Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Next section

De prudentia et simplicitate. Caput I

Vt autem in his quę bona sunt, constanter fideliter-que perseueremus, prudentia nobis opus est. opportune igitur de hac uirtute nunc disseremus. Quę ut uirtus sit, ab omni subdolę mentis malignitate aliena esse debet, ut ne quem offendas, sed cum tibi tum aliis prodesse possis. Obserua igitur et opere implere contende Domini pręceptum dicentis: [ERROR: no link :] Matth. x. Estote prudentes sicut serpentes | et simplices sicut columbę! Prudentię simplicitatem coniunxit, quoniam altera alterius auxilio indiget, ut utraque sibi constet et uitio careat. Nam simplicitas absque prudentia erroribus patet. Prudentia sine simplicitate | in fraudulentiam calliditatem-que mutatur,

-- --

et uitio superata uirtutis nomen amittit. Nequis ergo fallendi astutiam prudentiam esse putaret, prudentem simplicem oportere esse dixit. et rursum nequis incauta simplicitate contentus esset, eam prudentię comitem esse debere monstrauit. Igitur prudens eris, quoties lectionibus incumbis si utilia eligas, inutilia relinquas, et serpentis fueris industriam imitatus. quem aiunt auibus solidis deuoratis ossa euomere, carnes uero, quarum cibo uitam sustentat, retinere. Simplex eris si inter legendum | nihil quod orthodoxę fidei repugnet senties | et quę tibi repugnare uidebuntur, quam intelligentiam habeant, doctum aliquem ac fidelem uirum interrogabis | et eius expositioni acquiesces. Ita semen cadens in terram bonam fructum afferet, ut cum didiceris, alios doceas. Prudens eris, si ab iis qui tibi nocumento esse potuissent cauebis ac fugies. [ERROR: no link :] Prouer. iiii. Omni custodia custodi cor tuum, inquit Salomon. Si ubique periculum timueris, ubique periculo liber eris | prudentię-que laude dignus, cum timenda sapienter uitare noueris. Vt autem et simplex sis, non

-- --

in te sed in Deo confide. Hoc est enim illud quod in Prouerbiis est dictum: [ERROR: no link :] Prouer. x. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. qui uero deprauat uias suas, manifestus erit. Prudentiam seruabis, cum prius rei quam aggressurus es, exitum consideraueris | et cuncta consilio ac ratione fueris metitus . [ERROR: no link :] Luc. 14. Turrim in Euangelio ędificaturus prius computat sumptus, ne posito fundamento et deficiente pecunia opus imperfectum cogatur relinquere | probro-que pateat dicentium: Hic homo coepit ędificare, et non potuit consummare. Simplicitatem custodies, si nihil ad iactantiam, nihil ad inanem gloriam feceris. sed quicquid agas, ad Dei laudem tantum Dei-que gloriam egeris | et pro benefactis ipsi gratiam, sine quo nullum fit bonum, habendam duxeris. Prudens es, si conscientiam tuam quotidie discutis, si quoties a somno exurgis, quid acturus sis cogitas, quoties cubitum redis, quid egeris, quid omiseris, in quo excideris tecum examinas, ut deinceps cautius incedas. Simplex es, si tunc etiam cum irrideris, cum contumelia afficeris, cum iniuriis

-- --

oneraris, patienter toleres, non irascaris, non turberis | et quasi qui nihil mali passus fueris, uultum non mutes | atque intra te animi quietem conserues, Illorum puerorum more, quos Dominus ad se uenire iussit | et: [ERROR: no link :] Mar. 10. Quisquis inquit non receperit regnum Dei ueluti paruulus, non intrabit in illud. Sicut ergo paruulus irę odii-que passionibus caret ex natura, ita uir simplex carere his consueuit ex uoluntate. Prudens pręterea si fueris, pręteritorum recordaberis, presentia dispones, futura prospicies | te-que ita pręparabis, ut in fine uitę inueniare promissa immortalitate dignus. Ex aliorum enim euentu disces, quid tibi fugiendum, quid expetendum sit. ut cum plenis lampadibus aduentanti Sponso occurras | et non tunc oleum parare quęras, cum parato opus fuerit. dictum-que illud semper in mente habebis: [ERROR: no link :] Luc. 12 Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis ueniet. Tum si quoque simplex fueris, ab omnibus animi inquinamentis mundum te exibebis, nulli detrahes, nullum offendes, nulli malum optabis, nihil simulationis, nihil doli concipies | toto actionum tuarum corpore lucidus eris. quia mentis oculum a uera recta-que simplicitate non auertes. O felicem animam quę talis fuerit | a cęlesti enim Sponso merebitur audire: [ERROR: no link :] Cant. 11. Ecce tu pulchra es amica mea | ecce tu pulchra | oculi tui columbarum. Oculi utique simplicis intentionis, non malignę, et qui quod uident, quod sentiunt, non dissimulant | nec bonum negant esse bonum | nec malum malum, ut non simplices modo, uerum etiam recti sint | et assequantur, quod in Prouerbiis Salomon pollicetur dicens: [ERROR: no link :] Prouer. ii. Custodiet rectorum salutem Dominus | et proteget gradientes simpliciter. Ipsius Dei ore laudari meruit Iob, quod simplex et rectus esset | et timens Deum | et a malo recedens. Prudentis postremo officio fungeris, si postquam cuncta consideraueris, quę ab imprudentibus concupiscuntur, cum Salomone clamabis: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Atque ideo diuitias, honores, luxum atque pompam | simul-que omnem pręsentium uoluptatum usum magno animo despicere incipies, nequid tibi uiam iustitię ingredienti

-- --

impedimento sit | et potius absque his quę uulgo bona putantur salueris | quam cum ipsis pereas. [ERROR: no link :]fibri pontici. ne minus tibi prospexisse arguaris | quam ferę bestię illę, quę abrosas partes corporis in fuga uenatoribus relinquunt, ob quas naturę suę instinctu se peti norunt. Dilargitis igitur opibus | et mendicorum indigentię distributis pauper pauperem Christum sequeris, cupiens in Deo tantum diues fieri | et pro caducis ac fragilibus bonis possidere stabilia et ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues | et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum sustentamenta uitę tantum suppeditabuntur. Spem

-- --

enim omnem in Deo pones atque firmabis, qui suscitat a terra inopem | et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, non cum quibuscunque sed cum principibus populi sui, cum angelis atque archangelis in regno suo sempiterno. Ipse idem ex hoc prudentium simplicium-que genere suam constare uoluit Ecclesiam, cum diceret: [ERROR: no link :] Hiere. 31. Seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum. Homines enim sunt ad quos pertinet prudentia, iumenta ad quos simplicitas. Quod autem hi qui utraque in parte recte uersati fuerint, beatitudinem consequantur, psalmista sub eadem uerborum metaphora testatus est, cum ait: [ERROR: no link :]ps. 35. Homines et iumenta saluabis Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Nisi enim ille misericordiam suam multiplicaret, quis nostrum saluus fieret?

-- --

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.