Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De pace simulata. Caput VIII

Multiplex animus et fraudulenta simulatione imbutus pacem prę se ferre uidetur, et ex insidiis incautos aggredi parat. Blando uultu delinificis-que uerbis beniuolentiam ostendit, et in corde meditatur carnificinam. [ERROR: no link :] Saul Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. [ERROR: no link :] Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. [ERROR: no link :] Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum

-- --

decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus | nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent rogauit, ueluti pro magno habiturus, si tales hospites habere sibi contigisset. cum autem uenissent, rebus uita-que simul spoliauit. pręter decem, quibus non pietate sed auaritia ductus pepercit. quod thesaurum in agro defossum se illi indicaturos dixerant. Talis pacis non pauca exempla in annalibus quoque habentur Machabeorum. [ERROR: no link :] prior 6 Antiochus Nam et Antiochus Eupator cum pacem iurasset pręsidio Syon, intra arcem receptus uiolauit iuramenti fidem | et muros quos obsidione capere non poterat, fraude intercepit dirui-que iussit. [ERROR: no link :] prior 7 Alchimas Sic et Alchimus pacem Assideis iureiurando firmatam cum dedisset, sexaginta ex eis die uno interimi fecit. [ERROR: no link :] Triphon Et Triphon, Antiochi regis adolescentis exercitus pręfectus, primo Ionathan, regis amicum, simulatę beniuolentię blanditiis illectum interfecit, deinde regem ipsum. atque hac tanta usus perfidia Asię regnum possedit. [ERROR: no link :] p. XII. XVI. Ptolomeus Et Ptolemeus, Abobi filius, Simonem liberos-que eius Mathatiam et Iudam ad Hiericuntem in arce Doch inuitatos | et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit. [ERROR: no link :] secundo IIII Andronicus Andronicus quoque, Antiochi regis pręfectus, Oniam sacerdotem, cum iurasset nihil se ei nociturum, de asylo euocatum trucidauit. nec tamen impune huic fuit. Ipsum enim rex capite plecti iussit, comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? [ERROR: no link :] Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi

-- --

scelere: Dominum suum, qui est omnium Dominus, omnium credentium Redemptor, omnium Saluator, a quo in apostolatum ascitus fuerat, quem sibi pedes lauisse sciebat, cum quo pascha comederat, cuius corpori et sanguini communicauerat, quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem pium, quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat, eum (proh nefas) ad necem prodidit | et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius argenteorum precio allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro suis crucifixoribus orauit, proditori quoque pepercisset. Ille tamen dolore superatus ipse sibi mortem consciuit, laqueo se suspendens | et infelicem animam ęternę mortis tenebris tradens. Ne igitur uel Iudę uel aliis infidis et execratis, quorum modo fecimus mentionem, similis habearis, maxime in pace concilianda conseruanda-que cauendum tibi erit, nequid simules uel dissimules | et erga eum cui blandiris, aliam faciem oris, aliam cordis pręstes. Alioquin dicetur tibi, quod in Ecclesiastico est scriptum: [ERROR: no link :] II Vę duplici corde et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus uiis | uel illud Abacuch prophetę: [ERROR: no link :] II Vę qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius. Si te ista parum terrent | ut paulo perplexius dicta, audi etiam illud in Hieremia scriptum, quo nihil planius apertius-que dici queat: [ERROR: no link :] Hier. 9 Sagitta uulnerans lingua eorum dolum locuta est. in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. nunquid super his non uisitabo dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? Sunt pręterea qui amice admodum ac beneuole loquuntur cum altero, et statim eidem absenti detrahunt. Vbi audit commendant et extollunt. ubi

-- --

autem non audit carpunt et sugillant, et quem modo laudauerant, rursum dictis petulantibus incessere non uerentur. Istos quoque Dei sapientia reprobat in Prouerbiis dicens: [ERROR: no link :] Prover. 8 Arrogantiam et superbiam et uiam prauam et os bilingue detestor. Displicet igitur illi, cui nullum placere potest malum, simulata pax, non solum illorum qui factis offendunt, sed etiam istorum qui de absente uerbis obloquuntur. de quibus in Iob est scriptum : [ERROR: no link :] XXXVI Simulatores et callidi prouocant iram Dei. Ne ergo in iram istam, qua nihil est horribilius, incidere tibi contingat, noli fratri tuo

-- --

intendere dolos. noli uerbis lenibus eum palpare, ut nihil metuentem uel facilius euertas | uel securius infames. Quod si tibi tuę fraudes, ut ex diuinę Scripturę sententiis didicisti, magis nocebunt quam ulli alii, quę dementia est | simulata pace alios lędere uelle, et teipsum in eternum damnare? alios leuiter ferire, et teipsum lęthali plaga afficere? aliis fortunas, uitam, famam auferre, et tuam propriam animam, quę his omnibus longe est preciosior, igni inextinguibili sine fine cruciandam tradere? Quicquid dolose maligne-que agis, latere potest homines, Deum nihil latet. cogitationes tuas inspicit, cor tuum intuetur. Quod si forte a pace, quam proximo tuo debes, alienatum uiderit, ipse suam pacem quę omnem sensum exuperat, iratus tibi denegabit. [ERROR: no link :] Esa. XLVIII Non est pax impiis ait Dominus | Si non est, haud dubium quin neque erit. Ideo enim non est, quia neque dum cogitant malum | neque dum operantur conquiescunt | et post commissum ipso conscientię morsu torquentur. Ideo autem non erit, quia uita quoque defuncti eo descendunt, ubi nulla est quies, nullum ocium, sed assiduus labor, sempiternus horror, supplicia nunquam finienda. Talia quippe manent simulatores ipsos pacis | et sub amicicię persona latentes insidiatores. Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est: [ERROR: no link :] Leuit. XIX Non mentiemini | nec decipiet unusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo | nec ui opprimes eum. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice

-- --

argue eum, ne habeas super illo peccatum. Hi uero contra uetita ire audent, mentiendo, decipiendo, calumniando, opprimendo, odiendo | et odium sub pacis nomine tegendo ac dissimulando | uestem-que malignę duplicitatis induendo. cum Lex et hoc prohibeat dicens: Veste quę ex duobus texta est non indueris. Quanto autem magis Deo inobedientes fuisse conuincentur, tanto acerbiora inferni supplicia subire cogentur. hi sunt enim quibus Propheta in psalmo per Spiritum Sanctum stimulatus imprecatur dicens: [ERROR: no link :] ps. XI Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. et iterum in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 27 Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum | et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. et paulo post infert: Destrues illos, et non ędificabis eos. Quod si destruendi et non ędificandi sunt, quis illis spei locus erit relictus | tormenta illa quę in inferno sunt euadendi? Sed fortasse cum processerint doli, cum malum quod cogitauerant peregerint, se quieturos confidunt? Audiant ergo Apostolum dicentem: [ERROR: no link :] Ad Thesal. I. V Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus | sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Quod si cuiquam consummato scelere lętari contigerit, momentanea profecto ac breuissima est cuiusque flagitii delectatio | sed nisi poenitudo intercesserit, dolor subsequetur perennis | et nullo prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere. ut pacem synceram

-- --

puram ac ueram et cum aliis et nobiscum habeamus | ipsi-que Deo pacis placere possimus, qui de cęlo ueniens pacem attulit terrę, pacem iis qui longe | et pacem iis qui prope, neminem credentem respuens, omnes autem ad pacem inuitans mutuę inter nos

-- --

dilectionis. ut huius pacis merito, quę in presenti est, illam perpetuam atque perennem, quę est in futuro, consequamur. Si enim in simplicitate fraternę pacis ambulabimus, si passiones nobiscum pugnantes rationi subiugando domabimus, in Christo requiescemus, in Christo exultabimus. Ipse est pax nostra. Ipse posuit fines tuos pacem | et adipe frumenti satiat te. Ipse diligentibus pacem propiciabitur ac fauebit | et eosdem cum ad iudicandum uenerit, in suum suscipiet consortium cum charitate perpetua atque perfecta, ut impleatur quod dictum est: [ERROR: no link :] ps. 84 Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi | iustitia et pax osculatę sunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.