Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De scientia divinitvs tradita et sapientis officio Caput IV

Hęc est scientia, quam a nobis exigit Dominus dicens: Misericordiam uolui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum. . Hanc ipsam autem Dei scientiam a se peti iubet, cum ait: Siquis sitit, ueniat ad me et bibat. . et: Ego sum ostium, inquit, per me siquis introierit saluabitur. . Non est itaque aditus ad beatitudinem | nisi per scientiam diuinitus nobis traditam. Cęterę omnes scientię uanę sunt. nemo enim per illas efficitur beatus. qui-que ipsis nititur, hominum opinionibus pendet | et certam uitę uiam prorsus ignorat. Quis enim nouit Filium nisi Pater | uel Patrem nisi Filius | et cui uoluerit Filius reuelare? Vnde et Petro Christum confitenti idem respondit: Beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus qui in cęlis est. Decuit autem, ut qui homini quem formauit, beatitudinem dare decreuerat, doctrinę

-- --

quoque esset autor, per quam beatitudo ipsa acquiri posset. In cassum igitur laborarunt omnes philosophorum scholę, omnes mundi sapientes, ut ueram de Deo scientiam per se ipsi inuenirent, si non alius quam Deus debuit illam homini monstrare, sicut et fecit. Sed non est satis eam didicisse | nisi quę pręcipiuntur fecerimus, beati esse non possumus. Neque enim uiam qua ad cęlum itur, nosse, sed cum noueris, per eam ingredi sapientis est. Quin immo, tanto nequius peccat, quanto quis inter bonum malum-que discernere plenius didicit. Sit igitur in te sanctarum scientia Scripturarum, sed ita ut non desint, quas illa commendat uirtutes | et absint uitia quę detestatur. Hoc si pręstiteris, uere te sapientem esse scias | ac beatum fore cum hinc decesseris credas | atque tunc demum et scientia et sapientia et bonis omnibus multo huberius quam in uita fieri possit, complendum. Etenim neque scientiam perfectam habere possumus, quamdiu mortalitatis onere premimur | neque sapientiam. dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Cori. I 13 Ex parte cognoscimus | et ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. [ERROR: no link :] Sap. I Corpus quippe (ut quidam sapiens ait) aggrauat animam | et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. . Sit ergo satis ea discere atque nosse, quę ad Dei Scripturarum-que eius intelligentiam nobis concessam pertinent, ut cum ita quemadmodum pręceptum est uixerimus, illo ubi perfecta sunt omnia conscendamus. Optimum itaque iudicemus | non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, hoc est quantum humanę naturę permittitur, tantum et indagare discendo | et conari operando. Atque hoc erit | seipsum nosse:

-- --

nihil supra uires tentare | neque quod capere non possumus, frustra sequi uelle, sed suis finibus contentari | et ea quę uerbis explicare nequimus, fide tenere, diuino credentes testimonio. Porro sapientię definitionem, quam supra retulimus, diuinarum uidelicet atque humanarum rerum scientiam esse, non plene factam arbitror. Quęnam erit sapientia, ut iam dixi, scire tantum et non facere quę

-- --

facienda didiceris? neque cauere quę cauenda noueris? Mansuetudinem, liberalitatem, clementiam, castitatem, constantiam | cęteras-que uirtutes | non nosse solum, uerum et exercere | earum-que officio uti sapientia est; nihil agere quod actum nolis; nihil omittere quod omissum negligentię possit ascribi; in omnibus sibiipsi constare | nec leuem esse sed grauem | atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum. Vis ista in summam redigi? audi prophetam dicentem: [ERROR: no link :] Esa. I Quiescite agere peruerse, discite benefacere. Rationale animal est homo. si naturam suam non peruerterit, sapientiam exquiret. Ingenita est enim ei ratio, qua et bonum expetat | et a malo declinet. Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur. Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit sapientem. Inter doctum autem et indoctum multa distantia existat necesse est, quanta utique inter scire et nescire. Quorum alterum Salomon luci, alterum tenebris comparat dicens: [ERROR: no link :] Eccle. II Vidi quia tantum pręcederet sapientia stulticiam, quantum differt lux a tenebris. et: Sapientis, inquit, oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat. Illius oculi in capite sunt, qui altioris sapientię circumspectu regit uitam, mores componit | et qui sit cuiusque rei exitus diligenter perpendit. quę sua intersunt nouit | et illa tractat, illa meditatur; quę uero a se aliena iudicat, ab iis abstinet. naturam hominis finem-que considerat | se-que ad immortalitatem natum intelligit | et caduca bona contemnit dum ęterna obtinere festinat. Itaque cęlo ęquatur et terra superior est animus sapientis, in contemplatione diuinorum assiduus | humana-que transcendens. Nihil aliud illi curę est, nisi ut Deo placeat: quicquid agit, ad hunc unum finem dirigit, ut Deo frui possit.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.