Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Next section

De Charitate erga deum. Caput I

Quę ad fidei spei-que uirtutem magis pertinere arbitror, hactenus dicta sunt. Restat ut charitatis quoque officia Deo adiuuante exponamus. eas-que simul partes tractemus, quę illi congruere uidebuntur, bonis mala more nostro conferendo. ut legentes, et quid sequendum sit | et quid uitandum discant. [ERROR: no link :] Matth. xxii Diliges, inquit Saluator, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic. Diliges proximum tuum sicut

-- --

teipsum. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę. Maxima igitur charitas est, quam Deo debemus; huic propinqua, qua homines prosequendi sunt. Deum ex toto corde tunc diligimus, cum nihil eius dilectioni ęquamus, sed quęcunque nobis chara sunt, secundo loco habemus. quod nisi pręstabimus, Deo frui non poterimus. Ait enim: [ERROR: no link :] Matth. x. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium aut filiam plus quam me | non est me dignus. Ex tota autem anima Deum diligimus, cum ne uitę quidem nostrę parcimus, dum ei obsequimur, nihil timendo eos, qui corpus occidunt, sed illum potius, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. cum ipse dicat: [ERROR: no link :] Matth. x. Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hoc quidem sancti pręstiterunt martyres, qui temporalem uitam pro Christo offerentes | accipere meruerunt ęternam. Ex tota uero mente Deum diligimus, quando fide certissima, quicquid de Deo sancta sentit Ecclesia complectimur | et cuncta quę uel animo uoluimus | uel opere implemus, ad ipsius cultum atque honorem dirigimus. nec quicquam omittimus, quantum in nobis est, quod ad eius dilectionem referri possit. Diligamus ergo Dominum Deum nostrum toto corde , nequid illo charius habeamus; tota anima ne pro illius nomine corporis tormenta mortem-que ipsam, si casus inciderit, quicquam formidemus; tota mente, ut omnis nostra cogitatio omnis-que actio ad unum finem tendant, placendi uidelicet Deo | eius-que conspectu perpetuo perenniter-que fruendi. [ERROR: no link :] Luc. 13 Super hoc triplici proposito fundata charitas non inepte fortasse sub illo contineri uidetur fermento, quod acceptum mulier, id est anima Deo dedita abscondit in farinę satis tribus. hoc est, in corde, in anima, in mente. donec fermentetur totum. donec ipsa tota in charitatem conuersa, et quod fide tenebat | et quod spe pręstolabatur, hoc in Deo, quem super omnia dilexit atque coluit, iam possideat | et bono incommutabili quod possederit, feliciter perfruatur. [ERROR: no link :]Petrus Isto charitatis genere dilexit Christum suum Petrus, quando concupiuit cum illo habitare in monte, quando uiso Iesu super aquas ambulante

-- --

de naui desiliens ad illum ire contendit solus reliquis in naui residentibus | admirantibus-que hominis audaciam nihil metuentis, nisi cum mergi coepisset, quando etiam ei de sua cruce prędicenti respondit: Et si me oportuerit mori tecum, non te

-- --

negabo. Tametsi pręstare nequiuerit quod promiserat, promisit tamen tanquam pręstiturus . et certe pręstitisset , si non suę imbecillitati, sed Dei uirtuti confidens promisisset. Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti, indignum ratus ut Dei filius ad tantam descenderet humilitatem, respondit: Non lauabis mihi pedes in eternum. Postquam tamen audiuit | se non habiturum partem cum illo, nisi ab eodem se lauari permitteret, continuo mutata sententia: Domine, inquit, non tantum pedes, sed et manus et caput. usque adeo expauit, ne ab eo separaretur, quem totis animi affectibus diligebat. Quando etiam stans pro Domino solus aduersus armatam cohortem strinxit gladium | percussit-que principis seruum, plures forsitan percussurus donec inter multorum arma et ipse concideret, nisi furentis animum eiusdem Domini iussa repressissent. Post resurrectionem quoque eius gloriosam, cum de naui illum in littore stantem agnouisset, non expectauit donec remigando ad terram perueniret, sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus omnium illi se coniunxit. Cęteri enim post eum nauigio applicuisse dicuntur. Et quoniam semper pręcipui erga Dominum suum amoris ardore flagrauit, dignus iudicatus est, cui cura Dominici gregis committeretur. [ERROR: no link :] Io. xxi Atque ut charitatis merito id sibi tribui intelligeret, interrogatur a Domino an ipsum amaret, et affirmanti statim dicitur, ut eius quem se amare confessus est, oues custodiret | ecclesiastici-que pastoris officio fungeretur. Ter rogatus | ter se eum quem negauerat, diligere respondit. et trina charitatis confessio trinę negationis crimen deleuit | atque

-- --

ipsum confitentem, ut ceteris pręesset dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis | quam dulcis est Dominus animę quęrenti eum. [ERROR: no link :] Sanctę mulieres. Sed nec mulierum illarum modica charitas fuit, quę cum animo tum corpore eum secutę de propriis facultatibus (ut euangelista ait) ministrabant ei. [ERROR: no link :] Mar. xv. et sicut egentem sua ope sustentabant, ita in patibulo pendenti lachrymas lamenta-que obtulerunt | sepultum quoque cum aromatibus quęsierunt, nihil omittentes quod singularis erga amatum dilectio uidebatur exigere. Nec solum officiosas uerum etiam audaces amor fecerat. [ERROR: no link :] Matth. 28. Profectę enim ut corpus ungerent in sepultura, neque noctis tenebras | neque sepulchri custodes timuerunt. Quod si hę ut in sepulchro tunc iacentem honorarent, omne contempserunt periculum. quantum culpandi sunt illi, qui dum aliquid tale metuunt, iam in cęlo regnantem offendere non formidant? [ERROR: no link :]Ioseph [ERROR: no link :] Matth. 27. Eandem animi magnitudinem pro eius amore pręstitit Ioseph, qui de sepeliendo corpore anxius | non est ueritus illud a Pilato poscere | et concessum tollere | et sindone inuolutum in nouo condere monumento. [ERROR: no link :]Nicodemus. Hunc in amore audacia, Nicodemum commendat liberalitas. Mixturam ad corpus ungendum myrrhę et aloes attulisse fertur, quasi libras centum. Non pepercit impensę, dum suo erga Dominum satisfacere nititur affectui. Hi ergo cum in finem usque Christum suum dilexissent, ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. [ERROR: no link :] Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi inuento dilecti corpore inde non recedere, digna fuit cum reuiuiscente prius quam cęteri colloqui | et tam admirandę eius resurrectionis

-- --

nuncia fieri. Hanc charitatis continuationem ipse etiam Dominus

-- --

pręcipit Discipulis dicens: [ERROR: no link :] Io. xv. Manete in dilectione mea. et qua ratione in illa permanere queant docet subiungens: Si pręcepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea. Quisquis ergo se Dei sui amatorem profitetur | et mandatis eius non obtemperat, mendax est. cum libera mandatorum obedientia ueri in Deum amoris indicium sit. Quanto autem usui nobis existat ista charitas, testis est peccatrix illa, de qua dictum est: [ERROR: no link :] Luc. 7 Remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. testes sunt Discipuli, quibus Dominus dixit: [ERROR: no link :] Io. xvi Ipse Pater amat uos, quia uos me amastis. Amando igitur et a peccatis absoluimur | et Deo chari efficimur. non ea charitate qua etiam improbos diligere dicitur ut creator, sed qua electos duntaxat amplectitur ut Saluator. Hęc de charitate, quam Deo debemus, dicta sint satis, si quicquam de illa satis dici queat, sine qua nihil est salutare, nihil sanctum | nunc in proximos amoris officia pensemus.

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.