Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De tentationibvs carnis. Caput XX

Nunc quoniam paris periculi est | a propriis cupiditatibus per carnis blandimenta superari, qualiter cum his quoque nobis decertandum sit uideamus. [ERROR: no link :] Ad Galat. V Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem | hęc sibi inuicem aduersantur, ut non quęcunque uultis illa faciatis. hęc Apostolus. Deinde quis utriusque finis sit ostendens ait: Manifesta sunt opera carnis, quę sunt: fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comesationes | et his similia; quę prędico uobis

-- --

sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Expositis autem quę carnis sunt, continenter enumerat quę ad spiritum referuntur: Fructus, inquit, spiritus est | charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Ex his perspicuum est, quanta sit diuersitas inter carnem et spiritum, cum alteri uitia, alteri tribuantur uirtutes. In medio istorum anima libertate sui arbitrii utens in quam partem uoluerit, potest conuerti. Sed si carni consenserit, regnum Dei non possidebit. sin uero spiritum suum, id est innatum sibi rationis lumen secuta carnis appetitionibus repugnauerit, uicto aduersario mercedem capiet ęternę beatitatis.

-- --

Quamobrem: Spiritu, inquit, ambulate, et desyderia carnis non perficietis; hoc est, bonum quod ratio suadet, mali cupiditas ne destruat. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. Quos ergo concupiscentię superant | et quibus caro dominatur, hi non sunt Christi. Neque enim fieri potest, ut aliquis et seruus Christi sit | et uitiorum mancipium. Si spiritu, inquit, uiuimus, spiritu et ambulemus! Qui sit autem iste spiritus quo uiuimus, declarat Saluator in Euangelio dicens: [ERROR: no link :] Io. VI Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt; caro non prodest quicquam. Domini igitur nostri pręcepta spiritus et uita sunt. ea obseruando uiuemus. carni autem quę non prodest, consentiendo | mori necesse est. Caro enim absque spiritu uiuere non potest. Tunc autem absque spiritu est, cum a mandatis diuinis se auertens propriam sequitur uoluntatem | et pecudum more pręsentia appetit, futura non considerat. uisibilium amore capitur, inuisibilia contemnit | neque quod ratio discernit, sed quod appetitio suggerit sequitur. De qua carnis uiolentia conquęritur Dauid et ait: [ERROR: no link :] ps. 37 Miser factus sum et curuatus sum usque in finem | tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. [ERROR: no link :] Ad Ro. VII Et Apostolus:

-- --

Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Infelix ego homo | quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. . [ERROR: no link :] Quare caro aduersatur spiritui. Quęris quare contrarię inter se uoluntatis sint | spiritus et caro? quia caro ex Adam qui peccauit propagata est, animam uero et spiritum non ab Adam, sed a Deo accepimus. Iccirco spiritus expetit ea quę Deo placent, caro autem magis illa concupiscit, quę ipsam delectant, et ad peccandum est prona, quia traducitur de peccato. tanta-que eius uis est aduersus spiritum, ut luctanti repugnare spiritus ipse per se non sufficeret, nisi uirtus diuina quę illum creat | et creando infundit | et infusum conseruat, etiam periclitantem adiuuaret. Quis me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius? hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia Dei per Iesum Christum. Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum regeneramur, manet tamen in nobis fomes peccati, ut ii qui Christi sunt, in certamine suę carnis probentur. et qui uicerint, eo ascendant, ubi ęternę pacis ineffabili bono perfruantur. Hac tanta ergo proposita mercede constanter pugnemus | et omnes perniciosę cupidinis ictus perseueranti conseruandę innocentię studio irritemus. Quod si et a bestiis et ab hominibus et ab omni prorsus periculo nos defendimus ac tuemur, ne uitam istam breuissimam ac miseriarum plenam amittamus, quanto acrius improbis pręsentium uoluptatum appetitionibus renitendum est | pro uita illa felicissima et immortali, quam talium appetitionum uictoribus in mercedem tribui certissimum est.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.