Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De bonitate. Caput IX

Et quoniam ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti

-- --

interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę neque iussa neque uetita neque consulta esse constat, in medio posita sunt, et nec bona nec mala iudicantur. sed si bene utaris bona erunt, si male mala, ut diuitię et dignitates | et huiusmodi cętera. Si ad multorum utilitatem te conuerteris proderunt, sin autem luxurię libidini-que tradideris, nocebunt. atque his contraria paupertas iuuabit, si patienter feres | et contemptis opibus nihil amplius, quam quod sustentandę uitę satis est appetes | ut Christo seruias. Offendet autem si per impatientiam Deum probro aliquo lacessieris | uel ad furtum rapinam-que auaras porrexeris manus. Cuncta igitur id genus bona erunt, si admixta illis uirtus fuerit, mala uero si adhęserit nequitia. Ad bona autem mala-que diiudicanda sapientum acquiescendum esse consilio ratio admonet. Sed sapientia in quam nullus cadere potest error, Deus est. Diuinis ergo pręceptis institutis-que niti | et eorum autoritate de omnibus decernere tutissimum erit. [ERROR: no link :] Mich. VI Indicabo tibi o homo | inquit Micheas propheta | quid sit bonum | et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo. Bonam esse ait iustitiam, bonam misericordiam, sed bonorum omnium quę agimus, finem in Deo constituendum esse docet. Nam cum omne bonum expetibile sit | et quo melius, eo magis expetendum, nihil autem Deo esse potest melius, qui solus cuiusque boni fons et origo est. nihil ergo desyderari, nihil concupisci supra Deum debet. Ille itaque naturę rationi-que repugnat | et diuinę refragatur uoluntati, qui ea quę bene agit, alio quam in Deum dirigit. [ERROR: no link :] Iac. I Quod si omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, ut Iacobus apostolus ait, in quem iustius decentius-que omnes bonę animi atque corporis actiones referri poterunt | quam in eum a quo sunt? et pro quibus ipse se tibi donat dicens: [ERROR: no link :] Gen. 15 Ego sum merces tua magna nimis, id est, summa et ultra quam nihil habetur expetendum. qua-que adepta beati sumus | et propter quam solam studio incumbitur uirtutum |

-- --

uitia-que uitantur. Falluntur igitur illi, qui in uirtute hominis beatitudinem collocant, cum beatitudo pręmium sit uirtutis, non uirtus, et qui bona corporis uel fortunę ei adiungunt, cum omnia caduca fragilia-que sint | nec per se bona esse queant.

-- --

Stabile autem bonum beatitudo est | et perenne et perpetuum. cuius adipiscendi gratia etiam aduersa pati bonum esse dicimus | et prosperis insolescere malum. Contra uitia pugnare bonum | illis uero subiici malum. Virtutum autem armis opus est ut uincamus | et cum his nos munierimus, omnis uincendi spes in Deo collocanda erit. [ERROR: no link :] Io. XV Sine me, inquit, nihil potestis facere. ipsę quoque uirtutes donum Dei sunt | dicente Apostolo | [ERROR: no link :] Ad cori. prima IIII Quid habes, quod non accepisti? Si non accepisti, ora ut accipias. Petenti datur, pulsanti aperietur. Incipe uelle, et mereberis accipere. Si acceperis, constanter retine, fideliter operare, ut bono summo, quod in iis quę pręcepta sunt perseuerantibus datur, dignus inueniaris. Firmus esto in fide, longanimis in spe, ardens in charitate. Sume scutum fidei, in quo possis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sine fide placere Deo impossibile est. Fides autem sine operibus mortua est. Vtrunque seruemus, ut uitę ęternę spem habere possimus. Quoniam ut Ioannes ait: [ERROR: no link :] prima 3 Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Vt autem cuncta pie recte-que facta atque cogitata prosint, charitate fundata sint. ea absente nulla prodesse poterit uirtus, nulla iuuare operatio. et beneficia, quę proximis pręstamus, ab illa quam Deo debemus dilectione proficisci debent. Ista quidem uirum bonum efficiunt. quem eundem propter futurę beatitudinis expectationem non incertam beatum appellamus. et hoc edocti a Domino qui ait: [ERROR: no link :] Matth. V Beati pauperes spiritu | quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi satiabuntur. beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. beati qui persecutionem

-- --

patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Sint ergo in te istę uirtutes in terra, ut et nunc spe beatus sis | et postea beatior mercede in cęlo. Audi pręterea et Apostolum pręcipientem: [ERROR: no link :] Ad Gala. V Spiritu ambulate, et desyderia carnis non perficietis. Manifesta sunt inquit opera carnis. quę sunt: fornicatio, immunditia, impudicicia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comessationes | et his similia. quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ista detestare, et his quę sequuntur, gnauiter te accinge: Fructus autem spiritus ait | est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Habes hic quidem, et quę tibi uitanda sunt ne malus ac miser sis, et quę expetenda ut bonus beatus-que euadas. Vt autem uirtutibus affluas, bene agendi cupiditas efficiet amor-que uirtutum. Illas amplecti nihil te impediat. illas deserere nihil te cogat. Mortem minatur tyrannus, sed uirtus pollicetur immortalitatem; opes hostis diripit, sed uirtus thesaurum suum habet in cęlo. quem neque fur surripere | nec tinea potest corrumpere. Quid quęreris de amissione fluxę atque fragilis rei, et de ęterni boni possessione mox capienda non lętaris? Ad illam diu optatam beatitudinem hinc decedens peruenies, tantum ut uirtutes tibi sint comites cura, quibus hęc promissa est merces. Beatus es si cum Propheta dicere poteris Domino: [ERROR: no link :] ps. 118 In uia testimoniorum tuorum delectatus sum | sicut in omnibus diuitiis. Non te pigeat diuinas

-- --

legere Scripturas, audire, discere | et cum didiceris, alios docere | et quod doces ipse facere. Qui enim docuerit et fecerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Diuinorum scientia omnium quidem scientiarum

-- --

pręstantissima est. percepisse tamen illam nihil proderit, nisi etiam secundum illam uiuatur. [ERROR: no link :] Eccl. 3 Sapientissimi Salomonis sententia est | nihil esse melius quam lętari in opere suo, et hęc est inquit pars hominis. Est enim scriptum: Opera illorum sequuntur illos. et in Euangelio non ociosis sed operariis datur denarius. Vnde Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Gala. VI Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Non ergo qui scit sed qui facit bonum, beatus est. Porro cum benefeceris, Deo gratias age. Ipsius donum est quicquid boni agimus. Bonam uero actionem | bonorum contemplatio parere solet. Maximi ad uirtutem stimuli sunt, quanti ea facienda sint cogitare, per quę ad summum bonorum peruenitur. Quod nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis descendit. Et cum tam immensa tam-que inęstimabilis merces iustis ac uirtute pręditis uiris proposita sit, plurimi semper haberi debet uirtus. [ERROR: no link :] Eccl. XIIII Beatus est igitur uir (sicut scriptum est) qui in sapientia morabitur | et in iustitia meditabitur | et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Ad hanc considerationem et Apostolus nos uocat dicens: [ERROR: no link :] Ad Philip. 4 Quęcunque sunt uera, quęcunque iusta, quęcunque sancta, quęcunque amabilia, quęcunque bonę famę, siqua uirtus, siqua laus disciplinę, hęc cogitate. Talia enim cogitando proficimus | et impletur in nobis quod in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. 83 Ibunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus deorum in Syon. Hę sunt enim mansiones populi Dei, per quas ad Terram promissionis itur, et gradus per quos psallendo Dei templum ingredimur, et scala Iacob, per quam de terra sublati ascendimus in cęlum, ut iam manifesto inuisibilis Dei fruamur conspectu | et plene uere-que beati simus. [ERROR: no link :] Ad Philip. 3 Ideo et Apostolus quę retro sunt obliuiscens, ad ea uero quę sunt priora extendens seipsum, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Talis est omnis iustus. de quo psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. XCI Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. quod et Salomon testatur dicens: [ERROR: no link :] Prover. XII Radix iustorum proficiet.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.