Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De quinque sensibus. Caput XIX

Et quoniam sensus nostri uię sunt, per quas illa, quę animę bonum corrumpunt, intus penetrare solent, quali custodia muniendi sint, ne id patiantur,

-- --

nunc docere conabor. Sensuum nostrorum impar numerus est. Impar autem numerus in Scripturis diuinis mundus habetur,

-- --

par uero immundorum dicitur. Animalia quę bina in arcam Noe ingrediuntur, ex immundis sunt, ex mundis quę septena. Numeri ergo ratio nos instruit, ne qua culpa sensus nostros pollui sinamus. quos impar supputatio puros esse debere ostendit. Quinario numero ideo censentur, ut per Legis pręcepta eos dirigas. quinque enim uolumina sunt Mosaicę discipline diuinitus descripte. Et quia quinarius etiam quaternarium continet, per quem Euangelia signantur, quicquid Legi deest, de Euangelio adimpletur. ut sensus non solum bonos habeamus, uerum etiam perfectos. Quod si Domino donante adepti fuerimus, tunc sequetur, quod ipse pollicitus est dicens: [ERROR: no link :] Leuit. XXVI Persequemini immicos uestros, et corruent coram uobis. persequentur quinque de uestris centum alienos, et centum de uobis decem milia. Si enim sensus nostri pręceptis diuinis muniti fuerint, uitiorum multitudo aduersum illos pręualere non poterit. Cadent a latere eorum mille et decem milia ad eos autem non appropinquabunt. Non oculorum munditiem inquinabit uisa mulier, non aures demulcebit amatorius cantus, non naribus blandietur ad mollitiem animi compositum unguentum | nec gustus integritatem luxuriosi corrumpent sapores | neque tactum subuertere iniustę actionis cupiditas ualebit. Ab omni malarum passionum iniuria tuti erimus, si quoties oppugnamur, ad arma institutionis diuinę sanctorum-que exemplorum protinus recurremus. Tunc nempe Iesu duce quinque illi reges, id est, quinque corporis sensus, qui nobis imperando regnabant, ad speluncam conscientię nostre compulsos mori sibi cogemus, ut iam uiuere Deo discant obedire-que spiritui, serui eius facti, cuius antea domini fuerant. Tunc in Euangelio quinque talenta nobis a Domino credita alia quinque superlucrabuntur, duplicato quęstu spiritalium negociatione actionum. Tunc quinque uirgines non iam fatuę, sed prudentes comparato misericordię oleo | accensis-que lampadibus charitatis, occurrentes cęlesti sponso intrabunt cum eo ad nuptias ęternę celebritatis. Tunc denique dicetur nobis: [ERROR: no link :] Luc. X Beati oculi

-- --

qui uident quę uos uidetis. multi prophetę et reges uoluerunt uidere quę uos uidetis, et non uiderunt, et audire quę auditis et non audierunt. Relinquamus igitur cum uitiis terrenas uanitates | et non lacte sicut paruuli, sed sicut perfecti solido cibo utamur, exercitatos (ut Apostolus ait) sensus habentes ad discretionem boni ac mali. Hoc est in bonis operibus quotidie se exercendo, mala autem fugiendo | eorum-que cupidini semper nobis aduersanti repugnando. Siquidem sensus nostri (ut diximus) semitę sunt | a sede animi per corporis foramina patentes. per has hostes intrare desyderant, ut uirtutum ciuitatem expugnent | et his expulsis ipsi ibi dominentur. [ERROR: no link :] Visus Oculos quęcunque uisu pulchra iocunda-que sunt infestant. quę si concupiscere coeperit animus, per ianuam oculorum irrumpit siue Venereę uoluptatis turpis appetitio | siue pompę luxurię-que sectandę cura | corporis-que ornandi stulta sedulitas. [ERROR: no link :] Auditus Auribus insidiantur lasciuientium poetarum carmina, impudici cantus, tibicinum citharedorum-que soni. quibus delectatus animus et in mollitiem resolutus iam inimicis prodere ciuitatem meditatur | et illos admittere per portam male custoditi auditus. [ERROR: no link :] Odoratus Olfactum debellare properant unguenta. quod si odore per nares penetrante intus latens animus captus fuerit, omnibus muliebribus deliciis ad se aditum aperiet | neque eum odoramentis ad luxuriam uti pudebit. [ERROR: no link :] Gustus Cum gustu certabunt esculentorum poculentorum-que exquisiti sapores. quorum

-- --

auiditate superatus animus per lubricum gulę callem crapulam illabi permittet. uentri-que fauere incipiens, temperantię renunciabit. [ERROR: no link :] Tactus Omnibus autem aduersariis istis eorum-que similibus uiam tactus patefaciens, quicquid per alios sensus affectauit, id per se tandem opere complere maturabit. et tunc demum animus ipse perditę uitę conscientia pulsatus cum Hieremia queri poterit | flens-que ac lugens exclamare: [ERROR: no link :] Hier. 9 Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras | disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis. Vitiis enim dominantibus bona animi concidere ac perire

-- --

necesse est. Porro ut bona uigeant et mala repellantur, singulis remediis singuli roborandi atque tuendi sensus erunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.