Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvid sit sapientia et vbi qvaerenda. Caput III

Sapientia est (ut Stoicis placet) diuinarum humanarum-que rerum scientia et cognitio. atque inter sapientiam et prudentiam hoc differi , quod prudentia

-- --

tantum circa humana sit. Hęc igitur quę proprie sapientia dicitur late se effundit, utranque scientiam continet. neque scire tantum contenta est, nisi etiam secundum scientię suę pręcepta mores uitam-que composuerit. Nam siquis philosophiam omnem didicerit | et non perinde ac illa pręcipit uiuat, doctum equidem confitebor, sapientem negabo. Non cadit uitium in sapiente, cuius propria est uirtus. In hoc fere omnes conueniunt, ut dici sapiens non debeat, nisi qui cunctis pręcellat animi bonis | et tam scientia sit instructus quam probitate. [ERROR: no link :] Philosophi Summum itaque bonum expetentibus, quod semper inquirendo philosophi inuenire nunquam potuerunt, opus erit eam discere doctrinam, quę a Deo nobis non ab hominibus tradita sit. cum sola uerissimum ad beatitudinem monstret iter | et eandem certissime polliceatur atque conferat. Neque tamen qui mediocri scientia pręditi sunt, a spe beatitudinis excluduntur. Si uis inquit ad uitam ingredi, serua mandata! Diuinę igitur legis tantum quę ad bene beate-que uiuendum pertinent institutiones nosse | et eas opere persequi, satis perfecta est hominis sapientia. Quanquam illius perfectior, qui insuper dilargitis rebus modico contentus Christum sequitur | et corporis quoque puritatem seruat repudiatis connubiis, ut casto Domino propius accedat meritis castitatis | et centesimum fructum capiat | trigesimo sexagesimo-que relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel eruditione. Scientia enim si uirtutibus careat, inflat, multum-que doctus et parum sapiens nimium sibi arrogat | interdum etiam ueritati refragari audet, ut se aliquid prę cęteris argutius atque subtilius inuenisse probet. Quamobrem concludendum est, ut longe sit melius pauca scire cum uirtute | quam absque uirtute multa. Cęterum scientia ipsa atque eruditio, si bene utaris, plurimum

-- --

iuuat, si male, perniciosa est. semper-que pręferenda scientię peccatrici rusticitas sancta. Iunge autem scientię uirtutem, et iam plenior consummatior-que tibi dabitur sapientia. mysteria Scripturarum intelliges, latentes sub litterę uelamine sensus tibi aperientur, et cubiculum Sponsi ingressus pulchritudine eius capieris, amore exardesces, quanto-que illi propius accesseris passibus pii affectus fidelis-que considerationis, tanto magis ipso intelligentię lumine illustraberis. ita ut alios quoque docere ualeas | et errantes ad recti uiam reuocare | et contradicentes refellere | et Ecclesiam Dei ędificare. ex quo grande tibi meritum gloriam-que comparabis. iuxta illud: [ERROR: no link :] Dan. XII Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates.. Quid est autem scientia | nisi perfecta ueri falsi-que dignoscendi ratio? Quę cum propria Dei sit, illa quę ab hominibus est, nisi cum diuina conueniat, opinio magis dici debet quam scientia. Falli, decipi, errare hominis est. In Deo ista non cadunt. Facessant igitur a nobis fallaciosę stropharum argutię enthymemata-que dialecticorum. non terrenam scientiam sequimur, sed cęlestem. Nihil uerius, nihil certius esse asserimus | quam quod illa continet. Lignum uitę est iis qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Per hanc enim ad summum bonum peruenitur, quod supra cęlum esse ignorauerunt

-- --

illi, qui sapientem sola uirtute contentum | ideo-que beatum dixerunt. Vbi enim pręmia uerę uirtutis essent nesciebant, per totam noctem humanę scientię laborantes et nihil capientes. Sapientiores igitur fuere illis piscatores nostri, quorum disciplinam, quam a Christo didicerant, et philosophi Ariopagum relinquentes sunt secuti | et ipsi Romani principes contempta idolorum cultura probauere. Totis enim imperii uiribus falsorum deorum religionem defenderant. uicti autem non armis, sed eorum qui cędebantur patientia Christum susceperunt, qui ab ipsis prędicatus fuerat. Atque hęc fuit uictoria quę uicit mundum, fides nostra. Pugnantes non repugnantibus cessere, inermibus

-- --

armati | et quod mirabilius est | interemptis interemptores. Ab alteris in medium prolata Christi religio permansit, ab alteris tutata idolatria defecit. Et quisnam dicere audet | professionis Christianę scientiam non esse ueram, cui tam potentes inimici | non iam inuiti sed uolentes colla submisere?

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.