Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Vnde tanta peccantium multitudo. Caput XVIII

Porro cum tot talia-que sint, quę nos ne peccemus deterrent, quid causę est, quod peccantium multo maior numerus quam non peccantium existat? multo-que copiosior turba sit | mundo seruientium | quam mundi Domino | et cęli terrę-que Conditori? ita ut cum Propheta cogamur exclamare: [ERROR: no link :] ps. LII Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Iam enim quod futurum Dominus prędixerat, abundauit iniquitas et refrixit charitas, ut propinquum testetur ultimi iudicii diem. Multa quippe cernimus, plurima audimus, a quibus abhorret animus, et ne illa sentire posset, sępe nobis optauit cum cęcos oculos | tum aures surdas. Talia uero mirantibus nobis | causam-que inquirentibus respondet Ecclesiastes dicens: [ERROR: no link :] VIII Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Dilatio igitur poenę peccandi pręstat licentiam. Sed si cogitarent peccatores tanto acriorem fore uindictam, quanto magis uenire cunctatur, peccandi libidinem coercerent | et nequitię finem citius imponerent. Delictorum enim ultor Deus non semper statim punit. peccantis autem poenitentiam ideo diu expectat, ut si aberit correctio, minus excusabilis fiat pertinacia. Cęterum, dum cęlestis arbiter a flagello quiescit, non remittit iram sed colligit, ut totam uno impetu effundat | et plectendi tarditatem grauitate compenset. Interim ad peccandum alios corporis prouocat uoluptas, alios honorum stimulat ambitio, alios multa habendi auiditas urget. Ab his tribus tantum fontibus cuncta quę sub cęlo fiunt crimina oriri quidem reor. Etenim uoluptatis germina sunt: ocium, uentris

-- --

ingluuies, iocandi incontinentia, scortandi inexplebilis cupido, stupri, adulterii | alię-que libidinis, quę ne dici quidem honeste potest, perpetratio, et illa quę libidinem incitent: obscoeni cantus, molles musicorum soni, uirorum cum mulierculis lasciuientia tripudia | alia-que huiusmodi plura. Ipsa deinde dignitatum honorum-que appetitio genitrix est inuidię, nutrix superbię, amatrix inanis glorię. Is enim qui uideri publico aliquo officio dignus concupiscit, aliis detrahit, ut se efferat, aliorum facta deprimit ut sua extollat, adulatoribus fauet | et uix ullo uitio abstinet, dum in his etiam quę perperam agit, se laudari cognoscit. Postremo cumulandarum opum auiditas quot scateat sceleribus quis enumeret? Inde sunt inter fratres odia, inter amicos dissensiones, iurgia, lites, contentiones, aleę lusus, periuria, fraudes, furta, rapinę, contumelię, iniurię, uulnera, cędes | et citius adeundę hęreditatis gratia concupitę ante diem parentum mortes. Quid multa? nullum prorsus flagitium, in quo aliquid speratur lucri, deuitat auaritia. dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Timo. prima VI Radix omnium malorum est cupiditas. Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia, cum unde fluant non habuerint. Recide truncum, et rami morientur. A uoluptate, ambitione, auaritia procul esto, et nullam causam habebis inique aliquid improbe-que patrandi. Vt uoluptates fugias,

-- --

memor esto sapientissimi Salomonis sententię dicentis: [ERROR: no link :] Eccli. xi. Si annis multis uixerit homo, et in his omnibus lętus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum uenerint, uanitatis arguentur pręterita. Breuis nanque momentanea-que uoluptas facile contemnetur, si ęterna cogitabimus. Vt autem et terrenarum dignitatum ambitio in te non habeat locum, recordare quod ob hoc ipsum phariseos

-- --

damnauerit Dominus noster dicens: [ERROR: no link :] Luc. xi Vę uobis pharisei qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Recordare pręterea quam graui onere premuntur qui in dignitate constituti sunt. primo quod multo magis illis imputatur peccatum quam cęteris, deinde quod non pro se modo, uerum etiam pro omnibus quibus pręsunt, tenentur reddere rationem. Et si per eorum negligentiam plebs deliquerit, tam alienę quam suę culpę rei erunt. Vt postremo diuitias non concupiscas, Apostoli pręceptum ad mentem reuoca: [ERROR: no link :] Ad Timo. prima VI Nihil inquit intulimus in hunc mundum; haud dubium, quia nec auferre quid possumus. habentes autem alimenta et quibus tegimur , his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri incidunt in tentationem et laqueum diaboli et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. Nec dictorum Christi Domini obliuiscaris: [ERROR: no link :] Matth. VI Nolite inquit thesaurizare in terra sed in cęlo. Non potestis Deo seruire et mammonę. Quid prodest homini si uniuersum mundum lucretur, animę uero suę detrimentum patiatur? et: [ERROR: no link :] Matth. XVI Facilius camellus transibit per foramen acus | quam diues ascendere ualebit ad regnum cęlorum. et: [ERROR: no link :] Luc. 6 Vę uobis diuitibus qui habetis consolationem uestram. [ERROR: no link :] Luc. 12 Illius etiam diuitis memento, qui hubertate frugum lętatus, per annos multos his fruiturum se putauit, et nocte insequenti uita decessit, quod congregauerat aliis reliquit, ipse sua spe frustratus est. [ERROR: no link :] Luc. 16 Ille quoque diues menti tuę succurrat, quem uestiebat purpura, quem quotidie delicata saginabant conuiuia: nudus in inferno sepelitur, et in igne ardens gutta aquę indiget, qua linguam refrigeret. Si talis est pręsentium diuitiarum fructus, nonne stultissimus est, qui eas concupiscit? et non potius ad diuitias nunquam perituras aspirat? Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Qui ergo tria hęc quę proposuimus caruit , ille arbor bona bonos germinans fructus

-- --

erit, mala autem malos proferens fructus esse desinet. [ERROR: no link :] Matth. VII Si enim in radice uitium non fuerit, nec in fructibus erit. Non de patribus et filiis (ut quidam putauerunt) ista in Euangelio dicuntur, sed de operibus ex intentione animi profectis. [ERROR: no link :] Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę peccauerit ipsa punietur. Qualis cuiusque in anima affectus fuerit, talia edet et opera. Intimo prius cordis morbo medicina est adhibenda, ut in cute inde nascentia hulcera curentur. Interiora si sana fuerint, ea quę foris sunt pulchre ac probe se habebunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.