Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De peccatorum differentia. Caput XV

Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate recessit longius. Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio execrabilius iudicatur | ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit

-- --

omni morte magis expauescendo. [ERROR: no link :] (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur. Huius criminis a Domino Saluatore coarguti sunt Iudei, cum dixissent | eum in Belzebub, non in Dei uirtute eiicere demonia. Patet ergo peccatum in Spiritum Sanctum tunc perpetrari, cum quis Dei opera aliis tribuit, non errore deceptus, sed inuidię stimulis actus, ut Dei laudem sua procacitate obscuret. [ERROR: no link :] Matth. XIII [ERROR: no link :] Peccatum in spiritum sanctum Quicunque inquit dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. In Filium hominis peccat, qui opinione falsus Christum purum hominem putat. quę quidem culpa, quia ex ignoratione est profecta, ad credulitatem conuerso atque correcto protinus condonatur. Siquis uero aperte opera Dei intelligens uirtutem calumniatur, dum religioni nostrę inuidet, et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert, huius culpa irremissibilis esse decernitur. Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt | quam qui mandatorum Dei ignari peccant. quod testatur Saluator dicens: Seruus qui scit uoluntatem domini et

-- --

non fecit, uapulabit multis. qui autem ignorauit et non fecit, uapulabit paucis. Quis pręterea negauerit maius esse peccatum eorum qui sub Euangelio sunt | quam qui olim sub lege erant? Quis enim nescit | eum magis teneri | qui iam accepit beneficium | quam qui promissum adhuc expectant? Illud autem quod ab Israhelitis multo tempore fuit speratum, nobis in aduentu Christi est persolutum. Tanto igitur plus ingratitudinis committimus mandatis Domini non obtemperando, quanto plus accepimus gratię. Ex his quę dicta sunt, liquido apparet |

-- --

inter peccata, quę ad mortem committi dicuntur, aliud alio maius esse | plus-que poenę mereri | et sicut genere ita et grauitate differre. Quin etiam in eodem genere peccati esse quasdam accessiones, quę peccatum grauent si contigerint, eleuent si non contigerint. Non est huius loci de iis referre. nimis enim prolixę tractationis erunt si referantur, et peccatorum distantiam ostendisse sat est. nequis forte cum Stoicis deliret | et paria esse putans, non magis timeat interimere hominem quam lędere. Nosse insuper debemus, ut supra est dictum, siue leue | siue graue peccatum fuerit, si minutorum mensuram pręterierit, poenę ignis ęterni esse obnoxium | et inferni supplicia grauitate distare non tempore. quoniam exilii eorum omnium qui illuc relegantur, finis est nullus. Restat nunc ut de mortifero crimine in communi loquendo, quę peccantem incommoda sequantur perscrutemur. ut magis pateat | eiusmodi peccatum quam fugiendum atque uitandum sit, cum perspexerimus, quot illud qualia-que mala sequantur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.