Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvod sapiens docere alios debet. Caput VIII

Docuimus et quę sequenda sapientia et quę fugienda sit. reliquum est ut eos, qui uera, id est diuina sapientia pręditi sunt hortemur, ne creditum sibi salutaris eruditionis talentum in terra defodiant, sed illic dispensent, unde cum usuris exigi possit | et Domino cui negociantur, plurimum lucri accedat. Laxent igitur retia sua in capturam: alios doceant quod ipsi didicerunt, et non sibi solum, sed aliis etiam prodesse studeant | tanto-que accepto beneficio se dignos pręstent. Vt quid enim bonum sapientię tu qui Dei benignitate sapientiam adeptus es, si cum proximis non communicas? si nihil inde tibi deperit, si communicatum etiam augetur et excrescit? Quis est enim qui docet, et docendo non aliquid discat? et quod didicit non confirmet? cum de memoria facile labi soleat et exciderit , quicquid relinquitur irrepetitum? Ita fit, ut ipse quoque dediscas, nisi docueris. Doce igitur ut doctior sis | aut saltem ne obliuioni tradas quod didicisti. Immo quę potissima alios docendi causa esse debet, doce ut beatior sis. quandoquidem, [ERROR: no link :] Dani. II qui erudiunt multos ad sapientiam, fulgebunt (sicut scriptum est) tanquam stellę in perpetuas ęternitates. Cassus pene labor est | multa didicisse, et postquam didiceris obmutescere. [ERROR: no link :] Prouer. 8 Nunquid non sapientia clamitat, inquit Salomon, et prudentia dat uocem suam in summis excelsis-que uerticibus super uiam in mediis semitis | stans iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur dicens: Viri ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum. Cum ergo docendi officio fungi debeat uir diuina sapientia eruditus, nonne sal fatuum erit, si

-- --

tacuerit? nonne uerum est quod dicitur: [ERROR: no link :] Eccl. XX Sapientia absconsa et thesaurus inuisus, quę utilitas in utrisque? Quid iuuat lucernam accendere | et eam ponere sub modio? Profecto si sapiens fueris, non sub modio illam pones, sed super candelabrum, et aliorum tenebras tuę scientię luce depelles. Aut enim linguam exercebis in prędicando | aut in scribendo manum. ut etiam de te dici possit: Os suum aperuit sapientię, et lex clementię in lingua eius. Plurimum quidem tibi apud Deum meritorum accedet, quoties uel scripseris | uel dixeris aliquid | uel proprio ostenderis exemplo, unde alii meliores effici queant. Qui enim fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Ipse Dominus noster Christus docuit | nec apostolos suos passus est desidia ocio-que torpere, sed Spiritu Sancto repletos per diuersas orbis partes dimisit, ut errantes docendo in uiam ueritatis reuocarent. atque illos quidem non itineris labor, non persecutionis immanitas ab officio deterruit | et te pigebit illorum saltem, a quibus nihil mali metuis, tuę sapientię medicamenta conferendo | saluti consulere? et multorum animas Domino tuo lucrari? Satis hęc de sapientia. nunc simplicioribus detegamus inimici dolos carnis-que pugnas, ne ab iis incauti imprudentes-que superentur.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.