Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
De gustu
Caput XXIII
Gustus quoque continendus est,
ne crapulę appetentia polluatur animus.
Gulę quippe ista uoluptas cum dominari coeperit,
ad quęque turpia et inhonesta hominem impellit |
multis-que afficit incommodis.
[ERROR: no link :] Noe
Gula Noe pudenda detexit.
[ERROR: no link :] Loth
Gula Loth stupratorem filiarum fecit.
[ERROR: no link :] Esau
Gula Esau primogeniturę ius abstulit.
Gula populum Israhel magna ex parte repentina nece mulctauit.
Gula filios Heli sacerdotis perdidit.
Gula Helam, regem Israhel, serui sui gladio interimendum obiecit.
Gula Holophernem, Assyriorum ducem, unius mulierculę manu perire fecit.
Gula -- -- Sodomitas et Gomorreos prius in nefandos
egit concubitus,
deinde igne et sulphure de cęlo pluente extinxit.
gulę uitio id illis accidisse Dominus testatur in Ezechiele dicens:
[ERROR: no link :] XXI
Hęc fuit iniquitas Sodomę:
superbia,
saturitas panis |
et abundantia, et ocium ipsius et filiarum eius.
Eodem sensu in Hieremia idem ait:
[ERROR: no link :] V
Saturaui eos et moechati sunt,
et in domo meretricis luxuriabantur.
Ex quo satis constat |
de uentris ingluuie gigni libidinis intemperiem.
Cum igitur tot mala ex incontinentia gulę
deriuentur,
multo tamen ęrumnosiora his deinde sequuntur.
Quid enim miserius quam ęternę beatitudinis expertem fieri |
et nunquam finiendis affligi suppliciis?
[ERROR: no link :] Ad Cori. prima VI
Ebriosi inquit Apostolus regnum Dei non possidebunt.
et in Euangelio seruus contumax atque temulentus diuidi iubetur,
hoc est a sanctis separari |
et illic hypocritarum partem occupare,
ubi est fletus |
et ex dolore irrequietus dentium stridor.
Qua in re quoniam tantum est periculi,
ut amplius esse -- -- nequeat,
salutis nostrę solicitus Dominus de Euangelio clamat:
[ERROR: no link :] Matth. 24
Attendite uobis ne grauentur corda uestra in crapula et
ebrietate et curis huius uitę,
et superueniat in uos repentina dies illa.
Sed de gulę uitio alibi plenius locuti sumus ,
nunc summam perstrinxisse satis sit.
Vitio autem isto carebimus,
si eos imitari uoluerimus qui Deo placuerunt.
Pensemus illorum abstinentiam,
illorum quotidiana ieiunia.
Multi carnem,
multi uinum gustare noluerunt,
dum in celesti regno diuinę uisionis dulcedine saturari cupiunt.
Quosdam pane etiam abstinuisse legimus.
et maceratis aqua leguminibus uitam sustentasse,
nihil coctum comedisse.
Alios herbis crudis radicibus-que contentos fuisse.
Alios uero per biduum,
per triduum,
per dies plures nihil degustasse.
Non hoc dico ut cibis ac potu a Deo creatis uti nefas putem,
sed ut eos qui carnibus etiam uino-que uictitant,
ab ingluuie mortifera compescam.
Vescere igitur alimentis ab Ecclesia non interdictis uinum-que dilutum bibe,
non tamen ad uoluptatem,
sed ad corporis necessariam sustentationem.
Vtere, inquam, uictu,
quo isti qui tecum in monasterio sunt utuntur.
cum abstinent abstine,
cum ieiunant ieiuna |
et semper ad memoriam reuoca |
ideo te monachalem uitam elegisse,
ut Deo famuleris,
non ut uentri seruias.
-- --
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|