Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De prvdentia vitiosa et simplicitate stvpida Caput II

Esse tamen et prudentiam quandam nouimus non probatam, de qua in Prouerbiis legitur: Ne innitaris prudentię tuę! hanc deuitare debemus, quia ista de se pręsumentium se-que mirantium prudentia est. qui neminem consulunt, neminem audiunt, doctoribus contradicunt, quod se omnium perspicacissimos consultissimos-que existimari uolunt. In illos Esaias exclamat dicens: Vę qui sapientes estis in oculis uestris et coram uobismetipsis prudentes! Quod uitium et Apostolus prohibet cum ait: Nolite esse prudentes apud uosmetipsos! Neque illi quidem qui in terrenis duntaxat negociis prudentes sunt, laudantur, cum rerum fragilium cura implicati diuina negligant et aspernentur. Vnde idem Apostolus: Prudentia inquit carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Et iterum: Prudentia carnis inimica est Deo. Sed quę inimica est Deo, ne illi quidem cuius est, amica esse potest | cum idem corpori multa prouideat, animę suę nihil. animam quę longe nobilior est corpore, nihil ęstimat. quin immo ut carni blandiatur, spiritum perire patitur, quia nec usuris abstinet | nec aliena per uim uel per calumniam occupare ueretur | nec dolis fraudibus-que niti, ut lucretur, cauet. Valde quidem fugienda est ista prudentia, quia uere mors est. non mors quę mortem afferat, sed quę morte acerbius cruciet | et mori uetet. Cęterum neque ipsa simplicitas (ut diximus) absque prudentia erit probanda. Stupida enim et fatua est, offendens ad lapidem pedem suum. Hanc habere prohibemur | dicente Propheta: [ERROR: no link :] ps. 31 Nolite fieri sicut

-- --

equus et mulus in quibus non est intellectus. Et Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Cor. I 14 Fratres inquit nolite pueri effici sensibus, sed malicia paruuli estote | sensibus autem perfecti estote. A sensibus exclusit simplicitatem, a simplicitate maliciam, ut neque sensus peruerti sinantur per ignorantiam puerilis obtusitatis | neque simplicitatem rectam deprauet maligna suggestio. Paruulę sensibus fuere uirgines illę, quę de sola fidei uirginitate sibi plaudentes cum uacuis lampadibus occurrerunt Sponso. Et quoniam oleum bonorum operum, quo sensuum nostrorum lampades illuminantur, non habebant, intrare ad Sponsi nuptias nequiuere. Nemo igitur usque adeo simplex sit, ut ad beatitudinem consequendam aspirans | quibus uitę meritis illam adipisci possit ignoret. Et nemo usque adeo prudens sit | ut carnalia tantum curet | et spiritalia omittat. ne prudentiores appareant filii huius seculi in generatione sua filiis lucis, id est, infideles fidelibus, dum illi diligentius cautius-que humana exequuntur negocia quam hi diuina. Hęc de prudentia et simplicitate. nunc de sapientia, quę et has et reliquas omnes amplexa est uirtutes, aliquid est dicendum.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.