Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Quae mala peccato accedant. Caput XVI

Bonus Deus bonorum autor, non malorum est. Cum ergo ille qui cuncta fecit ualde bona, hominem quoque bonum fecerit, quis eum ex bono malum reddidit | nisi uoluntas mala de libero procedens arbitrio? Itaque idem

-- --

ipse, qui ex Deo bonus erat, ex se factus est malus. Integrum illi fuit | naturam bonam, sicut a Deo acceperat, ita et conseruare, sed noluit | neque curauit. Voluntate igitur non natura mali efficimur, cum peccamus. Et quia peccando naturam ipsam lędimus, naturę quoque conditorem Deum simul offendimus. Ideo-que peccantibus mala omnia non immerito accidere confitemur. quemadmodum e contrario iustis et innocentibus | et non suam sed Dei sequentibus uoluntatem bona omnia euenire. Cur autem iustis quandoque male | et iniustis bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito et malum illius in bonum commutatum fuit ęternum | et huius bonum in ęternum malum. Debemus ergo etiam malum hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere recte-que ista dicantur, satis perspicue diuersus eorum finis probat. Soluta tandem quęstione, quę quidem seipsam aperit non temporalia consyderantibus sed ęterna, consequens est, ut peccatum ipsum eo magis uitandum sit, quo illa etiam quę bona uidentur, in summam conuertat perniciem | ultimum-que malorum. Et si hoc de rebus quę uulgo bonę putantur contingat,

-- --

quid de iis quas malas esse iudicant dicemus, cum premere coeperint uitę deprauatę uirum, nisi futurę damnationis illas initium esse | si modo is a peccatis in tempore non resipiscat | flagitiis-que finem statuendo rursum uirtuti exercendę pro uiribus incumbat. Cęterum plurima quidem ante damnationem peccatum consequi solent mala, quę nunc operęprecium erit referre |

-- --

quo demum constet | pręsentis quoque mali uitandi causa non esse peccandum. Quę dicam, nolo ut mihi credantur, nisi singula sanctarum autoritate Scripturarum firmata erunt. Peccati igitur ea prima malignitas est | inutilem facere hominem | et neque sibi neque aliis recte consulentem. dicitur enim in Ecclesiastico: [ERROR: no link :] XIIII Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Peccator plerunque instabilis est. nunc hoc nunc illud aggreditur; quod placebat displicet, quod displicebat placet. nihil in illo potest esse firmitatis, quoniam non supra petram ędificat, sed super harenam, et arundo est uento agitata. Hoc psalmistę crede dicenti: [ERROR: no link :] ps. XI In circuitu impii ambulant. Neque enim recte possunt ambulare, qui cum Deo non ambulant. Peccatum ueri intelligendi acumen hebetat. [ERROR: no link :] Soph. I Ambulabunt inquit ut cęci quia Domino peccauerunt. et in Euangelio de peccatoribus est dictum: [ERROR: no link :] Luc. 6 Cęci sunt et duces cęcorum. Cęcus cęcum ducit, et ambo in foueam cadunt. Peccatum perdit humanę conditionis dignitatem | hominem-que brutis reddit comparandum. de quo psalmistę uerba tibi fidem faciunt dicentis: [ERROR: no link :] ps. 48 Homo cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Cuius ignominię idem uolens nos expertes esse, hortatur et ait: [ERROR: no link :] ps. XXXI Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Quid enim despicabilius, quid foedius | quam ex homine pecudem effici | et eo qui proprius humanę atque angelicę mentis est, intellectu carere? Peccatum uitę spatia minuere dicitur. Sic enim de Her, Iudę filio, in Genesi legimus: [ERROR: no link :] Gen. 38 Her Fuit Her primogenitus Iudę filius nequam in conspectu Domini; et ideo ab eo occisus est. Sanctus quoque in psalmis Spiritus loquitur: [ERROR: no link :] ps. 54 Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. et in Prouerbiis ait Salomon: [ERROR: no link :] Prover. X Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breuiabuntur. Sed licet aliquis malus diu uiuat, quandiu in peccato est, in morte est. testatur hoc Paulus apostolus dicens: [ERROR: no link :] ad Timo. I. V Vidua quę in deliciis est, uiua mortua est. et in Apocalypsi

-- --

angelo, id est, presidi ecclesię Sardis dicitur: [ERROR: no link :] Apo. 2 Nomen habes quod uiuas et mortuus es. Et Dominus in Euangelio: Sinite mortuos inquit sepelire mortuos suos. Ad hęc ne principes quidem sperent | diu posse regno suo frui, si ipsum Regem regum et Dominum dominantium offendere non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: [ERROR: no link :] Baruch 6 Propter peccata quę peccauistis, abducemini in Babyloniam captiui a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. deinde a Romanis. quod futurum illis prędixit Christus Dominus, quem ob inuidiam persecuti sunt. Hoc autem peccatis exigentibus euenire etiam in Ecclesiastico discimus, ubi dicitur: [ERROR: no link :] Eccl. IX Regnum a gente in gentem transfertur | propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos. [ERROR: no link :] Dan. IIII Ipse quoque Nabuchodonosor rex cum esset omnium potentissmus | Deo-que se ęquaret, regno exturbatus uixit cum bestiis. donec ad mentem rediens efferre sese desiit | se-que hominem agnouit | et confiteri coepit, quod solus Deus mundi sit dominus, ius habens in regna hominum | et cuicunque uoluerit illa distribuens. Quin etiam imperio pręstare, diuitiis opibus-que pollere quid iuuat, si quicunque mortalium peccat, miser esse probatur? Maiore enim sui parte, hoc est animo miser est. tametsi uulgi opinione, qui nihil nisi corporis fortunę-que

-- --

bona mirari didicit, felicissimus feratur. In Apocalypsi angelus, id est, antistes Laodicię ecclesię gloriatur, quod sit diues et locupletatus et nullius egens | et tamen dicitur ei: [ERROR: no link :] III Nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cęcus, et nudus. Non est enim felicitas diuitiis abundare sed uirtutibus. neque infelicitas inopia grauari sed flagitiis. Famem quoque et mortes delinquentibus minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] Ezech. XIIII Terra cum peccauerit mihi, ut pręuaricetur pręuaricans, extendam manum meam super eam et conteram uirgam panis eius, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et iumentum. quod si multiplicentur scelera, grauabitur uindicta. Sępe autem contingit ut unum peccatum plurium causa sit.

-- --

Dauid adulterium cum Bethesabee commissum celatum uolens Vriam, uirum eius, obtulit hostibus interimendum. Herodes Ioannem a quo illiciti connubii arguebatur, in carcerem misit et capite cędi iussit. Nonne illa etiam quę filię suggessit ut hoc peteret, coniugii fefellerat fidem | et matrimonio prętulerat concubinatum? ut-que illo liberius uteretur, iustitię cultorem, cui talia displicebant, necandum curauit. Non ab re igitur Scriptura ait: [ERROR: no link :] Apoc. ultimo Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Bonarum quoque actionum meritum amittitur propter peccatum. hoc Salomon testatur dicens: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. diuina et in Ezechiele uox est: [ERROR: no link :] Ezech. XXIII Iustitia iusti non liberabit eum, in quacunque die peccauerit. Etiamsi dixero iusto inquit quia uita uiuet, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitię eius obliuioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Nec pręterita igitur nec pręsentia benefacta proderunt ei, qui uel semel aliquid morte dignum commiserit. Quid ad hęc? Peccatum sapientię donum corrumpit | et eum qui ante sapiens erat desipere compellit. Tales erant de quibus in Hieremia conquęritur Dominus et ait: [ERROR: no link :] Hier. 6 Stultus populus meus me non cognouit | filii insipientes sunt et uecordes; sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Versuti quippe et callidi homines, cum aliquid dolose fecerint, sapere sibi uidentur. sed mundi huius sapientia stulticia est apud Deum. Vere autem sapiens est, qui innocentiam seruat, ut ei placeat, a quo ut saperet accepit. Ex omnibus tamen malis quę in se habet peccatum, hoc teterrimum est, quod nos a Deo separet, et qui per gratiam adoptionis filii Dei sumus, per peccatum efficimur serui diaboli. Quod a Deo separetur qui peccat, audi Ioannem apostolum dicentem: [ERROR: no link :] prima epistola I Deus lux est et tenebre in eo non sunt ullę. si dixerimus quod societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et ueritatem non facimus. Idem innuunt Prophetę

-- --

uerba in psalmo ad Deum dicentis: [ERROR: no link :] ps. V Tu es Deus non uolens iniquitatem | neque habitabit iuxta te malignus | neque permanebunt iniusti ante oculos tuos | odisti omnes qui operantur iniquitatem. [ERROR: no link :] Esa. 59 Esaias etiam exprobrat his et ait: Iniquitates uestre diuiserunt inter uos et Deum nostrum; et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret. Quę enim communicatio lucis ad tenebras (ut Apostolus inquit) quę societas Christi cum Belial? Cum autem a Deo quis recedit, continuo fit diaboli seruus. [ERROR: no link :] Io. 8 Nam si omnis (ut Saluator ait) qui facit peccatum seruus est peccati, nonne etiam diabolo seruit, qui eum ut peccet stimulat? Iudei uitiis dediti cum se iactarent Deum habere patrem audiunt: [ERROR: no link :] Io. 8 Vos ex patre diabolo estis et desyderia patris uestri uultis facere. Quam sententiam secutus Ioannes apostolus ait: [ERROR: no link :] prima 3 Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Quanta igitur infelicitas est, ut homo a Deo factus, ad imaginem Dei creatus | ei-que in filium adoptatus nequissimi demonis mancipetur seruituti |

-- --

ipsum-que habeat patrem, tanta cura diligentia-que adhiberi debet, ut crimen quod huiusce mali causa existit, caueatur ac uitetur. Illis enim qui hoc contempserint | et post peccatum ad poenitentię remedia non recurrerint, nihil reliquum erit, nisi ut ad suplicia nunquam finienda damnentur | audiant-que omnium terribilium maxime expauescendam Iudicis uocem dicentis: Ite, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius! hęc ergo ultima peccati pernicies est, quod hominem ab hęreditate cęlestium bonorum exclusum ad ima poenarum loca ęterno relegat exilio. Denique peccatores mori dicuntur morte ęterna | sicut e contrario iusti uiuere uita ęterna. Scriptum est enim: [ERROR: no link :] Sap. XVI Homo per maliciam occidit animam suam. et: [ERROR: no link :] Ezech. XVIII Anima quę peccauerit ipsa morietur. et in Euangelio peccatoribus dicitur: In peccato uestro moriemini, non morte quę corpus dissoluit, sed quę animam sublata omni quiescendi spe terribiliter torquet et cruciat.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.