Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Quare creatus diabolus. Caput X

Quare inquiet aliquis creatus est demon, si tam malus erat futurus | atque homini ad similitudinem Dei facto tam inimicus ac tam infestus ? Factus fuit quidem angelus Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię

-- --

uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur. ne uidelicet deesset illis aduersarius, cuius molestia ad pręlium exerceantur | et tandem uictoria potiti gloriosius coronentur. Hac de causa profecto etiam malos homines in mundo nasci ac uiuere credimus, non ad suam ipsorum qui damnandi sunt, sed ad illorum qui saluandi utilitatem. ut cum nullo malorum odio, nulla persecutione, nullis iniuriis | a iustitię pietatis-que proposito repelli potuerint, multo plus gratię sibi apud Deum comparent | quam comparassent,

-- --

si nihil in uita aduersi paterentur. Ad hęc ipsa summi rerum Opificis prouidentia cum bona multa condidisset, etiam mala quędam his contraria fieri iussit, ut bona malorum comparatione optabiliora redderet. Paradisum itaque magis desyderamus, quia scimus et infernum esse; uitam propter metum mortis plus diligimus. Lucem iocundiorem nobis facit molestia tenebrarum. sanitatem anxietas ęgrotationis pręstat gratiorem. et ut ad uirtutis culmen studiosius niteremur proposita peccatoribus supplicia compulere. Ergo et diabolus ideo creatus, ut eius foeditate offensi magis affectaremus inseri consortio angelorum. [ERROR: no link :] Ad Coloss. ii. At etiam quęri potest: quomodo diabolus adhuc pugnat, cum Paulus dicat, quod Christus Dominus exuerit Principatus et Potestates triumphans eas in ligno crucis? Potestas quidem diaboli per crucem Christi ita fracta et triumphata est, ut eos ille dimittere liberos fuerit coactus, quos ei primorum parentum crimine corrupta origo subdiderat. quos-que idem idolorum cultura subuersos iugo perniciosę seruitutis oppresserat. Cessauit itaque mundus demones pro diis habere post Euangelii uulgationem. cessauit et infernus esse fidelium animarum receptaculum, cum Christus in cruce se confitentibus promittere coepit paradisum. Coluber tamen tortuosus hac tanta potestate exutus | aliud fallaciarum genus commentus est: disseminare hereses coepit | et ad uitia concitare. Atque hoc illi permissum (sicut diximus) ut sanctorum robur atque constantia innotescat | et scelesti tunc saltem, cum damnati fuerint intelligant, quam immundo spiritui obsecuti sint, quam bono Domino derelicto. In istos igitur et pro iustis in Esaia exclamat Deus | et ait: [ERROR: no link :] Esa. v. Ecce ego creaui fabrum | sufflantem in igne prunas | et proferentem uas in opus suum. et ego creaui interfectorem ad disperdendum omne uas, quod fictum est contra te | et omnem linguam resistentem tibi iudicio iudicabis. Diaboli itaque uasa sunt, qui erroribus catholicam fidem impugnant | atque ab iis qui pro ueritate resistunt damnandi, ut et uicti poenas |

-- --

et uictores gloriam sortiantur. Sequitur enim: Hęc hęreditas seruorum Domini, et iustitia eorum apud me dicit Dominus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.