Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De demonum natura. Caput IX

Sed enim quo facilius callidissimi hostis machinamenta deuitemus, operęprecium erit | prius naturam eius

-- --

mores-que cognoscere. Demones igitur spiritus sunt | nocendi cupidi, iusti expertes, fastu elati, astu callidi, inter cęlum terram-que habitantes, donec postremo ad inferna detrudantur. ut tanto eant inferius, quanto altius efferre sese conati sunt. Qui ut ei cuius iudicio ad hęc ima deiecti sunt aduersentur, homini inuident | atque illos maxime infestant, quibus beatitudinem, quam ipsi amiserunt, promissam cognoscunt. Gentilitas demones alios bonos alios malos esse dixit. nos uero sub hoc nomine malos tantum intelligimus. Illos enim spiritus qui boni sunt, Dei angelos atque ministros nuncupamus. Neque certe conuenit | quorum diuersa est uoluntas, eodem nomine confundere. Demones ergo nequitię pleni spiritus inuidię acti stimulis hominem semper ad uitia prouocant, ne ad cęleste regnum, unde ipsi deturbati sunt, transferri mereatur. Iccirco clamat Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus Principatus, aduersus Potestates, aduersus Rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus; non quod in cęlo sint demones sed in aere | qui quidem his plenius esse creditur. In cęlestibus autem dixit | iuxta consuetudinem diuinę Scripturę, quę uolucres quoque cęli appellat, quas per aera uolitantes cernimus. Magnarum autem uirium esse illos ostendit | principatum et potestatem et regimen eis attribuens. non hoc tamen in omnes homines, sed in illos duntaxat, qui tenebrę sunt. In illos uero qui lux sunt, ius nullum habent, nisi tentandi incitandi-que ad peccandum, ut et ipsi relicto bene agendi lumine malignę actionis tenebras diligere incipiant, et cum id fecerint, tunc etiam ipsis dominentur ac pręsint. Aequum est enim ut qui ab innocentia recedendo sub potestate Dei esse noluerit, diaboli subdatur potestati. Potestas autem illius tanta est, quantam Deus permiserit, qui eorum opera utitur | tam in prauos puniendos | quam in bonos probandos. ut hi cum aduersarii tentamenta uicerint, plus pręmii mereantur, et illi uicti si ad poenitudinem non redierint, tanto iustius crucientur, quanto

-- --

diutius expectati sunt ut redirent. Pręterea si demonis potentiam ex testimonio Scripturarum pensare uolumus, profecto homini intolerandam insuperabilem-que esse inueniemus. [ERROR: no link :] Iob. XI Hunc Beemoth et Leuiathan dici legimus. quorum alterum elephantum, cętum alterum interpretantur. quę duo animalium genera cum omnium que in mari terra-que habentur, maxima sint, maximam demonis uim significare uidentur. et elephas quidem demones aerios designat, cętus aqueos. Nam in utroque elemento habitare feruntur. Nemo itaque mortalium tantę uirtutis est | tantę-que constantię, qui eorum uiribus ualeret resistere, nisi ut ualeamus Deus pręstaret, coercens illorum robur | et nostram simul adiuuans imbecillitatem. Stultus est igitur, qui non totam resistendi spem atque uincendi in Deo posuerit. Sit ille licet Abraham uel Moyses uel Dauid uel Ioannes Baptista uel aliquis apostolorum, si propria uirtute | et non ope diuina niteretur, statim succumberet. in Deo autem sperans uictoria potiretur. Beemoth, inquit, quasi bos foenum comedet, hoc est paleas igni comburendas; fortitudo eius in lumbis eius, et uirtus eius in umbilico uentris eius. Illecebris enim Venereę uoluptatis, quę circa lumbos et umbilicum pręcipue sentitur, frequenter impugnat. Ossa eius uelut

-- --

fistulę ęris, cartilago eius quasi laminę ferri; ad duritiam diaboli ista referuntur: quoniam a malicia quam semel amplexus est nequit remoueri | et ęre et ferro magis obduratus. Sub umbra dormit in secreto calami; hoc illud est quod in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] Ps. IX Sedet in insidiis in occultis, ut interficiat pauperem dum attrahit eum. De Leuiathan idem fere aliis uerbis prędicatur | et uis naturę demoniacę exprimitur, supra modum potens atque uersuta. quę utique cuncta humana subuerteret, nisi freno arbitrii diuini compesceretur. [ERROR: no link :] Iob XLI. Per gyrum inquit dentium eius formido | corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. denique flammas fumum-que de illo procedere ait. Ignita enim sunt iacula diaboli, quibus illi uulnerantur | uel obscoenę libidinis ardore incalescunt |

-- --

uel fumo inanis glorię laborant. de eius etiam in malo pertinacia dicitur: Cor eius indurabitur tanquam lapis | et stringetur quasi malleatoris incus. de translatione etiam eius a statu suę sublimitatis dictum est: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Iusti enim Deum timent, cum etiam aduersus angelicam naturam seuerum fuisse recordantur. et territi student, siquid deliquerint, poenitentia expiare. Quod autem arrogantibus dominetur | et superbos iugo premat mortiferę seruitutis, ex eo patet quod consequenter dicitur: Non est super terram potestas quę comparetur ei. qui factus est ut nullum timeret | omne sublime uidet | ipse est rex super uniuersos filios superbię. Neque rex solum sed etiam pater talium nuncupatur. dicente Domino: Vos ex patre diabolo estis, et desyderia patris uestri uultis facere. Sicut enim qui opera Abrahę faciunt, filii Abrahę sunt, ita qui diabolum imitantur, filii eius dicendi sunt, non natiuitate, sed uoluntatis corruptę similitudine. [ERROR: no link :] Io. 8. Ille inquit homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo | cum loquitur mendacia, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. Mendacio quippe et fraude primos homines deduxit in interitum. In ueritate autem non permansit, quia a Deo qui ueritas est, per elationem mentis recessit. Timendus est ergo ut homicida, cauendus ut mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem ueri dicendi studio exprimit, sed cura fallendi. ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus fuerit, credulos tandem in foueam pręcipitet erroris. Idem quanuis intimas hominum cogitationes ignoret, eas tamen per exteriores motus atque gestus iudicat et deprehendit. tum quocunque aliquem magis inclinari uidet, eo accommodatis tentationibus trahere nititur, suggerens quicquid illum magis appetere coniicit. Tu uero si uis istud uitare periculum, etiam cum mali aliquid cogitaueris (impossibile est enim ne quando mens ad illicita non

-- --

recurrat) caue ne ad gestum cogitationis indicem prorumpas. et enitere ut citius desinat cogitatio intus in anima | quam per sensus effusa se foris ostendat. Quod si illa patuerit, acrius impugnaberis ut cogitata opere perficias, et fortasse crebriori certamine labefactus tandem succumbes.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.