Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De malo odii. Caput IIII

Opus Dei odit, qui hominem odit. quomodo autem potest Deum diligere, qui id quod ab illo factum est ualde bonum non diligit? Porro Deum nolle diligere, qui prior dilexit nos, quid est aliud | nisi reprobos imitari spiritus | et ab eo a quo conditus es, desciscere atque

-- --

alienari? Cum ergo is qui homini male optat, conditori eius aduersetur et diabolum sequatur, restat ut cuius mores sequitur, cum eodem supplicia in inferno patiatur. Falluntur illi qui odium suum excusant dicentes | malos homines Deo quoque inuisos esse, iuxta illud: [ERROR: no link :] ps. XXV Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo, et illud: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Et quos Deus odit, inquiunt, cur eosdem et nobis odisse non licet? Non omnia seruo conueniunt, quę conueniunt domino. Domini interest imperare, serui obedire. ad dominum pertinet pro scelere punire, ad seruum pati uerbera, non inferre. Odiui ecclesiam malignantium, inquit Dominus. Malignitatem hominum odio se habere his uerbis testatur, non homines ipsos. Iniquos quoque ęterno igni deputandos ait, ut illi pro reatu puniantur, non ut ipse opus suum damnet, quasi poeniteat eum fecisse quod fecerit. Odio ergo habet Deus hominis peccatum non naturam. Ita et tu in uno homine habes alterum quod odisse debeas, alterum quod diligere. Plectere autem delinquentes prępositi officium est. Inter ęquales alteri in alterum nullum ius est | nisi commiserendi, si deliquerit, commonendi ne delinquat, optandi atque orandi, ut post delictum poenitentiam agat | et ueniam consequatur | et sperandę salutis gratiam quam peccando amiserat, emendando recuperet. Cęterum qui odit hominem, tam inique de illo deliberat, ut etiam illud quod recte probe-que agentem uiderit, obloquendo infamet: iniurię patientem timidum uocat, ecclesię limen terentem hypocritam appellat, subditos corripientem iracundum esse criminatur, et quod uirtuti ascribere deberet, hoc ad proxima ei uitia trahere nititur. Tales erant illi qui de Ioanne neque edente neque bibente | demonium ei inesse dixerunt. et de Domino edente cum aliis ac bibente: Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. Qui ergo sic odit

-- --

proximum suum, non christianus fidelis, sed infidelis phariseus est. Ipsi quippe pharisei cum uidissent Christum ęgrotos in die sabbati curantem, non est inquiunt hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Cum a demonio uexatos eius ope liberari conspexissent dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia. noluerunt dicere: in uirtute Dei, nequis illum ex hoc Deo charum acceptum-que esse existimaret, sed reprobum potius et impium, ut qui non Dei auxilium imploret,

-- --

sed prophanis demonum inuocationibus utatur. Quid multa? Si cui inimicus fueris, torquebit te inuidia, quoties alios aliter de illo sentire cognoueris, et non mendacio , non probro, non maledicto abstinebis, atque unum odium in plurima te pręcipitabit uitia, dum morum tuorum iacturam nihili pendis uitę cupiens obesse alienę. Et cum tam immoderate ferri coeperis, ad iurgia usque contumelias-que peruenies, post rixas ne manibus quidem temperabis, in nullo prorsus phariseis cedens, qui tentarunt prius illum quem oderant, capere in sermone, ut captum accusarent | et eadem malicia os eorum qui ipsum in Hierusalem euntem laudibus prosequebantur obstruere uolebant | iubentes, ut tacerent. Deinde etiam edicto statuerant, ut siquis eum confitetur Christum, extra synagogam fieret. Postremo cum nullum finem inueniret inuidia, quandiu uiueret ille cui inuidebatur, falsis testimoniis circumuentum accusant | et totis animis ad necem innocentis maleuoli homines concitantur. Neque ideo te excusatum putas, quia pharisei iustum persecuti sunt, tu peccatorem. Neminem sic odisse debes, ut nocere uelis. Proinde ęquales patienter feras, in minores ita animaduertas, ut crimen detestari, illos autem diligere uideare. Ob hoc scelestus plectitur ab illo qui pręsit, ut a scelere desistat | et alii poena eius territi tale aliquid committere uereantur. Quod si dominus seruum etiam puniendo diligere debet, quomodo tibi fas erit | in conseruum tuum debacchari uel sęuire uelle? Quem certe nisi corde odisse desinis, quanuis re atque opere non offenderis, tanti criminis

-- --

reus comprobaberis, quantum mali ei optabis. Cuicunque enim ex odio perniciem concupieris, eius interemptor es | dicente Ioanne apostolo | [ERROR: no link :] prima 3 Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Nemo itaque odio erit habendus, qui ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, qui Christi sanguine redemptus est. Si malus, improbus, scelestus fuerit | cura si potes, si non potes opta | et Deum pro illo deprecare, ut dimissa nequitia abiectisque uitiis ad uirtutis uiam conuertatur et uiuat.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.