Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De odoratu. Caput XXII

Cauendum post hęc ne per narium foramina illapsus odor sua suauitate animum uirilem effoeminet | et homo unguentis delibutus contemnatur, qui autoritate pręstare debet. Odores quippe ipsos, quemadmodum et cantus oris et neruorum tibiarum-que sonos ad sacrorum cultum datos esse meminerimus Deo-que laudes celebrandas, non ad corporis humani uoluptatem. Odoribus tamen morbos quosdam curari, quosdam ne ueniant prohiberi constat | et cytharę sono Saulem regem conualuisse legimus. Rosis itaque et croco et floribus et nardo et balsamo et omnibus aromatum generibus iuxta medicorum placita uti licet curationis gratia non uoluptatis. Eum uero qui sanus est | et in quo non est

-- --

ęgrotationis ulla suspicio, unguentis deliniri, flosculos naribus admouere, in cubiculo ex aromaticis suffimentis fragrante desidere, impudicicię argumenta sunt | et eneruatę emollitę-que uitę certissima indicia. Talium nanque usu lenones, meretriculę | homines-que ad luxuriam se natos credentes delectantur, non illi qui uirtutem pręferunt uoluptati | neque qui spiritui quam carni studere malunt. neque qui soli Deo placere desyderant | et Christo Domino dicere possunt: In odorem unguentorum tuorum curremus. atque iidem confiteri audent: Christi bonus odor sumus. Verissima autem Christi unguenta sunt: fides, spes, charitas, castitas, pudicicia, mansuetudo, liberalitas, pax, patientia, modestia, constantia | cęterę-que uirtutes. quarum suauitatem quisquis conceperit, aliarum rerum omnium fragrantiam facile contemnet, immo nefas putabit opobalsamum uel myrrham uel stacten uel casiam uel nardum, uel quęuis alia odoramenta olere, cum magis eum, qui cęlo dignus esse cupit, spernere terrena | et uirtutum ac sanctimonię odore fragrare oporteat. Quem si assecutus fuerit, quicquid naribus gratissimum suauissimum-que esse creditur, prę illo nauseam putabit. In cęlo enim, quo ille properat, non est Engadi uicus balsami ferax, non Sabea regio thuris abundans, non preciosorum unguentorum mater Arabia, sed quod his longe redolentius ac suauius habetur | diuinę pręsentię indicibile odoramentum | et cunctis animę sensibus nunquam defutura dulcedo, Apostolo dicente: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima II Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec cor hominis excogitauit, quanta pręparauit Deus suis dilectoribus contemptoribus-que uoluptatis. Percurre speculatione mentis sanctorum uitam, et si inueneris, quod per multas tribulationes oportuit illos intrare in regnum Dei, impossibile esse crede, ut uoluptarii ac delicati, nisi poenitentiam agant | et mores mutent | et laboribus magis | quam ocio luxuria-que delectentur, eo possint conscendere | et de temporalibus deliciis repente ad ęternas transire.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.