autem ita ut exposuimus institutum atque compositum quę commoda sequantur quis ęstimet? non est tamen silentio prętermittendum, quod Scriptura docente didicimus.

-- --

De fructibus bonitatis. Caput XII

Primum quidem iustorum preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. [ERROR: no link :] Gen. 18 Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. [ERROR: no link :] Gen. 19 Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et Sodoma Gomorra-que igne de cęlo pluente delentur. Segoro oppidulo, quod ille ingressus est ut ibi se cum suis saluaret, pepercit Deus. in hoc quoque ostendens, quanti sit apud se uel unius iusti meritum atque gratia. Quę res etiam in Noe cum uxore et liberis nuribus-que seruato clare apparuit. Iusti quippe in arca saluati sunt, iniusti omnes diluuio perierunt. [ERROR: no link :] Gen. 20 Pręter hęc Abrahamo orante steriles foeminę pepererunt. [ERROR: no link :] Exo. X. XVII Moyse orante plagę Aegypti cessabant, inimici uicti sunt, diuina in plebem ira placata est. Illo iubente orauit Aaron, et incendium quo populus inuoluebatur cessauit. [ERROR: no link :] Num. 14. XVI. XXI Eiusdem Moysi preces iis qui serpentum ictibus deperibant , remedio fuere. [ERROR: no link :] Reg. tertio XVII. Iac. V. Reg. tertio XVII. Reg. quinto II. Elia deprecante ne plueret, suspensus fuit cęli humor | per annos tres cum dimidio. Quo rursum ut plueret orante | cęlum dedit pluuiam et terra fructum. Idem in Sarepta uiduę pauperculę nihil habenti, farinę olei-que copiam non largitione sed oratione contulit |

-- --

filium-que eius mortuum ad uitam reuocauit. quid adhuc? fluminis cursum stare fecit, donec diuisis aquis ad ulteriorem ripam per siccum transiret. [ERROR: no link :] Reg. q. IIII. ibidem. ibidem. ibidem. Helisei oratione aqua potu noxia salubritatem recepit, terra sterilis foecunditatem; uidua Samaritana cum inopia laboraret, oleo abundauit. in Suna ciuitate mulier, apud quam ille hospitabatur, diu sterilis filium suscepit. et cum deinde hunc ipsum filium sibi sublatum fleret, mox ab eo uitę restitutum uidit. Item Heliseus cum orasset, pulmentum amarum in dulcem conuertit. Centum hominum turbam uiginti panibus satiauit. Leprosum Naman sanum fecit. [ERROR: no link :] Reg. q. 5. VI. ibidem. Reg. q. XIII Ferream securim in fluuium delapsam enatare in ligni modum compulit. Ab inimicorum obsidione non uirium sed precum uirtute se expediuit. ac ne in morte quidem miraculis caruit. mortuus mortuum hominem tactu solo suscitauit, et qui iam in corpore non uiuebat, alterum uiuificare meruit. Quid multa? Diuini homines adhuc in terra degentes cęlo imperant. [ERROR: no link :] Iosue X Sol et luna ad orationem Iosue ducis cursum suum frenare coacti sunt, donec ille hostem persecutus ulcisceretur. Et si celestia sanctis tuis, Domine, seruiunt, quanto magis terrena? Non immerito igitur tibi seruiendo regnant, tibi famulando dominantur. [ERROR: no link :] Apostoli Apostoli tui, Domine, desperatas hominum ęgritudines curauerunt, mortuis uitam reddiderunt, demonia de obsessis corporibus eiecerunt. Ac ne solis illis hoc datum crederemus, eadem post illos miracula per sanctos tuos factitata uere fideliter-que referuntur. Ex quo satis patet, quantum diligentes te diligas, cum per eos tuam potentiam tuam-que bonitatem mundo manifestes. [ERROR: no link :] Petrus. Ioannes. Mattheus. Paulus Petrus Dorcam, Ioannes Drusianam, Mattheus Aegippi regis filium, Paulus Eutychum a morte ad uitam suscitarunt. Quę terrena potestas, quę naturę uis efficere hoc potuisset, quod electi tui, Domine, te pręstante potuerunt? Per te igitur et regibus terrę et populorum dominis plus possunt. Ipsi itaque et reges sunt | et plus

-- --

quam reges, dii uidelicet, quorum deorum tu Deus es. de his quippe apostolus ait: [ERROR: no link :] Petri prima II Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Vere enim rex est, qui imperat passionibus, et uere deus est, per quem summus Deus ea quę supra naturam sunt operatur. [ERROR: no link :] Exo. 7 Vnde ad Moysen dixit Dominus: Ecce constitui te deum pharaonis. utpote superaturum magos pharaonis prodigiorum operatione | et fideles de seruitutis iugo liberaturum in manu forti et robusta | de Aegypto-que educturum. Et quoniam in iisdem elucet gloria tua, quam et moribus ostendunt | et sermonibus declarant, modo cęli, modo nubes, modo stellę in Scripturis nominantur. De illis nanque dictum intelligimus: [ERROR: no link :] ps. XXI Annunciauerunt cęli iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: [ERROR: no link :] ps. 35 Veritas tua usque ad nubes. Illis conuenire non ambigimus quod Apostolus ait: [ERROR: no link :] Ad Cori. I XV Stella a stella differt in claritate. Iidem etiam arborum florum-que nomina sortiti sunt, montium quoque et lapidum et liquentium aquarum. Arbor bona est, qui cum psalmista dicere potest: [ERROR: no link :] ps. LI Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei. Flos est cui conuenit quod in Osee propheta est dictum: [ERROR: no link :] Ose. 14 Israhel germinabit quasi lilium. Mons est qui iustitię meritis errigitur ac sublimatur, ut sustentaculum Ecclesię esse uideri possit, de qua dictum est : [ERROR: no link :] ps. 86 Fundamenta eius in montibus sanctis. [ERROR: no link :] ps. 124 Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. montes in circuitu eius | et dominus in circuitu

-- --

populi sui. Lapides etiam sunt quibus Dei ciuitas construitur. dicente apostolo Petro: [ERROR: no link :] prima II Si gustastis quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides uiui superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. [ERROR: no link :] Ad Ephe. II Hos et apostolus Paulus dicit superędificatos supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Iesu, Domino nostro. in quo

-- --

omnis ędificatio constructa crescit in templum sanctum Dei. De quo sane templo psalmista ad Dominum ait: [ERROR: no link :] ps. CI Tu exurgens misereberis Syon, quia tempus miserendi eius, quia uenit tempus; quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius. Placent Dei famulis isti Ecclesię lapides, cum uitam ipsorum imitando ad eorum perfectionem nituntur peruenire. Iidem sicuti montes per uirtutum altitudinem nuncupantur, ita et flumina propter doctrinę inundationem copiam-que affluentem. Plenissime enim uiam ueritatis docent. quam uiam ipsi terendo Iudicis aduentum pręstolantur securi. unde dicitur: [ERROR: no link :] ps. 97 Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt in conspectu Domini, quoniam uenit iudicare terram. Neque enim de insensibilibus intelligi potest manuum plausus aut letitię exultatio. [ERROR: no link :] Io. 7 Qui autem Euangelio credit, ei promittitur, quod de uentre eius flumina fluent aquę uiuę. Et in diuersis diuersę effulgent uirtutes, ut decentius cultius-que Ecclesiam, Christi sponsam, exornent. cui quidem ipse Sponsus per Ezechielem: [ERROR: no link :] XVI Vestiui te inquit discoloribus. et de qua ad Sponsum psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. 44 Astitit regina a dextris tuis | in uestitu deaurato circumdata uarietate. [ERROR: no link :] Ad Cor. I XII Alii quippe datur sermo sapientię, alii sermo scientię, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum. hęc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis prout uult. Ex his autem efficitur corpus Christi. hic nempe manus, ille pes, alius oculus, alius aliud membrum, corpus uero unum. quibus dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Atque membra ista nota quidem Deo sunt, quia fortia et robusta, quia sapientia, quia plurimi ęstimanda. Ea ipsa cognoscere se dicit, quę sua notione digna sunt | quę-que in suo manent corpore, ea uero ignorare, quę extra Ecclesiam sunt | et per peccatum ab ipsa sese alienarunt. Hoc Amos propheta testatur cum ait: [ERROR: no link :] Amos III Audite uerbum quod locutus est Dominus super

-- --

uos, filii Israhel, et super omnem cognationem, quam eduxit de terra Aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrę. Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait: Recedite a me, operarii iniquitatis | nescio uos. de iustis autem in psalmo est dictum: [ERROR: no link :] ps. 36 Nouit Dominus uias immaculatorum. et hęreditas eorum in ęternum erit. Porro immaculati sunt qui cupiditatibus repugnant, ne Domino peccent. de quibus in Delborę cantico dicitur: [ERROR: no link :] Iud. V Iusti confortati sunt in Israhel, ut uidelicet superent aduersarias potestates uictoria-que potiantur. Iidem dona quoque sapientię et scientię accipere merentur, Ecclesiaste dicente: [ERROR: no link :] Eccl. II Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lętitiam. quę nequaquam consequi potuissent, nisi a Domino diligerentur | et apud eum in precio forent. Vnde dictum est: [ERROR: no link :] ps. CXV Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. non esset mors eorum preciosa, nisi pręcessisset uita sancta. Ob quam quidem etiam filii Dei effici merentur et domus in qua habitet Deus. Quod filii Dei fiant, Ioannes in epistola testatur dicens: [ERROR: no link :] prima II Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis,

-- --

qui facit iustitiam ex ipso natus est. Idem in Euangelio: [ERROR: no link :] Io. I Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Quod pręterea domus Dei sint, apostolus Paulus Corinthios instruens declarat cum ait: [ERROR: no link :] prima 3 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in uobis? et iterum: [ERROR: no link :] prima 6 An nescitis quoniam membra uestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in uobis est? [ERROR: no link :] Ad Timo. prima c. II Et cum non modo intra se Deum habitantem habeant, uerum etiam ipsi in Deo habitent, hoc est in templo non manu facto neque huius creationis, inter uasa quoque templi computantur. ex his Paulus uas electionis appellatus est, portans nomen Domini in gentibus, et ipse in Domino permanens. Cęteri etiam apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę

-- --

domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: [ERROR: no link :] Esa. 52 Mundamini inquit qui fertis uasa Domini. neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus. Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas Dei sanctificatum atque utile esse desyderas, uiam derelinque uitiorum | ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede | et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam | et tandem in illo pro cuius amore te exercueris, feliciter conquiescas.

De pręmio iustorum. Caput XIII

Etenim si iustitia pietate-que pręditi homines ab omnipotenti Deo tot tantis-que bonis afficiantur in terra, quanto magis in cęlo? ubi ęternum eis ipse constituit habitaculum, ubi sedem perfectę consummatę-que beatitudinis esse uoluit. de qua in Prouerbiis dicitur: [ERROR: no link :] Proverb. 3 Habitacula iustorum benedicentur. et in psalmo: [ERROR: no link :] ps. XIV Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus. Cum-que ita sit, illi procul dubio qui illuc transferentur, perpetuo benedicti ac

-- --

beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam, nullius solicitudinis participem, bonorum omnium plenam atque confertam. Iccirco psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. 117 Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Idem alibi: [ERROR: no link :] ps. XCV Gaudebunt campi et omnia quę in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna siluarum a facie Domini. quoniam uenit iudicare terram. Tunc enim iusti rapientur ab angelis obuiam Christo | et ad partem dexteram collocati cum ipso ad cęleste regnum transmigrabunt. ipso Christo Domino dicente: [ERROR: no link :] Matth. xxv Venite benedicti Patris mei percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum. qui et in peregrinos hospitales, et in egenos liberales, et in afflictos fuistis misericordes. accipite tandem pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro breuibus sempiterna. Hęc igitur erit benedictio illa, de qua Salomon ait: [ERROR: no link :] Prouer. X Benedictio Domini super caput iusti. Quam rem latius quidem explicat psalmista dicens: [ERROR: no link :] ps. 23 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? et respondet: Innocens manibus et mundo corde, id est, qui nec actionis improbę | nec cogitationis malignę uitio fuerit pollutus. deinde sequitur: Qui non accepit in uano animam suam | nec iurauit in dolo proximo suo, hoc est, qui post uanitates et insanias huius mundi non abiit | nec quenquam uerbis ad fraudem compositis

-- --

decipere est conatus . [ERROR: no link :] ad Tit. 3 Hic inquit accipiet benedictionem a Domino | et misericordiam a Deo salutari suo. Non enim ex operibus iustitię quę fecimus nos (ait Apostolus) sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit. Iustitia quidem idoneos reddit ad promerendam gratiam, sed profecto nisi Christi Domini merita accessissent, beatitudinis donum accipere | nemo dignus esset. Vnde et in psalmo est dictum: [ERROR: no link :] ps. 36 Salus iustorum a Domino. Nemo igitur suis meritis arroget, quod diuinę est liberalitatis, ne elatione amittat, quod in humilitate sperauit. Iustus quia in omnibus se submittit, a Domino sublimatur, iuxta illud Ecclesiastici: [ERROR: no link :] Eccl. 20 Qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur. Non solum autem se submittit qui iustus est, sed etiam

-- --

omni proficit probitate uitia-que deuitat. Sic enim in Esaia legitur: [ERROR: no link :] XXIII Qui ambulat in iustitiis et loquitur ueritatem, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste habitat in excelsis. Igitur qui in his non ambulat, non est iustus, et qui non est iustus, habitare in excelsis non poterit. Iustum autem per eundem prophetam consolatur Dominus | et promissis remunerationis allicit dicens: [ERROR: no link :] Esa. III Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comedet. Porro iustorum remuneratio quid est aliud, nisi ęterna beatitudo? [ERROR: no link :] ps. CV Beati inquit Propheta qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. et alibi: [ERROR: no link :] ps. 118 Beati immaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. et in Euangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hi enim pro operibus iustitię replebuntur bonis felicitatis ęternę, et ipsa uirtutum esuries ac sitis refici merebitur dapibus glorię cęlestis. dicente Propheta: [ERROR: no link :] ps. 67 Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lętitia. Illustrabuntur insuper ex diuina uisione, et animę beatificatę decor redundabit in corpore immortali atque incorruptibili. dicente Saluatore: [ERROR: no link :] Matth. XIII Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Cęterum ne pluribus immoremur in singulis, nemo est qui uel fando explicare | uel cogitando queat comprehendere, quanta siue qualis iustorum in cęlesti regno sit merces. Hoc tibi testatur Apostolus dicens: [ERROR: no link :] ad Cori. prima II Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quam grande bonum sit, quod Deus ipse suis dilectoribus possidendum fruendum-que pręparauit. Audiamus igitur (si tale bonum consequi cupimus) Petrum apostolum exhortantem: [ERROR: no link :] epistula prima I Succincti inquit lumbos mentis uestrę, sobrii ac perfecti sperate in eam, quę offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi; quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię uestrę desyderiis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione

-- --

sancti sitis. Tanti est ergo facienda pie sancte-que uiuendi uirtus, quanti ipsa uirtutis merces, quę est summum hominis bonum, ad quod per hanc quidem uirtutem peruenitur. Tales igitur simus, qualibus ista quę dicta sunt, conferri credimus.

De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis Caput XIIII

Porro bonitatem ipsam magis ac magis expetemus, cum peccati quoque mala consyderauerimus. Quicquid legi diuinę aduersatur, quicquid uirtutibus contrarium est rationi-que repugnans, peccatum est. Inter peccatum et delictum quidam discernunt | delictum-que leuius esse aiunt. Id enim delictum dici, cum non facimus quod debemus, peccatum uero cum committimus quod non debemus; in illo boni omissionem esse, in hoc perpetrationem mali. utroque tamen uocabulo Scriptura pluribus in locis indifferenter indistincte-que utitur. Cęterum non parua inter se peccatorum discrimina sunt, cum aliud alio longe grauius sit detestabile-que magis | uel diuersi generis atque conditionis. Peccatum in Lege

-- --

ueteri per lepram significari nouimus | et sicut uarię ibi leprarum species notantur, ita uaria esse peccata manifestum est. Colore habitu-que diiudicantur leprę,

-- --

sic peccata specie atque pondere. Non incongrue igitur ipsa septem capitalia uitia septem generibus leprę nunc comparare conabimur. [ERROR: no link :] Leuit. XIII Prima quidem lepra describitur coloris albi in cute carnis uiuę cum capillorum aspectu mutato. [ERROR: no link :] Inuidia Albedo ista pallor inuidię est. Inuidus de alieno bono dolens liuidam pręfert faciem. dum-que male affecti animi stimulis agitur et inquietatur, in carne uiua uitium esse dicitur. Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. [ERROR: no link :] accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant. Ea sane totum hominem possidet, dum mollem penitus et effoeminatum reddit. Munda autem est nisi caro uiua apparuerit, quia uitium istud nec stultis, in quibus ratio mortua est, imputatur | nec mala ualitudine affectis, quorum bona uoluntas morbo impedita est corporis. [ERROR: no link :] Auaritia Tertia leprę species | hulcus est in carne natum et sanatum, et in loco hulceris cicatrix alba siue subruffa | et carne reliqua humilior pressior-que, pili etiam in candorem uersi. Hulcus in carne auaritiam esse existimo, cuius uulnus tunc obductum uidetur, cum auarus adeptus est quod concupierat. Cęterum quia nec adepto satiatur, nondum sanatum uulnus cicatrix inęqualis ac discolor ostendit. Et quoniam ille nulla copia contentus in superfluis parandis cumulandis-que laborat semper, pilos habere dicitur qui sunt superflua corporis. cicatrix autem alba delectationem in acquirendo indicat, ruffa ardorem in concupiscendo. [ERROR: no link :] Fornicatio Quartum leprę genus dicitur | caro et cutis igne adusta et sanata, sed et ipsa cicatricem habens albam

-- --

siue ruffam reliqua cute humiliorem, pilorum colore mutato | atque in cicatricis cute lepra excrescente. Quid est lepra ista | nisi libidinis igne succensa appetitio? quę tunc quidem sanatur, quando uel explet legitimo matrimonio auiditatem | uel coercet excolendę castitatis gratia. Sed si pristinę uoluptatis recordatio labefacere ac mutare coeperit propositum | nec iam meretricari erubuerimus, cicatrix suscepit inęqualitatem cutis et coloris pilorum-que mutationem. Conuersa est enim in candorem carnalis delectationis | et in rubedinem inflammatę auiditatis | et in lepram excrescentem. eo quod frequenti usu non satiatur turpis libido sed magis accenditur. [ERROR: no link :] Gula Quintum genus lepra capitis est et barbę in uiro uel muliere. cum locus humilior fuerit reliqua carne | et capillus flauus solito-que subtilior | Lepra inquit capitis et barbę est. Caput et barba gulę contigua sunt. non inepte igitur lepram hanc ad crapulę uitium referemus. Quoties per ingluuiem impotes rationis facti fuerimus et iam nec lingua suum implere officium ualuerit, capitis ac barbę lepra erit. Non capitis et barbę Aaron, in quibus est benedictionis diuine unguentum, sed capitis et barbę eorum quibus manna fastidio est | et Aegyptię carnes uoluptati. Capillus autem flauus, qui meretricibus conuenit, gulosorum impudentiam designat. quorum temeritati nihil obstat, quin semper obscoenum ac turpe aliquid dicant aut faciant. Tunc uero extenuatur capillus, cum bona animi per luxuriam consumuntur. Locus autem leprę ubique humilior prędicatur, quia in ea parte uirtus animę deprimitur, in qua peccatur, non in qua non peccatur. potest enim fieri, ut aliquis partim uirtutibus pręstet, partim alicui uitio deditus sit.

-- --

[ERROR: no link :] Superbia Sexta lepra caluitii est. Si in caluitio inquit | uel recaluatione albus uel ruffus color fuerit exortus, et hoc sacerdos uiderit | condemnabit eum haud dubie leprę quę orta est in caluitio. Quoniam caluitium summa capitis occupat, per hoc superbię elationem signari reor. Semper se supra se errigit superbus, inani tumet

-- --

gloria, pares contemnit. Cum de animi bonis inaniter sese iactat, albus color est in uertice. cum de bonis corporis atque fortunę gloriatur, rubedo quę corporeis conuenit, sedet in capite. Et quia caluitio deforme sit, utpote capillorum ornamento uacuum, innuit nobis | nihil esse honesto uiro indecentius | quam inanis ac superba suimet iactatio. [ERROR: no link :] Ira Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra | non hominis esse dicitur sed uestimenti. Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine | aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta lepra reputabitur. Demus hanc (si libet) quod reliquum est, iracundię uitio. Cum enim nulla animi passio ita hominem infatuat atque dementat ut iracundia, merito lepra ista non hominis est, sed vestis. hoc est eius qui nihil in se hominis habet pręter figuram. qui-que uestimentum hominis dici potius debet quam homo. Qui cito irascitur, leuis est ut linum, qui cito placatur, mollis ut lana. qui immaniter furit, uestis ex pelle ferina est. Homo enim cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Lepra hęc in stamine est et subtegmine. quia iracundus et intus furore ęstuat | et foris petulanti ore rixatur. [ERROR: no link :] Color albus Quoniam autem ubique color albus ac ruffus leprę tribuitur, quęri potest, quomodo albedo peccato conueniat, cum pręsertim Ecclesia in Canticis nigram se prius fuisse fateatur cum erraret, deinde formosam, cum credens Christo sponso iuncta esset. qua ratione igitur lepra candida est uel ruffa? Sed quia uel tegimus peccata uel ostentamus, ideo arbitror lepram candidam hypocritarum sepulchris similium dealbatis. [ERROR: no link :] Color ruffus Ruffam uero lepram illos habere, qui manifesto et sub multorum conspectu erubescenda committere non uerentur. Denique Saluatori qui peccata nostra tulit, dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum? Pręterea fit plerunque ut cum in peccato deprehendimur, ora inficiat rubor, dum accusari

-- --

magis quam peccare pudet. [ERROR: no link :] Quare locus leprę humilior Quare etiam locus leprę humilior est quam cętera quę sana sunt? quia peccatum ad terram animam premit | humi-que allidit | undę et labi, atque cedere dicitur qui peccat, stare uero et rectus esse qui non peccat. humilem itaque leprę locum grauitas peccati facit atque pondus. de quo Dauid lamentabatur dicens: [ERROR: no link :] ps. 37 Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Non est huius loci de hostiis quoque et expiationibus leprę disserere | satis sit generatim ista breuiter-que perstrinxisse. Nec tamen omittemus illud quoque leprę genus obiter attingere, quod post aliqua seorsum describitur, ut maius aliquid innuat, quam quod cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit. [ERROR: no link :] Heretici Leui. XIIII Lepra hęc domus est habentis in parietibus ualliculas pallore siue rubore deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista Ecclesia Christi est. hęc maculas patitur dum hęreticorum fallacibus argumentis impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent | atque irascendo inflammantur | sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores inueniuntur. Recte itaque sacerdos lapides in quibus orta est lepra, errui ac proiici iubet | et parietes radi, ut omni prorsus ablata errorum spurcicia nec maculam habeat Christi sponsa | nec rugam. Non ante

-- --

pullulare coeperunt hęreses | quam disseminatum est Euangelium | nec ante lepra hęc iussa est obseruari caueri-que | quam filii Israhel Terram ingressi fuerunt promissionis. Porro si cui nostra leprarum expositio duriuscula fortasse uidebitur et extorta, sequatur alios, qui in ipsis enodandis magis sibi placuerint, dummodo sciat omnes in hoc conuenire, ut lepram peccatum esse asserant. Ergo huiusce morbi ui foeditate-que perspecta | cogitet quanta peccati, quod ei comparatur, deformitas, qualis pernicies sit. Sicut enim lepra totius corporis pulchritudinem demolitur, ita omnem anime decorem corrumpit peccatum. atque hoc solum malum est, quo illa lędi perire-que possit. Nunc tandem unde digressi

-- --

sumus, eo reuertamur. ut aliam quoque peccatorum differentiam explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus.

De peccatorum differentia. Caput XV

Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate recessit longius. Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio execrabilius iudicatur | ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit

-- --

omni morte magis expauescendo. [ERROR: no link :] (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur. Huius criminis a Domino Saluatore coarguti sunt Iudei, cum dixissent | eum in Belzebub, non in Dei uirtute eiicere demonia. Patet ergo peccatum in Spiritum Sanctum tunc perpetrari, cum quis Dei opera aliis tribuit, non errore deceptus, sed inuidię stimulis actus, ut Dei laudem sua procacitate obscuret. [ERROR: no link :] Matth. XIII [ERROR: no link :] Peccatum in spiritum sanctum Quicunque inquit dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. In Filium hominis peccat, qui opinione falsus Christum purum hominem putat. quę quidem culpa, quia ex ignoratione est profecta, ad credulitatem conuerso atque correcto protinus condonatur. Siquis uero aperte opera Dei intelligens uirtutem calumniatur, dum religioni nostrę inuidet, et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert, huius culpa irremissibilis esse decernitur. Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt | quam qui mandatorum Dei ignari peccant. quod testatur Saluator dicens: Seruus qui scit uoluntatem domini et

-- --

non fecit, uapulabit multis. qui autem ignorauit et non fecit, uapulabit paucis. Quis pręterea negauerit maius esse peccatum eorum qui sub Euangelio sunt | quam qui olim sub lege erant? Quis enim nescit | eum magis teneri | qui iam accepit beneficium | quam qui promissum adhuc expectant? Illud autem quod ab Israhelitis multo tempore fuit speratum, nobis in aduentu Christi est persolutum. Tanto igitur plus ingratitudinis committimus mandatis Domini non obtemperando, quanto plus accepimus gratię. Ex his quę dicta sunt, liquido apparet |

-- --

inter peccata, quę ad mortem committi dicuntur, aliud alio maius esse | plus-que poenę mereri | et sicut genere ita et grauitate differre. Quin etiam in eodem genere peccati esse quasdam accessiones, quę peccatum grauent si contigerint, eleuent si non contigerint. Non est huius loci de iis referre. nimis enim prolixę tractationis erunt si referantur, et peccatorum distantiam ostendisse sat est. nequis forte cum Stoicis deliret | et paria esse putans, non magis timeat interimere hominem quam lędere. Nosse insuper debemus, ut supra est dictum, siue leue | siue graue peccatum fuerit, si minutorum mensuram pręterierit, poenę ignis ęterni esse obnoxium | et inferni supplicia grauitate distare non tempore. quoniam exilii eorum omnium qui illuc relegantur, finis est nullus. Restat nunc ut de mortifero crimine in communi loquendo, quę peccantem incommoda sequantur perscrutemur. ut magis pateat | eiusmodi peccatum quam fugiendum atque uitandum sit, cum perspexerimus, quot illud qualia-que mala sequantur.

Quae mala peccato accedant. Caput XVI

Bonus Deus bonorum autor, non malorum est. Cum ergo ille qui cuncta fecit ualde bona, hominem quoque bonum fecerit, quis eum ex bono malum reddidit | nisi uoluntas mala de libero procedens arbitrio? Itaque idem

-- --

ipse, qui ex Deo bonus erat, ex se factus est malus. Integrum illi fuit | naturam bonam, sicut a Deo acceperat, ita et conseruare, sed noluit | neque curauit. Voluntate igitur non natura mali efficimur, cum peccamus. Et quia peccando naturam ipsam lędimus, naturę quoque conditorem Deum simul offendimus. Ideo-que peccantibus mala omnia non immerito accidere confitemur. quemadmodum e contrario iustis et innocentibus | et non suam sed Dei sequentibus uoluntatem bona omnia euenire. Cur autem iustis quandoque male | et iniustis bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito et malum illius in bonum commutatum fuit ęternum | et huius bonum in ęternum malum. Debemus ergo etiam malum hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere recte-que ista dicantur, satis perspicue diuersus eorum finis probat. Soluta tandem quęstione, quę quidem seipsam aperit non temporalia consyderantibus sed ęterna, consequens est, ut peccatum ipsum eo magis uitandum sit, quo illa etiam quę bona uidentur, in summam conuertat perniciem | ultimum-que malorum. Et si hoc de rebus quę uulgo bonę putantur contingat,

-- --

quid de iis quas malas esse iudicant dicemus, cum premere coeperint uitę deprauatę uirum, nisi futurę damnationis illas initium esse | si modo is a peccatis in tempore non resipiscat | flagitiis-que finem statuendo rursum uirtuti exercendę pro uiribus incumbat. Cęterum plurima quidem ante damnationem peccatum consequi solent mala, quę nunc operęprecium erit referre |

-- --

quo demum constet | pręsentis quoque mali uitandi causa non esse peccandum. Quę dicam, nolo ut mihi credantur, nisi singula sanctarum autoritate Scripturarum firmata erunt. Peccati igitur ea prima malignitas est | inutilem facere hominem | et neque sibi neque aliis recte consulentem. dicitur enim in Ecclesiastico: [ERROR: no link :] XIIII Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Peccator plerunque instabilis est. nunc hoc nunc illud aggreditur; quod placebat displicet, quod displicebat placet. nihil in illo potest esse firmitatis, quoniam non supra petram ędificat, sed super harenam, et arundo est uento agitata. Hoc psalmistę crede dicenti: [ERROR: no link :] ps. XI In circuitu impii ambulant. Neque enim recte possunt ambulare, qui cum Deo non ambulant. Peccatum ueri intelligendi acumen hebetat. [ERROR: no link :] Soph. I Ambulabunt inquit ut cęci quia Domino peccauerunt. et in Euangelio de peccatoribus est dictum: [ERROR: no link :] Luc. 6 Cęci sunt et duces cęcorum. Cęcus cęcum ducit, et ambo in foueam cadunt. Peccatum perdit humanę conditionis dignitatem | hominem-que brutis reddit comparandum. de quo psalmistę uerba tibi fidem faciunt dicentis: [ERROR: no link :] ps. 48 Homo cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Cuius ignominię idem uolens nos expertes esse, hortatur et ait: [ERROR: no link :] ps. XXXI Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Quid enim despicabilius, quid foedius | quam ex homine pecudem effici | et eo qui proprius humanę atque angelicę mentis est, intellectu carere? Peccatum uitę spatia minuere dicitur. Sic enim de Her, Iudę filio, in Genesi legimus: [ERROR: no link :] Gen. 38 Her Fuit Her primogenitus Iudę filius nequam in conspectu Domini; et ideo ab eo occisus est. Sanctus quoque in psalmis Spiritus loquitur: [ERROR: no link :] ps. 54 Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. et in Prouerbiis ait Salomon: [ERROR: no link :] Prover. X Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breuiabuntur. Sed licet aliquis malus diu uiuat, quandiu in peccato est, in morte est. testatur hoc Paulus apostolus dicens: [ERROR: no link :] ad Timo. I. V Vidua quę in deliciis est, uiua mortua est. et in Apocalypsi

-- --

angelo, id est, presidi ecclesię Sardis dicitur: [ERROR: no link :] Apo. 2 Nomen habes quod uiuas et mortuus es. Et Dominus in Euangelio: Sinite mortuos inquit sepelire mortuos suos. Ad hęc ne principes quidem sperent | diu posse regno suo frui, si ipsum Regem regum et Dominum dominantium offendere non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: [ERROR: no link :] Baruch 6 Propter peccata quę peccauistis, abducemini in Babyloniam captiui a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. deinde a Romanis. quod futurum illis prędixit Christus Dominus, quem ob inuidiam persecuti sunt. Hoc autem peccatis exigentibus euenire etiam in Ecclesiastico discimus, ubi dicitur: [ERROR: no link :] Eccl. IX Regnum a gente in gentem transfertur | propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos. [ERROR: no link :] Dan. IIII Ipse quoque Nabuchodonosor rex cum esset omnium potentissmus | Deo-que se ęquaret, regno exturbatus uixit cum bestiis. donec ad mentem rediens efferre sese desiit | se-que hominem agnouit | et confiteri coepit, quod solus Deus mundi sit dominus, ius habens in regna hominum | et cuicunque uoluerit illa distribuens. Quin etiam imperio pręstare, diuitiis opibus-que pollere quid iuuat, si quicunque mortalium peccat, miser esse probatur? Maiore enim sui parte, hoc est animo miser est. tametsi uulgi opinione, qui nihil nisi corporis fortunę-que

-- --

bona mirari didicit, felicissimus feratur. In Apocalypsi angelus, id est, antistes Laodicię ecclesię gloriatur, quod sit diues et locupletatus et nullius egens | et tamen dicitur ei: [ERROR: no link :] III Nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cęcus, et nudus. Non est enim felicitas diuitiis abundare sed uirtutibus. neque infelicitas inopia grauari sed flagitiis. Famem quoque et mortes delinquentibus minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] Ezech. XIIII Terra cum peccauerit mihi, ut pręuaricetur pręuaricans, extendam manum meam super eam et conteram uirgam panis eius, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et iumentum. quod si multiplicentur scelera, grauabitur uindicta. Sępe autem contingit ut unum peccatum plurium causa sit.

-- --

Dauid adulterium cum Bethesabee commissum celatum uolens Vriam, uirum eius, obtulit hostibus interimendum. Herodes Ioannem a quo illiciti connubii arguebatur, in carcerem misit et capite cędi iussit. Nonne illa etiam quę filię suggessit ut hoc peteret, coniugii fefellerat fidem | et matrimonio prętulerat concubinatum? ut-que illo liberius uteretur, iustitię cultorem, cui talia displicebant, necandum curauit. Non ab re igitur Scriptura ait: [ERROR: no link :] Apoc. ultimo Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Bonarum quoque actionum meritum amittitur propter peccatum. hoc Salomon testatur dicens: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. diuina et in Ezechiele uox est: [ERROR: no link :] Ezech. XXIII Iustitia iusti non liberabit eum, in quacunque die peccauerit. Etiamsi dixero iusto inquit quia uita uiuet, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitię eius obliuioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Nec pręterita igitur nec pręsentia benefacta proderunt ei, qui uel semel aliquid morte dignum commiserit. Quid ad hęc? Peccatum sapientię donum corrumpit | et eum qui ante sapiens erat desipere compellit. Tales erant de quibus in Hieremia conquęritur Dominus et ait: [ERROR: no link :] Hier. 6 Stultus populus meus me non cognouit | filii insipientes sunt et uecordes; sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Versuti quippe et callidi homines, cum aliquid dolose fecerint, sapere sibi uidentur. sed mundi huius sapientia stulticia est apud Deum. Vere autem sapiens est, qui innocentiam seruat, ut ei placeat, a quo ut saperet accepit. Ex omnibus tamen malis quę in se habet peccatum, hoc teterrimum est, quod nos a Deo separet, et qui per gratiam adoptionis filii Dei sumus, per peccatum efficimur serui diaboli. Quod a Deo separetur qui peccat, audi Ioannem apostolum dicentem: [ERROR: no link :] prima epistola I Deus lux est et tenebre in eo non sunt ullę. si dixerimus quod societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et ueritatem non facimus. Idem innuunt Prophetę

-- --

uerba in psalmo ad Deum dicentis: [ERROR: no link :] ps. V Tu es Deus non uolens iniquitatem | neque habitabit iuxta te malignus | neque permanebunt iniusti ante oculos tuos | odisti omnes qui operantur iniquitatem. [ERROR: no link :] Esa. 59 Esaias etiam exprobrat his et ait: Iniquitates uestre diuiserunt inter uos et Deum nostrum; et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret. Quę enim communicatio lucis ad tenebras (ut Apostolus inquit) quę societas Christi cum Belial? Cum autem a Deo quis recedit, continuo fit diaboli seruus. [ERROR: no link :] Io. 8 Nam si omnis (ut Saluator ait) qui facit peccatum seruus est peccati, nonne etiam diabolo seruit, qui eum ut peccet stimulat? Iudei uitiis dediti cum se iactarent Deum habere patrem audiunt: [ERROR: no link :] Io. 8 Vos ex patre diabolo estis et desyderia patris uestri uultis facere. Quam sententiam secutus Ioannes apostolus ait: [ERROR: no link :] prima 3 Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Quanta igitur infelicitas est, ut homo a Deo factus, ad imaginem Dei creatus | ei-que in filium adoptatus nequissimi demonis mancipetur seruituti |

-- --

ipsum-que habeat patrem, tanta cura diligentia-que adhiberi debet, ut crimen quod huiusce mali causa existit, caueatur ac uitetur. Illis enim qui hoc contempserint | et post peccatum ad poenitentię remedia non recurrerint, nihil reliquum erit, nisi ut ad suplicia nunquam finienda damnentur | audiant-que omnium terribilium maxime expauescendam Iudicis uocem dicentis: Ite, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius! hęc ergo ultima peccati pernicies est, quod hominem ab hęreditate cęlestium bonorum exclusum ad ima poenarum loca ęterno relegat exilio. Denique peccatores mori dicuntur morte ęterna | sicut e contrario iusti uiuere uita ęterna. Scriptum est enim: [ERROR: no link :] Sap. XVI Homo per maliciam occidit animam suam. et: [ERROR: no link :] Ezech. XVIII Anima quę peccauerit ipsa morietur. et in Euangelio peccatoribus dicitur: In peccato uestro moriemini, non morte quę corpus dissoluit, sed quę animam sublata omni quiescendi spe terribiliter torquet et cruciat.

-- --

Quae peccata sunt praecipue damnabilia. Caput XVII

Quę sunt autem uel qualia crimina, quibus grauati homines in profundum inferni demergantur, psalmista explicat ad Deum dicens: [ERROR: no link :] ps. 118 Maledicti qui declinant a mandatis tuis. et Dominus in Euangelio eos asserit extremę damnationis reos fore, qui erga pauperes et egenos et afflictos claudunt uiscera pietatis. Ac pręter hos illi qui non spiritui sed carni seruiunt, dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Galat. V Manifesta sunt opera carnis, quę sunt fornicatio, immunditia, impudicicia, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissolutiones, hęreses, inuidię, ebrietates, comessationes, et his similia, quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui hęc agunt, regnum Dei non possidebunt. Idem alibi repetens ait: [ERROR: no link :] Ad Cori. I VI An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? nolite errare | neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Hinc sane in Apocalypsi talibus flagitiis pollutos angelus Domini a sancta ciuitate propellendo clamat: [ERROR: no link :] Apoc. XXII Foris canes et uenefici et impudici et homicidę et idolis seruientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Hi et conscientię stimulis incessanter agitabuntur | et poenis exterius illatis affligentur, dicente Domino: [ERROR: no link :] Esaię LXVI Eorum qui pręuaricati sunt in me, uermis non morietur et ignis non

-- --

extinguetur. Atque ita damnatorum propter peccatum tormenta nullo unquam fine concludentur. Nam sicut in cęlesti regno beatorum glorię finis aliquando futurus non timetur, ita in inferno poenarum terminus nullus unquam sperabitur. Cum ergo iuxta ea quę modo dicta sunt, peccati tanta malignitas existat, ut hominem inutilem, instabilem, intellectu hebetem , conditione uilem et abiectum reddat, uitam minuat, regna auferat, diuitias faciat miseras , aduersitatibus subdat, aliorum insuper delictorum causa sit, uirtutum merita tabescere cogat, sapientes infatuet, a Deo separet, diabolo copulet, bono summo priuet | et poenis afficiat ęternis, quid unquam tam caueri debet quam peccatum? cum nihil omnino tam nobis esse queat noxium, nihil ita ęrumnosum. Si te tyrannus torqueat ut pecces, omnia tormenta perferre satius est quam peccare. si necem minetur, mori innocentem pręstat | quam nocentem uiuere. Scias tamen nefarium esse mortem sibimetipsi aliquem inferre, ut imminens peccandi periculum deuitet, nisi Deus iusserit. sicuti quibusdam uirginibus iussisse creditur, quę sibi mortem consciuere,

-- --

ne ab hostibus stuprarentur. Quarum quidem memoriam nequaquam celebraret Ecclesia, nisi miraculo reuelatum fuisset | illas non tam prospicere sibi se perimendo | quam Domino obedire uoluisse. Alioquin nulli licere credimus, quicquid futurum timetur, sibimetipsi uitam erripere, ne illum offendat, cuius lex est: Non occides. Proteruus est seruus, qui domino depositum reddit, antequam poscatur.

-- --

Vnde tanta peccantium multitudo. Caput XVIII

Porro cum tot talia-que sint, quę nos ne peccemus deterrent, quid causę est, quod peccantium multo maior numerus quam non peccantium existat? multo-que copiosior turba sit | mundo seruientium | quam mundi Domino | et cęli terrę-que Conditori? ita ut cum Propheta cogamur exclamare: [ERROR: no link :] ps. LII Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Iam enim quod futurum Dominus prędixerat, abundauit iniquitas et refrixit charitas, ut propinquum testetur ultimi iudicii diem. Multa quippe cernimus, plurima audimus, a quibus abhorret animus, et ne illa sentire posset, sępe nobis optauit cum cęcos oculos | tum aures surdas. Talia uero mirantibus nobis | causam-que inquirentibus respondet Ecclesiastes dicens: [ERROR: no link :] VIII Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Dilatio igitur poenę peccandi pręstat licentiam. Sed si cogitarent peccatores tanto acriorem fore uindictam, quanto magis uenire cunctatur, peccandi libidinem coercerent | et nequitię finem citius imponerent. Delictorum enim ultor Deus non semper statim punit. peccantis autem poenitentiam ideo diu expectat, ut si aberit correctio, minus excusabilis fiat pertinacia. Cęterum, dum cęlestis arbiter a flagello quiescit, non remittit iram sed colligit, ut totam uno impetu effundat | et plectendi tarditatem grauitate compenset. Interim ad peccandum alios corporis prouocat uoluptas, alios honorum stimulat ambitio, alios multa habendi auiditas urget. Ab his tribus tantum fontibus cuncta quę sub cęlo fiunt crimina oriri quidem reor. Etenim uoluptatis germina sunt: ocium, uentris

-- --

ingluuies, iocandi incontinentia, scortandi inexplebilis cupido, stupri, adulterii | alię-que libidinis, quę ne dici quidem honeste potest, perpetratio, et illa quę libidinem incitent: obscoeni cantus, molles musicorum soni, uirorum cum mulierculis lasciuientia tripudia | alia-que huiusmodi plura. Ipsa deinde dignitatum honorum-que appetitio genitrix est inuidię, nutrix superbię, amatrix inanis glorię. Is enim qui uideri publico aliquo officio dignus concupiscit, aliis detrahit, ut se efferat, aliorum facta deprimit ut sua extollat, adulatoribus fauet | et uix ullo uitio abstinet, dum in his etiam quę perperam agit, se laudari cognoscit. Postremo cumulandarum opum auiditas quot scateat sceleribus quis enumeret? Inde sunt inter fratres odia, inter amicos dissensiones, iurgia, lites, contentiones, aleę lusus, periuria, fraudes, furta, rapinę, contumelię, iniurię, uulnera, cędes | et citius adeundę hęreditatis gratia concupitę ante diem parentum mortes. Quid multa? nullum prorsus flagitium, in quo aliquid speratur lucri, deuitat auaritia. dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Timo. prima VI Radix omnium malorum est cupiditas. Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia, cum unde fluant non habuerint. Recide truncum, et rami morientur. A uoluptate, ambitione, auaritia procul esto, et nullam causam habebis inique aliquid improbe-que patrandi. Vt uoluptates fugias,

-- --

memor esto sapientissimi Salomonis sententię dicentis: [ERROR: no link :] Eccli. xi. Si annis multis uixerit homo, et in his omnibus lętus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum uenerint, uanitatis arguentur pręterita. Breuis nanque momentanea-que uoluptas facile contemnetur, si ęterna cogitabimus. Vt autem et terrenarum dignitatum ambitio in te non habeat locum, recordare quod ob hoc ipsum phariseos

-- --

damnauerit Dominus noster dicens: [ERROR: no link :] Luc. xi Vę uobis pharisei qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Recordare pręterea quam graui onere premuntur qui in dignitate constituti sunt. primo quod multo magis illis imputatur peccatum quam cęteris, deinde quod non pro se modo, uerum etiam pro omnibus quibus pręsunt, tenentur reddere rationem. Et si per eorum negligentiam plebs deliquerit, tam alienę quam suę culpę rei erunt. Vt postremo diuitias non concupiscas, Apostoli pręceptum ad mentem reuoca: [ERROR: no link :] Ad Timo. prima VI Nihil inquit intulimus in hunc mundum; haud dubium, quia nec auferre quid possumus. habentes autem alimenta et quibus tegimur , his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri incidunt in tentationem et laqueum diaboli et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. Nec dictorum Christi Domini obliuiscaris: [ERROR: no link :] Matth. VI Nolite inquit thesaurizare in terra sed in cęlo. Non potestis Deo seruire et mammonę. Quid prodest homini si uniuersum mundum lucretur, animę uero suę detrimentum patiatur? et: [ERROR: no link :] Matth. XVI Facilius camellus transibit per foramen acus | quam diues ascendere ualebit ad regnum cęlorum. et: [ERROR: no link :] Luc. 6 Vę uobis diuitibus qui habetis consolationem uestram. [ERROR: no link :] Luc. 12 Illius etiam diuitis memento, qui hubertate frugum lętatus, per annos multos his fruiturum se putauit, et nocte insequenti uita decessit, quod congregauerat aliis reliquit, ipse sua spe frustratus est. [ERROR: no link :] Luc. 16 Ille quoque diues menti tuę succurrat, quem uestiebat purpura, quem quotidie delicata saginabant conuiuia: nudus in inferno sepelitur, et in igne ardens gutta aquę indiget, qua linguam refrigeret. Si talis est pręsentium diuitiarum fructus, nonne stultissimus est, qui eas concupiscit? et non potius ad diuitias nunquam perituras aspirat? Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Qui ergo tria hęc quę proposuimus caruit , ille arbor bona bonos germinans fructus

-- --

erit, mala autem malos proferens fructus esse desinet. [ERROR: no link :] Matth. VII Si enim in radice uitium non fuerit, nec in fructibus erit. Non de patribus et filiis (ut quidam putauerunt) ista in Euangelio dicuntur, sed de operibus ex intentione animi profectis. [ERROR: no link :] Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę peccauerit ipsa punietur. Qualis cuiusque in anima affectus fuerit, talia edet et opera. Intimo prius cordis morbo medicina est adhibenda, ut in cute inde nascentia hulcera curentur. Interiora si sana fuerint, ea quę foris sunt pulchre ac probe se habebunt.

De quinque sensibus. Caput XIX

Et quoniam sensus nostri uię sunt, per quas illa, quę animę bonum corrumpunt, intus penetrare solent, quali custodia muniendi sint, ne id patiantur,

-- --

nunc docere conabor. Sensuum nostrorum impar numerus est. Impar autem numerus in Scripturis diuinis mundus habetur,

-- --

par uero immundorum dicitur. Animalia quę bina in arcam Noe ingrediuntur, ex immundis sunt, ex mundis quę septena. Numeri ergo ratio nos instruit, ne qua culpa sensus nostros pollui sinamus. quos impar supputatio puros esse debere ostendit. Quinario numero ideo censentur, ut per Legis pręcepta eos dirigas. quinque enim uolumina sunt Mosaicę discipline diuinitus descripte. Et quia quinarius etiam quaternarium continet, per quem Euangelia signantur, quicquid Legi deest, de Euangelio adimpletur. ut sensus non solum bonos habeamus, uerum etiam perfectos. Quod si Domino donante adepti fuerimus, tunc sequetur, quod ipse pollicitus est dicens: [ERROR: no link :] Leuit. XXVI Persequemini immicos uestros, et corruent coram uobis. persequentur quinque de uestris centum alienos, et centum de uobis decem milia. Si enim sensus nostri pręceptis diuinis muniti fuerint, uitiorum multitudo aduersum illos pręualere non poterit. Cadent a latere eorum mille et decem milia ad eos autem non appropinquabunt. Non oculorum munditiem inquinabit uisa mulier, non aures demulcebit amatorius cantus, non naribus blandietur ad mollitiem animi compositum unguentum | nec gustus integritatem luxuriosi corrumpent sapores | neque tactum subuertere iniustę actionis cupiditas ualebit. Ab omni malarum passionum iniuria tuti erimus, si quoties oppugnamur, ad arma institutionis diuinę sanctorum-que exemplorum protinus recurremus. Tunc nempe Iesu duce quinque illi reges, id est, quinque corporis sensus, qui nobis imperando regnabant, ad speluncam conscientię nostre compulsos mori sibi cogemus, ut iam uiuere Deo discant obedire-que spiritui, serui eius facti, cuius antea domini fuerant. Tunc in Euangelio quinque talenta nobis a Domino credita alia quinque superlucrabuntur, duplicato quęstu spiritalium negociatione actionum. Tunc quinque uirgines non iam fatuę, sed prudentes comparato misericordię oleo | accensis-que lampadibus charitatis, occurrentes cęlesti sponso intrabunt cum eo ad nuptias ęternę celebritatis. Tunc denique dicetur nobis: [ERROR: no link :] Luc. X Beati oculi

-- --

qui uident quę uos uidetis. multi prophetę et reges uoluerunt uidere quę uos uidetis, et non uiderunt, et audire quę auditis et non audierunt. Relinquamus igitur cum uitiis terrenas uanitates | et non lacte sicut paruuli, sed sicut perfecti solido cibo utamur, exercitatos (ut Apostolus ait) sensus habentes ad discretionem boni ac mali. Hoc est in bonis operibus quotidie se exercendo, mala autem fugiendo | eorum-que cupidini semper nobis aduersanti repugnando. Siquidem sensus nostri (ut diximus) semitę sunt | a sede animi per corporis foramina patentes. per has hostes intrare desyderant, ut uirtutum ciuitatem expugnent | et his expulsis ipsi ibi dominentur. [ERROR: no link :] Visus Oculos quęcunque uisu pulchra iocunda-que sunt infestant. quę si concupiscere coeperit animus, per ianuam oculorum irrumpit siue Venereę uoluptatis turpis appetitio | siue pompę luxurię-que sectandę cura | corporis-que ornandi stulta sedulitas. [ERROR: no link :] Auditus Auribus insidiantur lasciuientium poetarum carmina, impudici cantus, tibicinum citharedorum-que soni. quibus delectatus animus et in mollitiem resolutus iam inimicis prodere ciuitatem meditatur | et illos admittere per portam male custoditi auditus. [ERROR: no link :] Odoratus Olfactum debellare properant unguenta. quod si odore per nares penetrante intus latens animus captus fuerit, omnibus muliebribus deliciis ad se aditum aperiet | neque eum odoramentis ad luxuriam uti pudebit. [ERROR: no link :] Gustus Cum gustu certabunt esculentorum poculentorum-que exquisiti sapores. quorum

-- --

auiditate superatus animus per lubricum gulę callem crapulam illabi permittet. uentri-que fauere incipiens, temperantię renunciabit. [ERROR: no link :] Tactus Omnibus autem aduersariis istis eorum-que similibus uiam tactus patefaciens, quicquid per alios sensus affectauit, id per se tandem opere complere maturabit. et tunc demum animus ipse perditę uitę conscientia pulsatus cum Hieremia queri poterit | flens-que ac lugens exclamare: [ERROR: no link :] Hier. 9 Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras | disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis. Vitiis enim dominantibus bona animi concidere ac perire

-- --

necesse est. Porro ut bona uigeant et mala repellantur, singulis remediis singuli roborandi atque tuendi sensus erunt.

De uisu. Caput XX

Vt ergo mundos habeas oculos mundi pulchritudinem immensitatem-que intuere | et eius opificem ac gubernatorem Deum intellige | mirabilium-que operum lauda magis mirandum autorem. Si uenustę mulieris forma occurrerit tibi, tunc cum Propheta Deum deprecare: Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod si illa suum in te figat obtutum, tu retrahe tuum et memento esse scriptum: [ERROR: no link :] Eccl. 27 Annuens oculo fabricat iniqua. propterea-que pręcipi in Ezechiele: [ERROR: no link :] Ezech. XX Vnusquisque oculorum suorum offensiones abiiciat. audi confitentem Salomonem: [ERROR: no link :] Eccl. II Omnia inquit quę desyderauerunt oculi mei, non negaui eis. et cum nihil omnino in hac uita permansurum animaduerteret, exclamauit: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Audi et Saluatoris in Euangelio dictum: [ERROR: no link :] Matth. VI Lucerna corporis tui est oculus tuus. si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Siquidem oculi uagi et immodesti reliquorum quoque sensuum parere solent incontinentiam, et nec audire nec odorari nec gustare

-- --

nec tractare pigebit aliquid, quod uoluptati erit conspicere. Sicut autem simplex aspectus formam decorem-que omnium quę uidet, ad Conditoris laudem refert, ita reliqui sensus eum imitati nihil prorsus admittunt, quod Deo minus gratum fore arbitrantur. atque ita puri oculi totum corpus lucidum reddunt. Repulsis enim uitiorum tenebris adamata uirtus spiritum simul et carnem suo irradiat fulgore. [ERROR: no link :] Matth. VI Si te inquit scandalizat oculus tuus, errue eum et proiice abs te. melius est tibi cum uno oculo ingredi in uitam ęternam | quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Non corporis oculus erruendus est sed mentis. Nam clausis quoque oculis peccant cęci. Compesce igitur animi motum ad illicita lacessentem, et melius tibi erit | absque pręsentium uoluptatum usu ad ęternas transire delicias | quam tota uita per omnes uoluptatum illecebras deducta suppliciis mancipari sempiternis. Vt ergo regni potius heres quam poenę reus inueniaris, imitare sanctissimi Iob continentiam, qui ait: [ERROR: no link :] Iob 31 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de uirgine. Conuenerat quippe cum oculis ne aspicerent, secum ne cogitaret. Spectaculis quoque illis adesse caue, in quibus lasciua inhonesta-que aguntur. Libidinis enim incitamenta sunt. et in quibus cęde humana grassatur, ne sęuitię impietati-que assuescas, cum proximi tui cruore oculos satiaueris. Ab his auersus prophetam audi dicentem: [ERROR: no link :] Esa. 33 Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste in excelsis habitabit.

-- --

-- --

De auditu. Caput XXI

Aurium autem conseruare integritatem ita oportet: caue nequid obscoenum, nequid iniquum, nequid ab humanitate alienum libenti animo auscultes. dicente Scriptura: [ERROR: no link :] Eccl. 28 Sępi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire. Delatoribus, detractoribus, impudicis, inaniter incondite-que garrientibus, impie de religione sentientibus non accommodes auditum, nisi contradicendi, redarguendi | refellendi-que causa. Fabulas amatorias, quę ad turpem libidinem prouocant, audire noli. Tendiculas diaboli illa esse crede, quibus nos irretitos morti tradere molitur mergere-que in profundum. Ab adulantium quoque et ad gratiam loquentium uerbis aures auerte, ne falsis laudationibus elatus maius aliquid esse te reputes quam quod es, et tibi tribuas, quod Deo erit tribuendum | merearis-que ab Apostolo corripi dicente: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima IIII Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Nihil denique audire te delectet, quod corpus tantum uoluptate afficiat, animę autem saluti nihil conferat. Perniciosa enim res est | aures cantu dulci suauibus-que sonis delinire | et animę pati detrimenta. cum potius animę salus per corporis labores castigationes-que conquirenda sit, per ieiunia, per uigilias, per scribendi, legendi, orandi | alios-que adhortandi fatigationes. Operariis quippe impigris ac solicitis opus est patrifamilias in uinea sua excolenda, non ociosis et oscitantibus | et qui fructum capere negligunt, dum florum foliorum-que luxuria delectentur. Quę ergo spiritui conducunt, illa audias. quę autem carni blandiuntur, ueluti mortifera non admittas. Porro ut ex Deo te esse

-- --

testeris, uerba Dei audi. Illis qui hoc contemnunt, dicitur: [ERROR: no link :] Io. 8 Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Aperi aures sapientię et scientię salutari, et in ea delectare, ut proficias magis. Interesse prędicationibus ac sacris ecclesię lectionibus stude, nec solum auscultes quę dicuntur, sed etiam memoriter teneas. Non absque mysterio est dictum: [ERROR: no link :] Esa. I Audi, celum, auribus percipe, terra. Terra es, si aure tenus diuina auscultes, cęlum es si audis. Audit autem qui sermonibus sacris catholicę-que doctrinę cum auditionem | tum obedientiam pręstat. Vnde audire interdum pro parere iussa-que perficere usurpatur. Ad hanc audiendi perfectionem Iacobus apostolus nos hortatur dicens: [ERROR: no link :] Iaco. I Estote factores uerbi et non auditores tantum fallentes uosmetipsos. Quia, si quis auditor est uerbi et non factor, hic comparatur uiro consyderanti uultum natiuitatis suę in speculo. Consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit | qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Bonum ergo auditorem | non audiendi attentio, sed agendi probat solicitudo, postquam quę agenda sibi sint ut Deo placeat, didicerit. Huic enim dicere licebit: [ERROR: no link :] Esa. 50 Dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi uanitatibus dediti | et temporalibus immersi negociis | ita uiuunt, quasi qui post pręsentem uitam nihil futurum expectent. Hi si qua tandem sęuientis fortunę molestia compulsi Deo supplicant non exaudiuntur. Neque enim liberari de peccato, sed de calamitate desyderant. Ait ergo Scriptura: [ERROR: no link :] Proverb. XIX Qui declinat aures suas ne audiat Legem, oratio eius erit execrabilis. ut uidelicet non modo non impetret quod petit,

-- --

uerum etiam ipse execretur ut infidelis, et nouissima eius prioribus peiora fiant. Aduersum tales uociferatur Hieremias et ait: [ERROR: no link :] Hier. 6 Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. Sed cum ob hoc eos Caldeorum ditioni subdendos denunciet, innuit nobis | contemnentem Scripturę sanctę pręcepta demonibus esse subiiciendum. ut qui salutaria audire noluit, perditionis ęternę afficiatur suppliciis.

-- --

De odoratu. Caput XXII

Cauendum post hęc ne per narium foramina illapsus odor sua suauitate animum uirilem effoeminet | et homo unguentis delibutus contemnatur, qui autoritate pręstare debet. Odores quippe ipsos, quemadmodum et cantus oris et neruorum tibiarum-que sonos ad sacrorum cultum datos esse meminerimus Deo-que laudes celebrandas, non ad corporis humani uoluptatem. Odoribus tamen morbos quosdam curari, quosdam ne ueniant prohiberi constat | et cytharę sono Saulem regem conualuisse legimus. Rosis itaque et croco et floribus et nardo et balsamo et omnibus aromatum generibus iuxta medicorum placita uti licet curationis gratia non uoluptatis. Eum uero qui sanus est | et in quo non est

-- --

ęgrotationis ulla suspicio, unguentis deliniri, flosculos naribus admouere, in cubiculo ex aromaticis suffimentis fragrante desidere, impudicicię argumenta sunt | et eneruatę emollitę-que uitę certissima indicia. Talium nanque usu lenones, meretriculę | homines-que ad luxuriam se natos credentes delectantur, non illi qui uirtutem pręferunt uoluptati | neque qui spiritui quam carni studere malunt. neque qui soli Deo placere desyderant | et Christo Domino dicere possunt: In odorem unguentorum tuorum curremus. atque iidem confiteri audent: Christi bonus odor sumus. Verissima autem Christi unguenta sunt: fides, spes, charitas, castitas, pudicicia, mansuetudo, liberalitas, pax, patientia, modestia, constantia | cęterę-que uirtutes. quarum suauitatem quisquis conceperit, aliarum rerum omnium fragrantiam facile contemnet, immo nefas putabit opobalsamum uel myrrham uel stacten uel casiam uel nardum, uel quęuis alia odoramenta olere, cum magis eum, qui cęlo dignus esse cupit, spernere terrena | et uirtutum ac sanctimonię odore fragrare oporteat. Quem si assecutus fuerit, quicquid naribus gratissimum suauissimum-que esse creditur, prę illo nauseam putabit. In cęlo enim, quo ille properat, non est Engadi uicus balsami ferax, non Sabea regio thuris abundans, non preciosorum unguentorum mater Arabia, sed quod his longe redolentius ac suauius habetur | diuinę pręsentię indicibile odoramentum | et cunctis animę sensibus nunquam defutura dulcedo, Apostolo dicente: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima II Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec cor hominis excogitauit, quanta pręparauit Deus suis dilectoribus contemptoribus-que uoluptatis. Percurre speculatione mentis sanctorum uitam, et si inueneris, quod per multas tribulationes oportuit illos intrare in regnum Dei, impossibile esse crede, ut uoluptarii ac delicati, nisi poenitentiam agant | et mores mutent | et laboribus magis | quam ocio luxuria-que delectentur, eo possint conscendere | et de temporalibus deliciis repente ad ęternas transire.

-- --

De gustu Caput XXIII

Gustus quoque continendus est, ne crapulę appetentia polluatur animus. Gulę quippe ista uoluptas cum dominari coeperit, ad quęque turpia et inhonesta hominem impellit | multis-que afficit incommodis. [ERROR: no link :] Noe Gula Noe pudenda detexit. [ERROR: no link :] Loth Gula Loth stupratorem filiarum fecit. [ERROR: no link :] Esau Gula Esau primogeniturę ius abstulit. Gula populum Israhel magna ex parte repentina nece mulctauit. Gula filios Heli sacerdotis perdidit. Gula Helam, regem Israhel, serui sui gladio interimendum obiecit. Gula Holophernem, Assyriorum ducem, unius mulierculę manu perire fecit. Gula

-- --

Sodomitas et Gomorreos prius in nefandos egit concubitus, deinde igne et sulphure de cęlo pluente extinxit. gulę uitio id illis accidisse Dominus testatur in Ezechiele dicens: [ERROR: no link :] XXI Hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius et filiarum eius. Eodem sensu in Hieremia idem ait: [ERROR: no link :] V Saturaui eos et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Ex quo satis constat | de uentris ingluuie gigni libidinis intemperiem. Cum igitur tot mala ex incontinentia gulę deriuentur, multo tamen ęrumnosiora his deinde sequuntur. Quid enim miserius quam ęternę beatitudinis expertem fieri | et nunquam finiendis affligi suppliciis? [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VI Ebriosi inquit Apostolus regnum Dei non possidebunt. et in Euangelio seruus contumax atque temulentus diuidi iubetur, hoc est a sanctis separari | et illic hypocritarum partem occupare, ubi est fletus | et ex dolore irrequietus dentium stridor. Qua in re quoniam tantum est periculi, ut amplius esse

-- --

nequeat, salutis nostrę solicitus Dominus de Euangelio clamat: [ERROR: no link :] Matth. 24 Attendite uobis ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę, et superueniat in uos repentina dies illa. Sed de gulę uitio alibi plenius locuti sumus , nunc summam perstrinxisse satis sit. Vitio autem isto carebimus, si eos imitari uoluerimus qui Deo placuerunt. Pensemus illorum abstinentiam, illorum quotidiana ieiunia. Multi carnem, multi uinum gustare noluerunt, dum in celesti regno diuinę uisionis dulcedine saturari cupiunt. Quosdam pane etiam abstinuisse legimus. et maceratis aqua leguminibus uitam sustentasse, nihil coctum comedisse. Alios herbis crudis radicibus-que contentos fuisse. Alios uero per biduum, per triduum, per dies plures nihil degustasse. Non hoc dico ut cibis ac potu a Deo creatis uti nefas putem, sed ut eos qui carnibus etiam uino-que uictitant, ab ingluuie mortifera compescam. Vescere igitur alimentis ab Ecclesia non interdictis uinum-que dilutum bibe, non tamen ad uoluptatem, sed ad corporis necessariam sustentationem. Vtere, inquam, uictu, quo isti qui tecum in monasterio sunt utuntur. cum abstinent abstine, cum ieiunant ieiuna | et semper ad memoriam reuoca | ideo te monachalem uitam elegisse, ut Deo famuleris, non ut uentri seruias.

-- --

De tactu. Caput XXIV

Tactus postremo nostri synceritatem seruare poterimus, si ab iis quę rerum prohibitarum cupiditatem prouocare consueuerunt, manus continebimus. [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII Bonum est homini (ut ait Paulus apostolus) mulierem non tangere. Nam si uenusta forma mulierem intuendo periclitatur pudicicia | et si magis adhuc cum ea colloquendo, quanto plus periculi imminere credis, si post hęc neque a tactu ipso temperas? Profecto nihil aliud restat, nisi ut uterque inter uos excitatę consentiat cupidini | et par amborum uoluntas ad perpetrandum illicitę coniunctionis crimen feratur. Quod si manum cohibueris ne tangas, tantum tibi conferet ista continentia, ut per oculos conceptum, per affatum auctum obscoenę cupiditatis ardorem languescere paulatim et extingui | labefactam-que animi uirtutem in integrum restitui necesse erit. Sin uero ipsum tangendi sensum non refrenaueris, igni in penetralibus cordis iam suscitato ligna addes | et incendium flammę ualidioris, quod te ad interitum usque exurat concitabis. Hoc autem exitium ne tibi contingat, audi sapientissimi Salomonis pręceptum, et quod docet experto crede. malum enim in quod ipse incidit, alios cauere iubet

-- --

ac de muliere loquens: [ERROR: no link :] Proverb. V Longe inquit fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. Cur ita, nisi ne tangendi detur facultas si propius accesseris? quanto magis proximas, tanto maius inis periculum, ne tangendo corruas. Minus tibi noxium ignem fore crede, si manum prunis ardentibus indideris | aut ferrum candens tenueris | quam si lasciuientem adolescentulam

-- 503 --

digito contingas. Prunę quippe offendent corpus, puellę uero tactus animam perimet. Pecunię quoque crebra contrectatio animum ad auaritiam stimulat. Quamcunque enim rem tangere delectat, eius largius copiosius-que potiundę auiditas crescit. Prudens itaque constitutio Seraphici Francisci fuit, qua cauetur, ne monachi paupertatem professi nummos contingant, sed illam elemosinam, quę pecunia constat, secularium ministrorum manibus colligant. ęra igitur quę necessitas emendicare compellit, periculum tangere uetat. per alios recipiuntur, per alios pro ipsorum uictu expenduntur. Vsque adeo stipem per se sumere timent, quam pro se poscere non uerentur. ne forte contrectatione illius deliniti aliquid ultra necessitatem concupiscant. [ERROR: no link :] XXXIII Nam illum etiam in excelsis cum sanctis habitaturum prędicat Esaias, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni munere. Quanta autem mala pariat auaritia postea suo loco dicemus. Porro illos maxime mundas manus habere decet, quibus a propheta pręceptum est dicente: [ERROR: no link :] Esa. LII Mundamini qui fertis uasa Domini. Nihil igitur immundum tangant manus ille, quibus concessum est, ut purissimum Christi corpus in sacramento palpent | et hostiam uiuam offerant Deo. Eas manus nequa peccati contaminet spurcicies, meminisse debemus | ob hoc nobis a Deo datas, ut ipsi pręcipue qui dedit seruiant, ipsi laborent in operibus iustis actionibus-que probatis. Tu ergo manus tuas ad euoluendos cęlestis disciplinę libellos porrige | et in iis quę Deo placent conscribendis exerce | ad pingenda quoque fingendaue appone simulachra illa, quę uel spectatores ad sanctimonię cultum accendant | uel tuam ipsius mentem, ne per inania diuagetur, honesto labore occupent. Denique modis omnibus contende, ut easdem manus tuas cum precibus puras ad cęlum tollas. Ita enim facilius quod postulaueris impetrabis. Et quoniam hic de quo loquimur tangendi sensus non solum ad manus pertinet, sed etiam ad reliquum hominis corpus, cuncta corporis tui membra

-- 504 --

Deo autori suo seruiant, Deo in omnibus obsequantur, nihil agant in quo ille offenditur, nihil committant in quo proximi scandalizantur. In omni prorsus contactu, immo in omni omnium sensuum officio atque operatione danda est opera, ut et uitetur peccatum, cuius pręmium est perennis apud inferos cruciatus, et colatur uirtus, cui promissa est merces ęternę in cęlo felicitatis.

De remedio contra sensuum uoluptatem Caput XXV

Cęterum super omnia ad reprimendam sensuum uoluptatem remedia iuuabit animo recolere quicquid Saluatorem nostrum sponte in hac uita passum nouimus. [ERROR: no link :] Visus Igitur si te uana spectandi uoluptas prouocauerit, qualem ille uoluptatem capiebat cogita, cum Iudeorum cerneret perfidiam | et ob id flere compelleretur | cum-que eosdem contra se insurgere uideret, quos ipse saluare uenerat. [ERROR: no link :] Auditus Si tibi aurium delectatio blandiri coeperit, attende quodnam illi delectamentum erat | quotidie ab impiis conuitia audire | se-que probris maledictis-que inimicorum incessanter pertundi. [ERROR: no link :] Odoratus. Gustus Si

-- --

naribus infusa odorandi suauitas tibi insidiabitur, si gustandi luxuriosa dulcedo sui desyderium fecerit, memento illum in utraque manu pro rosis clauos ferreos pertulisse, in ore

-- 505 --

autem pro dapibus fel, pro uino acetum sumpsisse. Si te denique communis toti corpori tactus ad uoluptatem solicitauerit, quem ille toto corpore dolorem excepit mente reuolue. Cerne coronatum spinis caput, manus pedes-que clauis cruci confixos, latus lancea uulneratum, cuncta denique flagellis contusa membra. Ac ne iam grandioris ętatis eam arctam uiam ingressum dicas, audi ipsum in psalmo confitentem: [ERROR: no link :] ps. 87 Pauper sum ego et in laboribus a iuuentute mea. Ad hęc seruorum eius id est omnium sanctorum totam uitam, qua cęlum meruerunt percurre, et siquid in ea molle, siquid uoluptuosum, siquid corpori iocundum delectabile-que inueneris, audacter imitare. Sin uero e contrario cuncta dura, aspera, inquieta, tristia et acerba | fuisse non ignoras, cur tu ad hauriendas conuerteris uoluptates, sicut Domino tuo, ita et seruis eius dissimilis | tibi-que metipsi perniciosus? Quomodo enim eo quo illi conscenderunt ascendes, si longe aliter atque illi uixerunt uiuas? Et cum diuersa prorsus agas, quomodo non etiam diuersa sortieris? Nam si illi per terrenas tribulationes cęleste regnum possederunt, tu procul dubio post breues terrenę luxurię delicias poenam luiturus es ęternam, nisi poenitentiam egeris. Mitte igitur istas, quę te nunc oblectant uanitates, renuncia uoluptatibus, cuncta corporis blandimenta | ueluti pestem quandam animę fuge | et illa potius quę laboriosa sunt amplectere, difficilibus assuesce, in omnibus morum synceritatem serua, innocentiam custodi affectibus-que moderare. moderandorum autem quę ratio sit, quia locus hic exigere uidetur, dicere nunc aggrediar, ope fretus diuina, non meis uiribus, quę nullę sunt, confisus.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.