Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvae sapientia est vitanda. Caput VII

Hanc autem uerissimam sapientiam, quam Deo tradente accepimus, quo attentius accuratius-que amplectamur, quęrendum restat, quęnam sit illa quam cauere debemus, indigna quidem hoc nomine, cum uerius stulticia sit dicenda quam sapientia. Est igitur quędam sapientia, quę mundana siue secularis dicitur, de qua Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Cor. I 3 Sapientia, inquit, huius mundi | stulticia est apud Deum. et iterum: Stultam fecit Deus sapientiam huius seculi. Hic sane fuit antiquorum deos colentium error, qui olim uidebatur esse sapientia | sed postquam Euangelii ueritas etiam ab iis qui eam persequebantur, recepta est, apparuit colendorum deorum ritum non sapientiam fuisse sed stulticiam. Tunc pharaonis sapientium uirgę a uirga Moysi deuoratę sunt | et omne diaboli commentum uirtute crucis Christi superatum. tunc mulier sanguine fluens, quam medici secularis disciplinę curare nequiuerant, tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo

-- --

Deum cognouit, quem in spiritu coepit adorare. Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum sapiens esse desyderat. Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare illud nequaquam potuerit, quod nisi Deo monstrante scire nemo poterat. Ista autem erat philosophorum professio circa ipsam hominis beatitudinem uarie sentientium (ut diximus) atque delirantium. cum non in cęlo sed in terra illam constituerent, quęrentes ubi non erat | et ubi esset nescientes. de his psalmista ait: Defecerunt scrutantes scrutinio. His nonnulli quoque ex nostris mihi similes uidentur, quibus non est satis nosse quomodo ueram perfectam-que beatitudinem assequi possint, sed altiora se indagare conantur | et ea quidem quę nisi fides teneat, ratio non explicat, curiosius perscrutari solent. Vnde fit, ut plerunque ab eo etiam quod recte didicerant aberrent | et dum Christum se tenere putant, de manibus elapsum non animaduertant.

-- --

Plena periculi est talis sapientia | ideo-que uitanda. cum scriptum sit: Scrutator maiestatis opprimetur a gloria. Et iterum: Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Caue igitur nimis altum sapere, ne forte uel cum hereticis Vetus Instrumentum damnes uel cum Iudeis Nouum | et cum utrisque ipse damneris. dicente Domino: Nunquid non in die illa perdam sapientes de Idumea | et prudentiam de monte Esau? Peribunt utique heretici et Dei iudicio condemnabuntur, qui terrena sapiebant. hoc enim Idumea interpretatur. et Iudei qui cum Esau aduersabantur fratri eius Iacob, id est, cum synagoga Ecclesię Christi, ad quam credentem primogenita credere nolentium benedictiones-que transierunt. Illud quoque ad hereticorum infidelitatem spectare arbitror quod Salomon ait: Ciuitates munitas occupabit sapiens | et destruet

-- --

munitionem in qua confidebant impii. Omnia quippe impietatis dogmata, quę illi syllogismis captiosis-que dialecticę conclusiunculis munientes insuperabilia esse putabant, Dei sapientia --- Christus --- sua uirtute superauit et euertit. Arrii, Sabellii, Euticetis, Manichei reliquorum-que omnium prauitas defecit | sola Machumetana extat, ne ipsa quidem diu permansura. dicente Domino: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis, eradicabitur. Sed sunt et in Ecclesia fortasse non pauci, qui sibi sapientes uidentur, ita ut interdum contradicere audeant catholicę ueritati, apud ignaros admirationem sui facturi, quasi qui acutius aliquid sagacius-que explorarint | quam illi qui iampridem probati recepti celebres-que habentur. In istos reclamat Esaias dicens: Vę qui sapientes estis in oculis uestris | et coram uobismetipsis prudentes! Apud Deum enim et insipientes et imprudentes sunt, qui temeraria pręsumptione abducti ad ostentationem ingenii magis quam ad ueritatis confirmationem loquuntur. Porro omnis disciplina quę cum Euangelio non conuenit, inutilis est, sapientem facere non potest | ideo-que nec beatum. Poesis fabellarum fictionibus exhuberat, oratoria ad gratiam loquendi artem pręfert , astronomia cęli syderum-que motibus et exinde futurorum diuinationibus scatet, philosophia sapientię studio gloriatur, cum causas rerum naturam-que conquisierit. Sed cum nulla doctrinarum istarum qui hominis finis sit recte uere-que iudicare uideatur, nemini discendas dicerem nisi aliqua in parte diuinę quoque sapientię scientiam adiuuarent. Operęprecium erit igitur de his tantum capere quantum fideli institutioni conuenire constabit, cętera ne noceant respuere. aut enim superflua sunt | aut fini nostro aduersantia. quod autem superfluum est contemni debet, quod aduersarium repelli. de his enim psalmista ait: Nouit Dominus cogitationes sapientium | quoniam uanę sunt. et Apostolus: Nolite, inquit, iugum ducere cum infidelibus! Quę enim participatio iustitię cum iniquitate? aut quę societas luci ad

-- --

tenebras? quę autem conuentio Christi cum Belial? aut quę pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis? Tantum abest igitur ut sapiens sit, qui ethnicorum sapientes pręter modum emulatur, ut etiam iniquus et infidelis esse possit conuinci. Et quoniam sola Dei sapientia, quę in Sacris litteris continetur, uera est sapientia, ideo ipse Dominus per prophetam exclamat dicens: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; misericordiam utique erga sapientes in bono, iudicium et iustitiam aduersus sapientes in malo. de quibus Hieremias ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Sapientia ista doli,

-- --

calliditatis, uersutię, fraudum est plena | ista denique non hominis sed diaboli sapientia est. Hac armatus erat serpens, qui decepit Euam. hanc sequuntur illi, de quibus in Euangelio dicitur: Prudentiores sunt filii seculi filiis lucis in generatione sua. Ab hac certe uir iustus abhorrebit, ut potius secundum Deum quam secundum seculum sapiens sit. ac ne quando et ipse seculi sapientium capiatur sycophantiis, Deum cum Propheta orabit: Ab homine iniquo et doloso errue me!

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.