Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De pace publica et privata. Caput V

Porro ipsius charitatis uinculum pax est. Concorditer uiuant oportet, qui diu inter se amare cupiunt. non incongrue igitur de pace colenda nunc disserendum occurrit. Pax quędam publica est, quędam priuata. Publicam pacem dicimus, cum ab armis foedere intercedente quies est | et nec offensam metuit ciuitas | nec offendere exteros parat, sed multa status sui tranquillitate gaudet | ac rebus quas possidet fruitur perquam iocunde. Cęterum huic tantę ciuium quieti subrepere ocium solet atque ignauia. Exinde luxurię uitia scaturiunt, quibus corrupti multorum animi, dum externam pacem fouent, domesticam perturbant | et inter se dissidere incipiunt, postquam

-- --

foris hostem diu non senserunt. Quod ne tibi contingat, summopere erit prouidendum. id est, pax quę prodesse debet, ne tibi noceat. Cum ergo et prędiorum tuorum prouentus nullo diripiente integer intactus-que seruabitur | et ex commercio liberę negociationis plurimum lucri accedet, Deo gratias age | et ea quę benigne suppeditantur, non ad luxum tibi dari existima, sed ad exercendę uirtutis occasionem. Quantum personę ac dignitati conuenit rebus tuis utere. quicquid autem supereffluere uideris, totum ad munificentiam liberalitatem-que conuerte | et hoc quod luxuria exigit, quod ambitio exposcit, quod turpis consumere appetit uoluptas, incipe pauperibus dilargiri. peregrinos hospitio suscipe, esurientem pasce, nudum operi, ęre alieno oppressos

-- --

redime, subsidia ęgrotantibus mitte, mortuis iusta exolue. Ita tibi pax ista publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. [ERROR: no link :] Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam inferre disces, ut dicere possis: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. si denique tecum ipsemet pacem habebis, etiam cum aliis habere poteris. [ERROR: no link :] (!) Qui enim secum ipse discordat, quomodo cum aliis firmam concordiam tenebit? Tecum autem pacem habebis, cum repugnantem carnem spiritus imperio subdideris | et concupiscentię motum compuleris obedire rationi. Quod cum feceris, tunc demum | et intra te animi tranquillitate perfrueris | et exterius nemo tibi erit molestus, quia tu nemini eris iratus ad lędendum aut mali aliquid optandum. Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt

-- --

reconcilientur | et bonis omnibus morum sinceritate concordent. Tunc autem pace cum aliis composita recte utimur, cum eius finis potissimus est, ut Deo placeamus. Nam pax quę Deo displicet, non pax dicenda est, sed malorum conspiratio, et odium potius erit eligendum | quam ad malum consensus. Quoniam et Saluator noster cum idola uana colentium concordiam discindere pararet, [ERROR: no link :] Matth. X Non ueni inquit, pacem mittere in terram, sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam | et inimici hominis domestici eius. Itaque multo magis proderit gladius, qui putrida membra a sano corpore separet, quam pax quę morbidas partes fouens totum corpus corrumpi patiatur. Denique bonum est bellum illud quo dirimitur mala pax. Bonum est, inquam, cum uno oculo intrare in regnum cęlorum quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Oculus qui scandalizat, quem proiici et abiicere iuberis, est amicus uel consanguineus, qui tibi blanditur, ut sibi in uota rei iniquę assensum prębeas | opemue pręstes. Expedit autem eiusmodi hominis inuidiam potius pati iniusta non concedendo | quam concedendo beniuolentiam amplecti. Omnium quippe hominum paci solius Dei pax semper est pręferenda | et pro hac una omnium inimicicię subeundę.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.