Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De nominibvs demonvm privatae conditionis. Caput XIV

Primogenita Aegypti sunt demones inter omnes nequitia primi, dicente Domino: Meum est omne primogenitum. ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israhel. Certe nisi Dominus noster Iesus Christus primogenitos Aegypti percussisset, principatus (ut Apostolus ait) et potestates aduersas traducens et triumphans in cruce, sanctificatio eius, qui est primogenitus omnis creaturę, ad nos peruenire minime potuisset. Qui ergo non uult cum primogenitis Aegypti percuti, permaneat in benedictione primogeniti Christi, ut saluus sit. Hi etiam Sydonii nominantur, id est uenatores. Qui autem homines erunt et non bestię, Sydoniorum istorum uenatione capi non poterunt. Ad bestiarum enim non ad hominum capturam pertinet uenatio. Ille tamen ex homine in pecudem uertitur, qui peccat, dicente Propheta: Homo cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hi etiam Caldei nuncupantur. quos in Abbacuch propheta se suscitaturum minatur Dominus aduersus iustorum contemptores | Ecce inquit ego suscitabo Caldeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua. Caldei quasi demones | uel quasi feroces interpretantur. Et quoniam per latitudinem ambulant quę ducit ad perditionem, tu tibi e contrario uiam arctam elige quę ducit ad salutem | Et Caldei isti non ingredientur tabernaculum, in quo habitare uiderint Christum, sed tabernaculum uirtutibus

-- --

uacuum et uitiis patens, hoc est, praui hominis animam, quę ante peccatum Dei erat | post peccatum uero data est Sathanę in possessionem, ut sua sit per reatum, quę sua non est per naturam. In eodem propheta malignos spiritus etiam Aethiopum uocabulo significatos constat. Pro iniquitate, inquit, uidi tentoria Aethiopię. Tentoria Aethiopię sunt omnes iniqui, increduli, impudici, auari. In his enim habitant, horum carnibus uescuntur. de eiusmodi homine in psalmo est dictum: Dedisti eum escam populis Aethiopum. De iusto autem et fideli dicitur: Coram illo procident Aethiopes. horum interpretatio tenebrarum et caliginis est. quam ergo miserum est, quam omni calamitate infelicius | seruire tenebris | et a Deo qui lux est recedere? Demones pręterea sunt Gigantes, quos in Esaia aduersus Babylonem, id est, animam in peccatis confusam a Domino suscitandos legimus. Sunt etiam calumniatores, ut in psalmo: Humiliabit calumniatorem. Vir etiam iniquus | et homo inimicus est demon, ut in psalmo: A uiro iniquo erripies me. et in Euangelio: Inimicus homo in medio tritici superseminauit zizania. Idem est Barrabas, qui adhuc inter Iudeos homicidia peragit incredulitatis. Et ne ignoremus angelum aliquando Dei fuisse, post reatum etiam angelus nominatus est, non tamen bonus, sed malus, non Dei, sed

-- --

diaboli. Ut est illud in psalmo: Immissiones per angelos malos. et illud in Euangelio: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Qui quoniam transfigurat se aliquando (ut Apostolus ait ) in angelum lucis, prudentia opus est ad dignoscendos spiritus. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quoties mali aliquid uel a fide alienum suggerere coeperunt , certum erit | sub illa luce demonis tenebras latere | et simplicibus laqueum intendi .

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.