Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvomodo vincitvr tentatio Caput XIX

Inuidia diaboli mors introierat in orbem terrarum, sed hac morte per Christum liberati sumus | et ad uitam, quam propter pręuaricationem primorum parentum amiseramus, reuocati. Gaudebat inuidus ille sanctissimos etiam uiros in infernum descendere | et quasi uictor, quia primos uicerat, de omnibus triumphare. Sed gaudium istud uersum est in luctum. Ligauit fortem fortior Dominus | et domum eius intrauit | et uasa eius diripuit, suo aduentu absoluens illos qui in carcere uincti tenebantur, de tenebris transferens in lucem. Quin etiam uulgata Euangelii ueritate regnum mundi erripuit diabolo, quo magis ille doleret | ne in gentibus quidem ius esse sibi relictum, omnibus iam a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo fraudum genere usus, in illorum qui conuersi erant

-- --

cordibus (ut supra est dictum) inserere hereses coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat, subuertit. Quos autem firmos ac stabiles in fide uidit, eos perniciosę uoluptatis illecebris ad peccandum prouocare coepit. ut quos fidei defendit synceritas, mandatorum saltem transgressio condemnet. Nos ergo qui in Christum credimus, qui Dei Filium

-- --

confitemur, tantę in nos inimici inuidię non ignari, quoties delinquendi concupiscentia mentem solicitari coeperit, meminerimus dolos esse carnificis nostri | nihil-que agamus, in quo Deum offendi nouimus | et ob quod si egerimus, de altitudine paradisi quam speramus, in abyssum inferni quam timemus, deturbandos nos esse certum sit. Cum itaque molestior difficilior-que sese ingesserit tentatio | et cordis intima lacessere coeperit, tunc ieiunium nobis pro scuto sit, pro gladio oratio, dicente Domino: Hoc demonium non eiicitur nisi in ieiunio et oratione. Nam et ipse Dominus tunc ieiunabat, cum tentatorem uicit. Et idem: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem! Apostoli quoque, cum naufragium timerent, dormientem illum clamoribus excitant. Adiuua nos, inquiunt, Domine, perimus. tunc ipso uentis fluctibus-que imperante facta est tranquillitas. Nulla est igitur tam grandis tentatio quam Deum deprecando non uinces. et rursum nulla tam parua, a qua non superaberis propriis uiribus confidendo. Quare in Deo sperans ora et dic: [ERROR: no link :] ps. 142 Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Erripe me de inimicis meis. ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Quod si sanctus Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum

-- --

ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias age, qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit. Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset, nunquam uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores | et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed humiles ac submissi de omnibus ei laudem demus. Ita enim etiam pro his quę Domino tribuerimus, ipsi pręmium merebimur atque mercedem.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.