Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De denominatione demonvm a rebvs inanimatis. Caput XV

Postremo, ut apertior eius nequitia sit, nonnulla nomina etiam a rebus inanimatis sortitus est. Nam et gladium et clypeum appellatum in Sacris litteris apparet | In Ezechiele: Gladius exacutus et limatus ut cędat uictimas. Et paulo post: Veniat, inquit, gladius regis Babylonis. Hoc gladio impios concidendos minatur Dominus, nisi corrigantur. In Naum propheta dicitur: Clypeus fortium eius ignitus . Iste ignitus clypeus homines urget in libidinem, ut per stupra adulteria-que traductos mactet gladius exacutus. Turpis enim uoluptatis finis est interitus. breuissimum est quidem quod delectat, quod autem torquet et excruciat, ęternum est. Rursum in Ezechiele mons Seyr nuncupatur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seyr! Et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Seyr interpretatur hispidus | et pilosus. Diabolus quippe Esau pilosi partes secutus aduersus populum Iudę, id est, confessionis, illos uidelicet qui Christum confitebantur, sese errexerat | et montis instar superbia elatus regnabat inter infideles. His autem ad Christum conuersis | ille desolatus est et desertus. quod futurum de eodem monte Zacharias quoque uidit cum diceret: Quid tu, mons magne? Coram Zorobabel in planum. De Zorobabel enim natus est Christus, cuius uirtute concidit regnum diaboli. hic ille mons est , de quo etiam in Euangelio dicitur: Si habueritis fidem

-- --

ut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc , et transibit. Non itaque montes per fidem transferendos dixit Dominus | quid enim id iuuaret? sed diabolum repellendum. Reor hunc ipsum ab Apostolo profundum dici, ubi ad Ephesios scribens ait: Vt possitis comprehendere quę sit latitudo et longitudo et profundum et altitudo, hoc est, ut queant intelligere et ista media que in latum longum-que tenduntur, et quę in imum potestates inferas, et quę in sublime | angelicas uirtutes. ut uidelicet pręsentia bene disponant ratione futurorum, in quibus necesse est | aut supplicia pati | aut beatitudine perfrui. Ad hęc pluuiam illam et flumina et uentos in Euangelio, quorum impulsu domus male fundata euertitur, demones esse intelligimus. Qui neminem quidem supplantant facilius | quam eos qui in se, cum solubilis harena sint, confidunt | et Christo qui petra ueritatis est, non innituntur. Diabolus pręterea uia peccatorum dicitur. dicente psalmista: Viam peccatorum disperdet. Et alibi: Via impiorum peribit. Si diabolum sequi desieris | et Christo coeperis adhęrere, uia peccatoris peribit, et anima poenitentis erit salua. Idem humani generis perpetuus hostis etiam olla ardens dicitur. dicente Hieremia: Ollam succensam ego uideo. In ea excoquendi sunt habitatores terrę, et non peregrini neque aduenę, quorum conversatio in cęlis est. Idem postremo mors appellatus est, dicente Domino: Ecce posui ante oculos tuos uitam et mortem; hoc est, me uitam | et diabolum mortem. Si ergo Christum tibi elegeris uiues, si diabolum

-- --

morieris. de quo Apostolus etiam dixit: Nouissimus inimicus destruetur mors. Illis duntaxat destruetur, qui a dextris Iudicis consistere iussi erunt. Aduersum sanctos enim | nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes impii in ignem ęternum. Ac ne plura id genus perquirere ociosi sit, hic ille est, cui nomina mille, mille nocendi artes. Cuius uiribus quis

-- --

resistet? cuius insidias quis euitabit? nisi qui fidei spei-que et reliquarum uirtutum armis munitus fuerit. et cum aduersario congressurus uincendi fiduciam non in se, sed in Deo habuerit. Hęc de nominibus | nunc reliqua distinctius dispositius-que consideranda sunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.