Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De charitate erga proximum. Caput II

Secundum charitatis mandatum superiori simile esse dixit Dominus: [ERROR: no link :] Matth. XXII Dilige proximum tuum sicut teipsum. Homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, non ad ęqualitatem. Ideo simili charitate et non pari est prosequendus. Fieri enim non potest, ut creatori

-- --

ęquiparetur creatura | et finitum idem sit cum infinito. Deum ergo dilige plus quam teipsum, hominem sicut teipsum. Tunc autem teipsum diligis, cum illa agis, quę tibi ratio suggerit, non quę uoluptas blanditur. hoc est, cum uiam illam arctam quę ducit ad salutem ingredieris, non illam latam, quę ad pręcipitium tendit perditionis. Quod si sic aliis quoque agere | sic-que incedere optas | et quantum in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos amando. Qui uero luxurię deditus perniciosas mortiferas-que sequitur uoluptates | atque ad eas usurpandas cęteros hortatur, certum est ab illo neque se quidem ipsum diligi | neque proximum suum. Hic nempe seipsum non modo non diligit, sed etiam odit maxime, cum nemo ei capitalior hostis sit | quam ipse sibi, quandiu uitiis malę-que animi libidini seruit. Quid enim magis noxium esse potest homini quam peccatum? per quod et bonum summum amittitur | et ad summum malum peruenitur. Vera est igitur illa charitas, qua tum nosipsos | tum proximos nostros ita amamus, ut et peccata caueantur et colatur uirtus | ac simul iuuetur proximus | et honoretur Deus. Oportet itaque finem esse bonum, quo dirigatur charitas. qui si malus fuerit, quicquid uel sibi uel amico blanditus egeris, non charitas est, sed sub charitatis persona latens exitiale odium. A quo quidem discipulos suos cauere uolens Dominus ait: [ERROR: no link :] Io. XIII Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. Igitur sicut Christus Dominus nos diligit, ita et nos diligamus nosipsos proximos-que nostros, non ad pompam, non ad honores, non ad delicias | neque ad opes cumulandas, sed ad earum rerum exercitationem atque cultum, quibus eternum cęleste-que bonum comparatur. In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Non ergo loqui linguis neque prophetare | neque nosse mysteria | neque habere fidem | neque bona pauperibus erogare | neque postremo corpus tradere ut ardeat, discipulum Christi probant, sed sola ista talis,

-- --

qualem debere esse diximus, dilectio. Quam ut auidius capiamus, iterum idem Dominus superiorem sententiam repetit dicens: [ERROR: no link :] Io. XV Hoc est pręceptum meum, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos. et sequitur: Maiorem hac dilectionem

-- --

nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. deinde paulo post: Hęc mando inquit uobis, ut diligatis inuicem. per hoc quod pręcipiendo replicat sępius de dilectione, maiore studio et diligentiore cura sequendam esse demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius in spem uitę melioris errigere | nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo | iungatur-que diabolo | et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat | quam uiuere | et ei in tanto animę periculo fluctuanti non succurrisse. Quod nisi ita affectus erga proximum tuum fueris, pręceptum (ut ego reor) non implesti charitatis. Quomodo enim alterum diligis sicut teipsum, si tibi parcis | et illum perire permittis? cum pręsertim patiendo pro Domino et te et illum saluare possis | et una cum illo ad martyrii coronam peruenire? Dominus pro seruis passus est, et tu pro fratre tuo pati recusas? apostoli-que sententię resistis dicentis: [ERROR: no link :] Petri epistula I ca. II Christus pro uobis passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur uestigia eius. Sed memento quia sicut dictum est | nullam esse maiorem charitatem erga proximum | quam pro illo animam, id est, uitam istam ponere, ita maioris charitatis maius esse meritum | et apud dilectionis remuneratorem Deum excellentius pręmium. Vnde Saluator noster notum esse uolens, quare mulieri peccatrici multa dimisisset peccata,

-- --

causam intulit et ait: Quia dilexit multum. simul-que subiunxit: Cui autem minus dimittitur, minus diligit. [ERROR: no link :] (!) Elemosynę distribuendę ratio Cęterum in omni uitę necessitate ordo tenendus est indigentibus subueniendi. In rerum pari inopia | propinquioribus prius opem feras | quam minus propinquis | et domesticis quam extraneis | et fidelibus quam infidelibus | et bonis denique quam malis. Iesus enim Dominus noster ante se a pastoribus qui in Iudea erant, quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam recitando se manifestum fecit quam Hierosolymis, et ante Iudeos ea quę fidei sunt, docere studuit | quam alienigenas nationes. Quam quidem rem postea apostoli quoque ipsi confessi sunt | ad illos dicentes: Vobis oportuit primum prędicari regnum Dei, sed quia indignos eo uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes. Itaque in distribuendis ex charitate rebus | in eos qui pariter indigent, ratio aliqua ducenda erit | cognationis, conditionis, religionis | ac bonitatis. et hoc quoties opus erit uel docere ignaros | uel corripere delinquentes | uel exhortari pigros | uel consolari afflictos | uel tolerare iniuriosos | uel etiam pro persecutoribus orare. Item cum oportebit pascere esurientes, potare sitientes, inuisere infirmos, suscipere peregrinos, tegere nudos, redimere captiuos | et funerare defunctos. Atque hęc fere sunt charitatis pietatis-que officia lucis ęternę mercede compensanda, nisi forte aliquo inanis iactantię fumo infecta fuerint atque obscurata. de quibus singulis erit suo loco disserendum. Interim autem etiam inimicos amare a Domino discamus.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.