Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Liber Quintus Charitatis. De temperantia. Capitulum I

Ipsa igitur passionum, quę a sensibus oriuntur, moderatio | temperantia dicitur. Ea uirtus usque adeo reliquis omnibus necessaria est, ut nisi illis comitem se pręstiterit, continuo ad uitia dilabentur | et uirtutis nomen naturam-que amittent. Iustitia-que ipsa si temperantię freno non regeretur, aut in negligentiam aut in sęuitiam desineret. Temperantia mediocritatem seruat, appetitiones domat, ignauiam expellit, dicta facta cogitata-que rationis finibus concludit. Nihil turpe fieri patitur, uoluptatibus imperat ne modum excedant. dolori succumbere uetat, in omnibus recti honesti-que rationem constare iubet. non sinit extolli prosperis | neque deiici aduersis, sed in utraque fortuna constantem

-- --

animum esse iubet. Ne itaque sensuum tuorum perturbationibus cedas temperantia efficiet | et ad illa quę memorauimus, comparanda remedia te diriget. quibus tu usus abiges abs te ocium et desidiam, et cupiditatem, et turpes amores, et omnem luxuriam, ut amplecti queas laborem, solicitudinem, largitatem, pudiciciam, frugalitatem. Et cum uitia quę citra uirtutem in medio constitutam sunt caueris, illa quoque quę ultra habentur uitabis. ne uidelicet labor uertatur in lassitudinem, solicitudo in curiositatem, largitas in prodigalitatem, pudicicia in agendorum dicendorum-que inutilem uerecundiam, frugalitas in stultum ab omnibus abstinendi rigorem. Cuncta ergo ęquis temperantię mensuris iustis-que proportionibus circumscribes. ut nec modicitate delinquas nec

-- --

nimietate excedas. Optimum-que tibi uidebitur solertiam sequi nautarum, qui in onerando nauigio tale temperamentum seruant, ut neque nimio pondere pressum obruatur fluctibus | neque nimia leuitate suspensum lateribus uacillet | et flantium uentorum impetum ferre nequeat. In omni quippe uitę tenore rationabilis mensurę modus utilissimus est. Intemperantia uero omnium prorsus nequitiarum et parens et nutrix est. Quibus illa dominatur, de sanctorum consortio exierunt, cum iustis non scribentur. Ab ipso enim Domino, quia sanctionibus eius non parent, reprobati abdicati-que sunt. [ERROR: no link :] Ezech. xliiii. Omnis alienigena inquit | incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non introibit in sanctuarium meum. Aliud pręterea incircumcisorum genus est, quos Hieremias notat dicens: [ERROR: no link :] Hier. 6 Ecce populus hic incircumcisus auribus et nolunt audire. Aliud etiam de quo Moyses esse se fatebatur, cum se indignum officio sibi delato existimaret | et ut in Exodo habetur, diceret: [ERROR: no link :] Exo. 4. Incircumcisus labiis ego sum. Huiuscemodi autem circumcisiones, hoc est cordis, aurium ac labiorum, quia non corporis, sed spiritus sunt, faciunt ut ipsam quoque carnis circumcisionem intelligentię

-- --

demus spiritali. [ERROR: no link :] Incircuncisus corde. Qui ergo temperans fuerit, primum cor suum circumcidet, ne cogitet malum, ne prauę appetitioni assensum prębeat | qui enim assenserit | et ad perficiendum scelus quod cogitauit animum inclinauerit, hic incircumcisus corde erit. [ERROR: no link :] Incircuncisus auribus. Deinde qui temperans fuerit, suas aures circumcidere curabit, subtrahendo auditum delatorum susurris, adulatorum blanditiis, turpibus scortatorum canticis | impudentię-que scurrarum. Qui uero aliquem ex his libenter audierit, incircumcisus auribus erit. [ERROR: no link :] Incircuncisus labiis. Postremo qui temperans fuerit, labia sua circumcidere studebit, linguam cohibendo, ne de aliquo infamandi causa obloquatur , ne cui male dicat, ne litiget, ne rixetur, ne obprobret, ne mentiatur, nequid denique iniquum foedum inhonestum proferat. Qui autem loquenda tacenda-que obseruare neglexerit | et sine delectu quicquid in buccam uenit effutierit, hic incircumcisus labiis iudicabitur. [ERROR: no link :] Circuncisus carne. Carnis uero circumcisionem ad reliqua interioris hominis membra pertinere reor. Itaque qui temperans fuerit, minime negliget et manus circumcidere suas, ne malum operentur, pedes ne illo ubi peccandi periculum imminet currant, oculos nequid quod nefas est concupiscere spectent, palatum ne ebrietati ganeę-que seruiat, olfactum ne unguentorum odore delectetur, sed uirtutum. Qui se ita ut dicimus circumciderit, circumcisione (sicut Paulus ait) non manu facta, et in omnibus spiritui magis quam carni obedierit, huic perfectę temperantię inesse uirtutem quis negabit | quis non dignum arbitrabitur, ut tandem in sanctuarium Dei ingrediatur | pręmia-que capiat supernę hęreditatis, factus Dei filius, quia noluit fieri turpium uoluptatum seruus?

-- --

De uirginitate. Caput II

Cęterum cum in omnium malarum cupidinum incitamento temperantię freno opus sit, tum maxime in coitus appetitione stimulo inhibendo. Nullus uiolentior in animantibus affectus, nullus insuperabilior. Assidue cum illo pugnandum est. et si sępius uiceris, periculum est ne postremo uincaris. Quanto autem difficilior uictoria, tanto et uictorię remuneratio maior ac pręstantior. Nunc ergo non incongrue referenda incidunt, primo castitatis pudicicię-que bona, deinde contrarię libidinis mala, ut his deterriti, illis allecti pertinacius in proposito persistamus uirtutis. Castitatis quidem principatum tenet

-- --

illibata uirginitas. Nam uirginem esse supra usum naturę est, et angelicum magis quam humanum. Ideo-que et in Lege honorata est uirginitas et in Euangelio | sed in euangelio magis. [ERROR: no link :] Leuit. XXI Prohibet Lex, ut sacerdos uiduam uel repudiatam ducat uxorem, sed uirginem tantum. [ERROR: no link :] Nu. 31 Et cum Moyses Madianitas delere mandaret, uirginibus parci iussit. [ERROR: no link :] Iesus Iesus Naue, qui Christi Domini figuram ferebat, neque uxorem habuisse memoratur neque liberos. et illo duce populus Israhel Terram ingressus est promissionis. [ERROR: no link :] Helias. Heliseus Elias et Heliseus nusquam iniisse matrimonia leguntur, et soli inter ueteres a morte quosdam ad uitam reuocarunt. [ERROR: no link :] Hieremias Hieremias quoque, quia in utero matris dicitur fuisse sanctificatus, uirgo permansit. ne donum amitteret adultus, quod acceperat conceptus. Ad nostra ueniamus. [ERROR: no link :] ICXC Ipse Dei filius Christus uirginem matrem sibi elegit, uirgo ipse permansit, uirginum sponsus dici uoluit. sed neque baptizari nisi a uirgine sibi placuit | neque matrem cum ab ea decederet nisi discipulo uirgini commendare. Hęc autem

-- --

omnia, ut quam Deo grata esset uirginitas doceret. cuius conseruandę matrem foeminis, se masculis in exemplum dedit. Exinde uterque sexus profiteri coepit uirginitatem | et ineundi coniugii prolis-que suscipiendę uoluptate contempta ad monasteria confugere | se-que soli Deo dedicare. ut dum neque nubunt | neque nubuntur, angelis cęlestibus pares forent | et humanam conditionem egressi peculiare priuilegium acquirerent, cantica quę nemo alius cantare potest, coram Deo personandi | Agnum-que sequendi quocunque se ille uertisset. ut sicut Christo matri-que eius Marię ita et ipsis nullum in ęternis mansionibus habitaculum clausum esset. Quid enim non illis patere crediderimus in patria sursum, qui dum hic peregrinarentur, nulli obscoenę cupidini patuerunt | et in carne pręter carnem uiuere perseuerarunt, ut magis Deo placerent? Fidelissimorum enim seruorum est | semper id maxime conari, quod domino suo maxime gratum fore animaduertunt . Itaque non solum attendunt quod ipse imperet, sed etiam pręter imperium quod ipsum delectet. Quamobrem plurimi sanctorum uirginitatem suam inuiolatam conseruarunt, ut qua se imprimis Deo placere posse non ignorabant. [ERROR: no link :] Ioannes Baptista. Ioannes apostolus. Iacobus apostolus. Paulus apostolus Virgines fuere | Ioannes Baptista, quo inter natos mulierum non erat maior, Ioannes apostolus, quem singulariter Iesus dilexisse dicitur, Iacobus qui frater Domini nuncupatus est, Paulus uas electionis, alii-que multi ex discipulis. Inter foeminas autem | Martha, Petronilla, Tecla , Agatha, Lucia, Catharina, Cecilia, Barbara, Agnes | alię-que multę, quę tormenta perpeti atque occidi maluerunt | quam uirginitatem nuptiis commutare. [ERROR: no link :] Martyres Quidam martyrum cum meretricibus a tyranno additis oppugnarentur, proprias linguas dentibus discidisse constat, ut uoluptatis motum sensus excluderet doloris. Ipsi itaque qui in confessione fidei aliorum sęuitiam non timebant, in castitatis periculo in se sęuierunt. non leuius flagitium fore rati si libidini consensissent | quam si Christum abnegassent. [ERROR: no link :] (!) Tunc autem in culmine uirtutum tua erit uirginitas, cum etiam illa quę imperantur

-- --

perfeceris. Quę enim uel qualis est serui erga dominum obseruantia magna in re pręstare obsequium, et in parua negligere mandatum? Nonne fatuitatis arguuntur in Euangelio uirgines, quę de sola uirginitate sibi plaudentes, oleum quo totius uitę lampas illuminatur, oleum uidelicet mandatorum Dei non comparauerant? Nonne etiam ille ab omnibus irrideretur, qui coronam auream capite pręferret | et uilibus attritis-que indumentis tegeretur? Virginitas ergo nisi imperata Domini perfecerit, tantum abest ut cęteris fidelibus altius ascendat, ut etiam cum ipsis qui in imo cruciantur, computanda sit. [ERROR: no link :] Matth. XXV Hoc uerum esse ipsa decem uirginum parabola tibi ostendit. fatuę nanque

-- --

prudentibus ianuam beatitudinis ingressis foris remanserunt, quia nihil aliud muneris habebant, quod Sponso offerrent, pręter nudam uirginitatem adminiculis-que necessariis carentem. Castitatis quidem professio inter perfectionis opera merito censetur. sed sicut poma antequam maturescant decidunt | et folia rami-que siccantur, cum trunco, cui tota arbor innititur, deesse coeperit humor, ita quęuis perfectio (si modo perfectio dici debeat, ubi multa deficiunt) suo fraudabitur fructu, nisi mandatorum obseruatione foueatur. [ERROR: no link :] Matth. XIX Si uis ad uitam ingredi, serua mandata, inquit Dominus. Nisi ergo illa seruaueris, licet castus, licet integer sis | et mente atque corpore impollutus, uitam habere non poteris. Castitatem uouisti, diuitias contempsisti, cętera religionis uota suscepisti. hęc per se quidem uitam beatam non merentur. si tamen uirtutibus mandatorum Dei coniuncta fuerint, ad multo altiorem beatitudinis gradum te prouehent | quam si absque his mandata tantum obseruasses. Felix igitur illa uirginitas, illa castitas, illa paupertas, illa senioribus exhibita obedientia, quę cum earum uirtutum comitatu quę iussę sunt, cęlesti sponso poterit occurrere. Felix, inquam, illa uirgo, quę non sola pudicicię laude contenta, sed etiam omnibus necessariis monilibus ornata sponsi sui pręstolabitur aduentum.

-- --

De castitate uiduali. Caput III

Virginali munditię proxime accedit castitas uiduitatis | continentia-que eorum, qui quanuis uirgines non sint, finem tamen carnali copulę statuerunt suscepto religionis uoto. ut expeditius Deo seruire | cęlestium-que contemplationi uacare queant. Horum propositum longe melius esse quam coniugatorum utriusque Scripturę testimoniis probatur. [ERROR: no link :] XXII In Leuitico filia sacerdotis uidua ad patrem reuersa uescitur de sanctificatis | quę certe attingere gustare-que nequibat, dum marito seruiret. [ERROR: no link :] XIX In Exodo Moyses per triduum ab uxorio opere abstinere eos iussit, qui ad montem accessuri Deum-que loquentem audituri erant. [ERROR: no link :] Reg. secundus XXI Sed neque Dauidi uel cęteris qui cum illo erant, cum esurirent, licuit panes accipere sanctificatos, nisi cum se mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius esse confessi sunt. [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII In Nouo autem instrumento Paulus apostolus coniugati atque soluti distantiam docere uolens: Qui sine uxore est inquit | solicitus est quę Domini sunt, quomodo placeat Deo. qui autem cum uxore est, solicitus est quę sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. Et mulier innupta inquit ac uirgo cogitat quę Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. quę autem nupta est, cogitat quę sunt mundi, quomodo placeat uiro. Quantum igitur pręferenda sit uiduitas matrimonio, continentia nuptiis | ipsa studiorum atque operum diuersitas indicio est. Quis enim fidelium negare audet | longe melius esse | illa quę Dei sunt cogitare | quam illa quę mundi? et quomodo Deo placeas quęrere | quam quomodo placeas uxori? Nemo tamen credat damnari

-- --

matrimonia, dum his meliora proponuntur. Non enim peccant qui legitime coniunguntur, sed tamen illi qui ideo coniungi nolunt, ut liberius atque syncerius Deo seruiant, beati esse dicuntur. Mulier inquit alligata est legi quanto tempore uir eius uiuit. quod si dormierit uir eius, liberata est a lege | cui uult nubat, tamen in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Ac ne consulentem contemneres, continuo subiunxit: Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. [ERROR: no link :] Ad Tit. prima V Idem apostolus Timotheo discipulo pręcipit dicens: Viduas honora,

-- --

quę uere uiduę sunt. Has etiam qualiter se gerere debeant instruens ait: Quę autem uere uidua est et desolata, speret in Deum | et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quę in deliciis est, uiuens mortua est. Illas ergo quę delicias mundi, ut Christum lucrifacerent spreuerunt, et reuereri | et si indiguerint, Ecclesię alimentis mandat sustentari. Honor enim in Scripturis non solum reuerentiam, sed etiam liberalitatem elemosinam-que designat. ut in Prouerbiis: [ERROR: no link :] Proverb. 3 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus. Cum autem Apostolus uere uiduas in Ecclesia reuerenter suscipiendas alendas-que pręcepisset, si modo unde alantur de suo non habuerint, prospicere etiam uolens nequa de his sinistri rumoris oboriatur suspicio, nequis infirmis peccandi locus detur: Vidua inquit eligatur non minus sexaginta annorum, quę fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem uiduas deuita. Cum enim luxuriatę fuerint | in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Non ergo ob hoc solum uitandę sunt, quia earum consortium castitati periculum sit, uerum etiam quia ipsę iniuria

-- --

Ecclesiam afficere soleant | repetendo connubia , cum professę fuerint castitatem, et quod Deo uouerant non exoluendo. Cum-que ita sit: Volo inquit iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quędam conuersę sunt post Sathanam. Quare illas nubere uult aperte declarat, ne uidelicet castitatem uouendo irritum faciant promissum, ne post Sathanam abeant | et ad illicitos amplexus conuersę diabolo nubant. Tolle incontinentiam istam | et non dicet: Volo iuniores nubere, sed quemadmodum superius dixit: Beatiores erunt, si sic permanserint secundum consilium meum. hoc est, si in proposito perdurarint castitatis | et uerę uiduitatis officiis functę fuerint. Quod ibi etiam et quidem manifestius asseuerat, ubi ait: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII Dico autem non nuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego | quod si non se continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. id est, licitas inire nuptias | quam illicitis ardere amplexibus. Patet ergo Apostoli esse sententiam | Illis uiduis quę se continere nequeunt, magis expedire ut nubant | quam ut per incontinentiam pereant. Illis uero quę Deo magis quam hominibus placere cupiunt, optimum esse non nubere, sed in castitate perseuerare. Porro quod hic foeminis pręcipitur, uiros quoque respicit, qui castitatem pręferunt matrimonio, sexagesimum fructum tricesimo, et Domini cultum uxorię seruituti. quibus a Saluatore dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 12 Sint lumbi uestri pręcincti et lucernę ardentes in manibus uestris. et ab Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Ephe. 6 State accincti lumbos uestros in ueritate. Lumbi ad generandi rationem pertinent. quos pręcingere quid aliud nisi castitati studere est? Hoc quidem pręcipuis, hoc electis Dei Christi-que discipulis iniungitur, non uulgaribus, non terrena temporalia-que appetentibus, sed ad cęlestem gloriam aspirantibus et ęternam. [ERROR: no link :] Helias. Ioannes Baptista Vnde Eliam prophetam et Ioannem Baptistam zona cinxerat pellicea, quę significabat in carne mortificatos | nulli-que obscoenę cupidini subiectos. quam autem magni spiritus hi ambo fuerint, nemo fidelis

-- --

ignorat. [ERROR: no link :] Dauid Ille etiam uir sanctus ista continentię uirtute proficere optabat, qui ingemiscens ait: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus | et se superari sentiens auxilium implorauit: [ERROR: no link :] ps. 37 Intende inquit

-- --

in adiutorium meum, Domine, Deus salutis meę, Illam uero mulierem, ut optauerat ita profecisse credimus, de qua est scriptum: [ERROR: no link :] Prouerb. XXXI Accinxit fortitudine lumbos suos | et roborauit brachium suum. In brachio | iustitię opera intelligimus. quę tunc sane robur et firmitatem sui concipiunt, cum lumbis zona castitatis constrictis contemnimus illecebras carnis | et coniugii iugo expediti in illorum concedimus libertatem eunuchorum, qui se pro cęleste regnum castrauerunt. Quę profecto uirtus quoniam uulgari uita eminentior est, non imperatur sed suadetur, dicente Domino: [ERROR: no link :] Matth. XIX Qui potest capere capiat. Vt autem ad capiendum quod proposuit enitamur, pręmiorum magnitudine nos prouocat per Esaiam dicens: [ERROR: no link :] Esa. 56 Ne dicat eunuchus, quoniam sum lignum aridum. hęc enim dicit Dominus eunuchis: qui custodierint sabhata mea, et elegerint quę uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non deficiet. Laudent matrimonia coniugati et prolis foecunditate glorientur , dum tamen eunuchi nostri melius filiis et filiabus nomen a Domino sibi uendicent | patribus-que matribus-que apud omnium patrem pluris habeantur. Restat ut doceamus quibus armis uirtus castitatis ne offendatur, tuenda sit.

-- --

De consortio diuersi sexus uitando. Caput IV

Castitatis professoribus non sui sexus hominum consortia sunt fugienda. Quanuis fuerint sancti uir et foemina nequaquam tantum sibi confidant, in ętate pręsertim adhuc uegeta et robusta, ut sine arbitris inter se colloquantur, ut soli simul sedeant | aut conuersis alter in alterum oculis inuicem se spectent, ne forte cogitare cogantur, quod intercedente uerecundia confiteri non audent. Potest quidem fieri ut amborum uultus, gestus, sermo pudiciciam seruet | difficillimum tamen immo impossibile est, nequando uel utriusque | uel alterius eorum mens impuris ęstuet desyderiis | uel momento aliquo temporis concupiscat, quod committere ueretur. Audi Salomonem dicentem: [ERROR: no link :] Prouerb. V Fauus distillans labia meretricis | et nitidus oleo guttur; nouissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps | pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant | per semitam uitę non ambulant, uagi sunt gressus eius et inuestigabiles. Nunc ergo fili audi me, et ne recedas a uerbis oris mei. longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius, ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli. Pręsentem uoluptatem cum futura poena compara, et probabis consilium hoc quod offertur. Cito transit quod delectat, nullo fine concluditur quod cruciat. Sed fortasse cauillaberis et dices | non tibi accessum interdici aliarum pręterquam meretricum. At in iis quoque quę pudiciciam honestatem-que prę se ferunt, blanda uox, mollis gestus, benignus aspectus, uenusta forma | et totius corporis tegumentorum non inelegans cultus | nonne

-- --

impudicicię incitamenta sunt? Ipsa quidem mulier casta et continens est, sed si multa quę in illa conspicis, ad turpes cogitatus prouocant, quomodo tutum te putabis, si ei adhęseris? [ERROR: no link :] Reg. secundo XI Nequis tamen malignę excusationi detur locus, disce non minus fugiendas esse pudicas quam impudicas | illo saltem exemplo, quo Dauid secundum cor Dei electus et pudica satis iudicata Bethsabee Vrię uxor conciderunt. Nulla hęc notabatur infamia, ille morum sanctitate non minus quam regno nobilis erat | Hanc

-- --

se lauantem tantum uidit et captus est | exarsit in concupiscentiam | opere-que impleuit quod concupierat. Nunquid tu illo sanctior, ut tales foeminas non solum intueri, sed etiam cum iisdem colloqui, cum iisdem considere et commorari | et fortasse ridentibus arridere non timeas? Ad hęc memento quod idem periculum ueriti plerique fideles et paternam domum ne inter mulieres uersarentur derelinquunt | et urbibus excedunt | et sola atque hominum cultu deserta loca penetrant. ibi Domino seruientes, quo ne nomen quidem foeminę possit accedere. Siqua eos aliquando uisę mulieris cogitatio molestat, noctes uigiles ducunt, orationibus instant, ieiunia frequentant, pectus pugno uerberant, donec Domino miserante pristina menti reddatur quies | et aduersario in fugam conuerso uictorię succedat solatium. Nihil isti circa se conspiciunt nisi rupes et siluas, nihil audiunt nisi rugitum ferarum et auium cantum et sibila serpentum. tu te autem periculo liberum fore arbitraris quotidie inter foeminas conuersando, illas intuendo, de illis fabulas audiendo | te-que ultro illarum aspectibus offerendo | neque consortia uitando, sed nunc uocatus nunc inuocatus domos cubicula-que illarum adeundo? Non est istud crede mihi seruare castitatem sed prostituere, non spiritui seruire sed carni. cum scriptum sit: [ERROR: no link :] Eccli. XLII In medio mulierum noli commorari | de uestimento enim procedit tinea, et a muliere iniquitas uiri. Sicut ergo uestimentis ac panno nihil est magis inimicum quam tinea, ita nihil magis periculosum castis mentibus quam diuersi sexus coniuncta conuersatio. Bonum est

-- --

mulierem non uidere, quia qui uiderit et concupierit, iam mechatus est eam in corde suo. Bonum est mulierem non tangere, quia qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Quod si in solitudine degentium mentes foedis cogitationibus interdum solicitentur, quomodo ibi castitas esse poterit secura, ubi uir et mulier uel eodem usi fuerint contubernio | uel si locis disseparantur, congressibus non abstineant? Siquando tamen necesse erit conuenire | et utriusque pręsentiam res exegerit, tales testes arbitri-que adhibeantur, quibus coram pudor erit uel loqui quod turpe sit, uel quod non liceat facere. Secreta enim colloquia tametsi crimine caruerint, criminis tamen suspicione non carebunt. Debemus autem prouidere bona non solum coram Deo, sed etiam ut Apostolus ait | coram hominibus. Cuius munda est conscientia, non prębeat alteri infamandi occasionem, ne in fratrem peccet.

De remediis aduersus tentamenta libidinis. Caput V

Porro cum foeminarum frequentiam conspectum-que fugeris, teipsum fugere non potes. Quocunque locorum perrexeris, cum tua tibi carne pugnandum est. Caro semper ad uoluptates prona compellit hominem id cogitare, a quo mens Deo dedita abhorret et declinat. ne forte dum carnali suggestioni assentitur, Domino suo delinquat. Luctam istam uincere non poteris, nisi

-- --

armis opportunis atque congruis fueris usus. Arma igitur quibus tibi carnis tuę domanda petulantia est, ieiunia sunt solito crebriora, frequentiores preces, magis intenta diuinorum tractatuum lectio | et circa facienda opera corporis fatigatio diligentior. Cum hoc telorum genere qui in pręlium processerit, eius castitatis arcem | neque carnis foeda titillatio | neque diaboli callida machinamenta poterunt euertere. Primo igitur da operam, ut ieiunando de cibis potius quam de lasciuia cogites | et uenarum calorem temperes uentris uacuitate. Luxuriant enim corporis uenę pabuli repletione succensę | et ebullire in libidinem

-- --

affectant. Equos quoque ferocire cogit obesitas, macilenti desinunt calcitrare. Quod si Sodomitas et Gomorreos (ut scriptum est) saturitas panis et ocium in abominandos pręcipitauit coitus | et si hac ipsa de causa eiusdem criminis Iudei arguuntur, dicente Domino: [ERROR: no link :] Hier. 5 Saturaui eos et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur, nonne per ieiunium euitata saturitate | scelus quod ab ea proficisci credimus simul uitabitur? Cęterum cum turpis libido demonium illud sit, quod non eiicitur (ut Saluator ait) nisi in ieiunio et oratione, orandum quoque erit, ut ipse in nobis castitatis uirtutem protegat qui dedit. Iungantur igitur ieiunio preces | et quod ipsi per se pręstare non possumus, a domino postulemus ut possimus. [ERROR: no link :] Iudith Iudit quę Olophernem Assyriorum ducem sua concidit manu, ieiunando simul et orando uiduitatem seruauit | et inter inimicos tuta, immo etiam inimicorum uictrix fuit. [ERROR: no link :] Anna Anna in Euangelio Phanuelis filia, et ipsa amisso uiro perpetuam uouerat castitatem. qualiter autem eam conseruarit, euangelista declarat dicens; [ERROR: no link :] Luc. II Non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. et quoniam casta permansit, Christum natum uidere meruit | et in paruulo intelligere mundi Saluatorem. Facessat desidia, omnis abeat torpor | non est ociosorum ista uirtus. multa uigilia, assiduo labore tuendus est thesaurus, quem suppilare cupit caro, demoliri conatur diabolus | et dissipare nititur mundus. Ieiunio

-- --

ergo et orationi succedat lectio. quę te uel in aliorum lapsu cautiorem efficiat | uel in aliorum fortitudine continentiorem. Redintegratur animi uigor ad uirtutum perseuerantiam | plenior-que infunditur gratia, quoties pie sancte-que uiuendi pręcepta releguntur. Ibi iustorum pręmia malorum-que poenę etiam segnes excitant ad colendam animi sanctitatem nequitiam-que fugiendam. Legendo itaque Sacras litteras, quibus talia continentur, in proposito bonarum actionum solidamur, non legendo reddimur imbecilliores. Apostolus ait: [ERROR: no link :] Ad Ro. XV Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Frustra autem scripta essent, nisi etiam legenda omnibus proponerentur. [ERROR: no link :] Ad Ephe. V Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino. Qui ergo talia legere uel audire neglexerit, Spiritu Sancto impleri non poterit. Et quomodo castitatem seruare ualebit, si Spiritus Sancti auxilio fuerit destitutus? Porro quid iocundius | aut quid optabilius | quam Dei sapientiam in Scripturis audire loquentem | et illius doctrinę inhęrere, qui solus nec falli possit | nec uelit fallere? Huius potissime lectionibus delectetur, quisquis optimis uerissimis-que uitę institutis cupit proficere. Si tamen adhuc alia lex in membris tuis repugnauerit legi mentis tuę, aliis insuper fatigationibus frangenda tibi erit proteruitas carnis: aut humum rastro fodias, aut holera in horto sitientia irriges, aut plantaria facias, aut canistra lentis texas uiminibus, aut aptam igni materiam cędas | et sarcinas humero impositas baiules, et domum translatas usui reserues. Denique semper facias aliquid operis , ut cum Apostolo dicere queas: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima IX Castigo corpus meum | et in seruitute redigo, ne forte cum aliis prędicauerim, ipse reprobus efficiar. Profecto nulla ei dominabitur uoluptas, qui sic sibimetipsi imperare didicerit. Sic autem faciendo, siue centesimum cum uirginibus | siue sexagesimum cum uiduis fructum colliget | atque angelis qui in cęlo sunt, par similis-que erit.

-- --

De matrimonio. Caput VI

-- --

Nunc locus postulat, ut de matrimonio aliquid in medium proferamus, nequis culpam putet uxorem ducere. cum etiam coniugatorum uirtus sit: pudiciciam colere, liberos bonis artibus instruere, non uoluptatis gratia sed generandi affectu copulari, nihil dicere aut facere, quod ex ipsis natos non deceat imitari. Quando quidem paruulorum simplicitas nullius operis est magis emula | quam quod a parentibus uiderit factitari. Discant igitur coniugati quid ipsis apostolica pręcipiat disciplina. Nam sicut misericors Deus uult omnes homines ad salutem peruenire, ita apostoli Christi cuique hominum conditioni monstrare conati sunt quomodo saluarentur. Quorum Paulus diuina spiritali-que scientia imprimis pręditus ait: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII Si acceperis uxorem non peccasti; et si nupserit uirgo non peccauit. Quin immo ut ostendat etiam in coniugio esse aliquid boni: Qui matrimonio inquit iungit uirginem suam bene facit. Nihil enim ab ipso rerum autore Deo constitutum est, quod non bonum sit, licet aliud alio melius atque perfectius. Tunc autem primum nuptię ab eo constitutę sunt, cum masculum creasset et foeminam | benedicens-que ipsis dixisset: Crescite et multiplicamini et replete terram. Qua quidem in re hoc quoque obseruandum, quod non ad uoluptatem uocati sint, sed ad liberorum procreationem, ut crescant uidelicet et multiplicentur. Tametsi fieri non potest, nequa intercedat uoluptas, non tamen in ea nuptiarum finis esse debet, sed in foetu multiplicando, quemadmodum benedictio pręscripsit diuina. Et cum ita sit audeo dicere: Scortator non maritus est,

-- --

quem magis coire quam generare delectat | et mulier ipsa scortum non uxor, quę libidine magis gaudet quam foetu. Porro foedera matrimonii perpetua esse oportet. Quos enim Deus coniunxit, homo non separet. Erunt inquit duo in carne una. Itaque pręuaricatur uir quoties aliam appetit, et mulier quoties alium suspirat. Caro enim, quę una esse debet, in duas distrahitur, cum pellex aut mechus adamatur. [ERROR: no link :] Ad Hebre. 13 Sit igitur honorabile connubium (ut Apostolus inquit) et thorus immaculatus. ut-que contaminari illicito amore timeas addit: Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Viros quoque pręesse uxoribus debere testatur alibi dicens: [ERROR: no link :] Ad Ephe. V Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. Quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput Ecclesię. In Genesi quoque primę mulieri dictum legimus a Domino: [ERROR: no link :] Gen. III Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Cęterum sicut Christi et Ecclesię sancta est coniunctio, ita uiri et uxoris impolluta sit copula oportet, ut nec ipse aliam sponsam | nec ipsa alium desyderet sponsum. et suspicionem etiam caueant minus fidi inter se amoris pacti-que uiolati. Neque enim coram Hymeneo uel Thalassio inter se pepigere, ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia. Nihil magis ratum esse debet | quam quod his accitis ac pręsentibus pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem | atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis operam exigenti alter deneget. sequitur enim: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. Hinc ait: Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi. Quare hoc, nisi ne

-- --

forte illius qui consentire noluerit, concupiscentia periclitetur | et dum licito coitu nequit uti, ad illicita desyderia declinet? Quamobrem post continentię quoque consensum hortatur, ut iterum in idipsum reuertantur, atque addit: Ne tentet uos Sathanas propter incontinentiam uestram. Sed quod suadet metuens, ne uolens iubere uideatur ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. uolo autem uos omnes homines esse sicut meipsum, id est cęlibes, continentes, castos | et a seruitute coniugalis necessitatis prorsus alienos. Atque ita aliud est quod indulget propter incontinentiam,

-- --

aliud quod uult propter uitę perfectionem. Vt ergo fornicationem fugias, utere coniuge. sed si ambo ducimini studio pręstantioris uirtutis, utere castitate. Alterum enim carni seruire est, alterum spiritui. et qui in carne seminat, de carne et metet corruptionem; qui uero seminat in spiritu, de spiritu metet benedictionem.

De viri vxorisqve officio. Caput VII

Meminerint pręterea uxores reuereri maritos, priorem honoris locum eis cedere | eorundem-que subdi imperio. Id quidem exigit et autoritas diuina (ut dictum est) et apostolicum pręceptum | et lex ipsa naturę. cum etiam inter gentiles et a religione alienos constet | uiros quam foeminas honorabiliores esse atque liberiores.

-- --

[ERROR: no link :] prima 3 Nequis tamen uxore sic contempte utatur ut serua , Petri apostoli mandatum est, quo monet ipsis etiam impartiri oportere honorem tanquam cohęredibus gratię uitę. et in Malachia est scriptum: [ERROR: no link :] II Vxorem adolescentię tuę noli despicere . Socia thori tibi est | et domesticę gubernationis curę-que consors | et communium liberorum parens | non de capite educta ne imperet | nec de calcaneo ne contemnatur, sed de costa formata, ut inter utrunque media habeatur | et secundo loco post patremfamilias in domo honoretur. Illa obtemperet uiro, ei autem reliqua familia subiecta sit. Illa sicut Sara Abraham ita uirum uocet dominum, eam uero reliqui dominam appellent | et ueluti dominę pareant atque obsequantur. [ERROR: no link :] Reg. primo XVIII Michol Porro ut tali honore dignam se non tam autoritate quam moribus ostendat, sit fidelis ut Michol, quę ne patri quidem, et eidem regi obsecuta est ut uirum proderet. Nam sicut de uiro dicitur: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhęrebit uxori suę | ita et mulier debet adhęrere uiro, ut nec amore parentum | nec timore regum fidem deserat. [ERROR: no link :] Reg. primo XXV Abigail Sit prudens ut Abigail, quę iratum uiro suo Dauidem animi sagacitate placauit, ita ut postea marito uiduatam ipse Dauid sibi elegent uxorem, sola foeminę solertia delectatus. Quę talis fuerit etiam uiri partes agat in domo, si ille minus integrę mentis erit. reuerentiam tamen exhibeat ut maiori | et sic omnia faciat, quasi ille imperarit. [ERROR: no link :] Susanna Sit pudica ut Susanna, quę coniugii fide seruata malebat mori | quam amissa uiuere. sed tam sanctum foeminę propositum cum nosset Dominus, et ab accusatorum infamia purgatam | et a mortis periculo liberam reddidit. [ERROR: no link :] Anna Sit patiens et humilis ut Anna Helcanę coniunx | quę cum sterilitatis exprobrationem ęquo animo tulisset, mater esse meruit Samuelis, qui et iudex populi extitit et propheta. In hac itaque unica prole multo felicior fuit | quam illa in multis cuius procacitate incessebatur . [ERROR: no link :] Vasthi regina Sit in omnibus quę honeste fieri possunt, obediens uiro | uitet-que Vasthi reginę insolentiam | quę cum Assueri, Persarum regis, mariti sui imperium

-- --

contempsisset, diuortio mulctata desiit esse quod erat, et de fastigio publicę dignitatis in ordinem corruit priuatarum. Deponit enim Deus superbos de sede, et exaltat humiles. Licet autem nunc non sit locus repudii | turpissimum tamen est | repudio dignam uideri. [ERROR: no link :] Sarra Sit pręterea diuinę rei studiosa et ad preces Deo offerendas prompta, ut Tobię coniunx Sara, quę antequam coniugalem operam iniret, triduum cum illo in oratione perseuerasse traditur. et ambo quidem felicem connubii euentum habuerunt, eo quod initia illius Domino consecrassent. Sit postremo in incessu modesta, grauis in aspectu, in sermone uerecunda, simplex in ornatu, et in his rebus quę foris uidentur ostendat, qualem intus qui non uidetur animum gerat. [ERROR: no link :] II Impleat etiam

-- --

quod Apostolus Tito discipulo ut adolescentulas doceret scribit, ut uidelicet uiros suos ament, filios diligant, sint prudentes, castę, sobrię, domus curam habentes, benignę, subditę uiris suis. [ERROR: no link :] prima 3 Exequatur et quę princeps apostolorum Petrus partim prohibeat, partim imperet dicens: Quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri, aut indumenti uestimentorum cultus, sed qui absconditus est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Nequis tamen sordes et illuuiem conuenire uxoribus honestis credat, rursus Paulum audiat Timotheo dicentem: [ERROR: no link :] prima 2 Mulieres orare iube in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate | ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Exclamarem in nostrarum comendi componendi-que se luxuriam foeminarum, et in ipsarum immodicos ornatus inueherer (sunt enim quę totum censum insuunt in uestibus, inserunt in monilibus, gestant in digitis | et ut carnem suam diuitent | maritos

-- --

egere cogunt) sed si Domini apostolica-que pręcepta, quę sępe in ecclesiis prędicari audiunt non obseruant, et me quidem clamantem irridebunt. Satius est igitur attoniti oris silentio intemperantiam earum incusare | quam uerborum increpatione frustra uelle corrigere. His autem quas interior magis quam exterior cultus iuuat, satis erit | non me, sed quorum dicta in medium proposui | audire.

De conivge diligenda temporeqve continendi. Caput VIII

Quod autem uiros respicit, uidelicet non oportere contemni uxores, dictum est supra. sed ut euidentius ea res constet, dicemus nunc qualiter ipsa uxor diligenda sit, deinde etiam continendi tempora indicabimus. Paulus apostolus | [ERROR: no link :] Ad Ephe. V Viri inquit diligite uxores uestras | sicut et Christus dilexit Ecclesiam | et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. et paulo post: Ita uiri debent diligere uxores suas | ut corpora sua. qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Et alibi idem ait: [ERROR: no link :] Ad Coloss. III Viri diligite uxores uestras, et nolite amari esse ad illas. Diligere quidem iubemur et proximos sicut

-- --

nosipsos. Qui tamen proximum diligit, alterum diligit. qui uero uxorem diligit, seipsum diligit, cum uir et uxor una caro sint. Tanto igitur intentius diligatur uxor | quanto magis proxima est. Quid autem proximius | quam duo in carne una? Dilectionis pręterea ordo exigit, ut primo loco nobisipsis optemus bona, secundo proximis. Primo igitur loco etiam uxor amanda erit, aut siquis inter primum et secundum esse potest medius. Ambo autem gignendę prolis causa inter se coeant, non explendę libidinis affectu. Alterum legitime coniugatorum officium est, alterum turpiter lasciuientium immunditia. Ambo etiam obseruent continendi tempora, dicente Salomone: [ERROR: no link :] Eccl. 3 Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tunc igitur a coniugii opera Venereę-que uoluptatis usu continere sese debent coniugati, cum ciuitas opprimitur calamitate, ne communi malo aliis tristantibus ipsi gaudere uideantur. Sic enim in Iohele propheta imminente captiuitate ad Iudeos dicitur: [ERROR: no link :] II Egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo. [ERROR: no link :] Leuit. XV. XV II Ad menstruatam quoque uxorem accedere Lex uetat, ne concepti foetus uitium corrupti sanguinis trahant, et morbosi liberi sanie-que confecti nascantur. Videant igitur uir et mulier ne coitus desyderio uicti menstruorum tempore congrediantur, ne plus molestię

-- --

accipiant ex natorum foeditate | quam ex concubitu uoluptatis. Sed neque illo die coeant, quo rem diuinam facturi sunt. Tunc enim facilius quod poposcerint impetrabunt, cum casti puri-que ad supplicandum Deo processerint. Hoc sane pręcipit Apostolus dicens: [ERROR: no link :] Ad Cori prima VII Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. Tunc etiam magis accingant lumbos suos zona castitatis, cum sacrosancto corpori et sanguini Domini erunt communicaturi. ut quod in typo agni paschalis pręcipitur, in uero agno, qui abstulit peccata mundi impleatur. [ERROR: no link :] Exo. 19. Reg. primo XXI Plebi uocem Domini die perendino auditurę per Moysen iniungitur, ne appropinquent uxoribus suis. et Dauidi atque iis qui cum illo erant, panes propositionis ne esurientibus quidem dati fuere, nisi cum se

-- --

mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius confessi sunt. Quid autem sanctius illo pane qui de cęlo descendit? Quod ergo pręcessit in figura, obseruetur in ueritate, et hoc quidem ex consensu. ut enim se contineant coniugati, non alterius arbitrii est, sed amborum.

De conivge eligenda. Caput IX

Vt autem concorditer ac sine quęrela procedant nuptię, par conditio quęrenda erit in coniuge generis atque fortunę. Iurgiorum causa esse consueuit disparilitas. Iccirco uir nobiliorem se aut opulentiorem non ducat, ne pro uxore patiatur dominam. Mulier quoque plebeia et uulgaris parum-que dotata non nubat pręstantiori, ne forte non uxoris loco habeatur sed ancillę. Quod si etiam inter ęquales frequenter incidunt contentiones et lites et dissidia et simultates , quanto magis hoc timendum est, ubi alter maiorum suorum iactet titulos, ostentet stemmata, opibus glorietur | et multo fastu inflatus arroganter incedat? alter uero nihil horum habeat, quo se illi exęquare possit | aut iniuriam obiectę uilitatis propulsare? Caueant igitur tam uiri quam foeminę matrimonio copulandi, ne forte dum coniugii iugum se subire credunt, iugum subeant seruitutis. et si bene recte-que sibi consultum uolunt, audiant uersiculum illum

-- --

a pueris in schola, in foro, in omnibus compitis uentilatum: Si uoles apte nubere nube pari. Sed neque nimis formosam ducendam esse aiunt | nec nimis deformem, ne uel hanc habeas despectam | uel illam suspectam. Ea ergo placeat, cuius media inter istas erit species. ut nec multos allicere | nec tibi non grata esse possit, ac proinde utriusque uestrum et pudicicia tutior maneat | et animus omni sublata suspicione tranquillior | et ad mutuam propensior charitatem. Neque enim illi concorditer queunt pacifice-que uiuere, qui inter se de connubii fide dubitant | et zelotypię uitio uel maritus mechum | uel uxor pellicem imaginatur ac timet.

De filiorvm edvcatione familiaqve regenda. Caput X

Post hęc optimos habere liberos gloria est parentum. Patris igitur matris-que erit officium | ex se genitos non ad luxum sed ad modestiam educare, non blanditiis emollire, sed castigationibus cohibere, pie religiose-que institutere. plectere si deliquerint. laudare si bene obtemperanter-que se gesserint. increpationibus minis uerberibus a uitio deterrere. exhortationibus ad uirtutem promissis-que accendere. exempla uitę alienę, alia quę

-- --

fugiant, alia quę imitentur proponere. magis de moribus ipsorum | quam de sospitate solicitari; reliquam quoque familiam

-- --

ita gubernare, ut eorum qui domi sunt, sobrietas, parsimonia, frugalitas | testimonium sit integritatis industrię-que dominorum. Super omnia autem omnes domestici, siue liberi sint siue serui, doceantur Deum timere, proximum diligere, neminem odisse, nulli nocere, bene omnibus optare | et cui possunt benefacere, iniurię non meminisse, sed pro malo bonum reddere. Magni profecto meriti apud Deum erit | talem se in educandis liberis regenda-que familia exhibuisse, sicut e contrario pręcipuę indignationis atque odii neglexisse | et patris uel matris familias personam gerendo suum non obiuisse officium. Ait enim beatus Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Timo. prima V Siquis suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior. Quod si par crimen est | fidem negare | et eorum quibus pręes paruipendere salutem, nonne par erit et criminis uindicta poena-que commissi? Quisquis igitur alios regendi officium suscepisti, caue maxime ne ocio atque ignauię deditus illud fastidias | neue gregem cuius es pastor, lupis laniandum dimittas, et perditę ouis sanguis de manu tua requiratur. Corripe delinquentes, instrue ignaros, protege infirmos, liberare contende periclitantes, indigentibus uictui necessaria compara. denique si pręmio non duceris, poenam time, quę illis debetur, qui fidem negarunt.

-- --

De fornicatione vitanda. Caput XI

Et quoniam matrimonio prętulimus uiduitatem, uiduitati uirginitatem | nihil-que horum malum esse diximus, contraria quoque in medium producenda sunt. ut uitii foeditate offensi | cupidius uirtutibus incumbamus. [ERROR: no link :] Virginitas Virginitatem amittere, quid est aliud nisi ab ipsa angelicę conditionis celsitudine ad nostrę mortalitatis humilitatem descendere | et cum spiritu coeperis carne finiri? Similis angelis eras uirgo dum nescires corruptionem | iuncta es uiro honestis nuptiis | fateor non peccasti, facta es tamen de spiritali carnalis, de cęlesti terrena, de auro purissimo ęs uilissimum. Iam non potes uenienti Christo sponso cum lampade accensa occurrere | nec inter sponsas eius censeri. uirginum ille sponsus est, non corruptarum amator. Et licet non repellat coniugatos coniugii iura seruantes, primo tamen loco habet uirgines (ut dictum est) secundo uiduas, ultimo maritas . Quod de altero sexu dicimus , de utroque sentimus. Prior est apud Deum qui foeminam nescit, deinde qui post cognitam castitatis uotum suscipit, postremo ille qui gignendę prolis gratia matrimonio seruit | et pudiciciam atque charitatem genitali thoro debitam colit. Hęc sunt tria illa hominum genera, de quibus in Euangelio dicitur: [ERROR: no link :] Matth. 24 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duę molentes in mola: una assumetur et una relinquetur. Virginitas in agro moratur puritatis inter nitentia intacto candore lilia | et Christum Dominum

-- --

inuocat dicens: Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Continentium secundum esse censeo, qui carnem suam terunt mola ieiunii, uigiliarum, precum honesti-que laboris, subdentes eam spiritui, ut panes mundi efficiantur Deo offerendi. Sed ut noscamus quantum hi a uirginitatis gradu distent, sub sexu minus nobili proferuntur, dum dicitur: duę molentes | nec tamen ideo coniugatis inferiores, quanuis non duo sed duę de illis dictum sit. Quia uirginum quidem et continentium inter se habilis congrua-que comparatio est. Coniugati autem non his conferuntur, sed incontinentibus potius, iuxta apostolicum illud: Melius est nubere quam uri. Nubere itaque bonum est, quia uri et ad illicitos ardere amplexus malum est. Duo igitur in lecto uno sunt qui matrimonio copulantur, ut sint duo in carne una | et lectulum non diuidant prauo desyderio amoris alieni. Cęterum quia nec uirginibus castitas | nec uiduis continentia | neque coniugatis proderit pudicicia, si mandata Dei perficere neglexerint, ideo dicitur: unus assumetur et unus relinquetur. Quilibet enim ordo in duo erit diuisus, alios habebit qui saluabuntur, alios qui peribunt. Saluandi obuiam Christo assumentur in aera, damnandi

-- --

autem relinquentur in igne cum diabolo comissa luituri. Quod si ne uirgines quidem, quę fatuę erant, intrare beatitudinis ianuam potuerunt, quomodo intrabunt scortatores, adulteri, libidinibus die noctu-que seruientes? Si inquam neque continentibus | neque matrimonii fidem seruantibus parcitur, cum illa quę iussa sunt contempserint, quanto acrius torquebuntur, qui continentiam quoque stupris polluerunt? uel qui coniugii sanctitatem adulterii nequitia prophanarunt? Christus in Apocalypsi iratus clamat: [ERROR: no link :] XXII Foris canes et uenefici et impudici | et tu te ab eo suscipiendum speras, qui post continentię uotum ad libidinis pristinę sordes reuerteris, ut ad uomitum canis? et insipientes mulierculas blanditiis

-- --

donis-que illicis, quasi incantationibus ueneficus? et in omnem impudentiam pręceps ferris , ut obscoenę appetitioni morem geras? An ideo fortasse negligentior es, quia quos foras exigi audis, solo beatitudinis fructu carituros putas? [ERROR: no link :] Apoc. XXI At hic idem, cuius iudicia firma rata-que habentur, alibi ait | fornicatorum partem cum ueneficis idolatris-que futuram, in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Non solum igitur beatitudinis possessione priuabuntur, uerum etiam suppliciis nunquam finiendis tradentur. Hoc quam uerum sit manifesta multorum exempla docent. [ERROR: no link :] Sodoma In quibus Sodomam et Gomorram libidinibus ardentes ardentior de cęlo pluens flamma consumpsit. [ERROR: no link :] Zambri Zambri Israhelitę cędes et Madianitidis meretricis, cui ille se coniunxerat, Deo populo iratum placauit. [ERROR: no link :] Adulteri Lex quoque adulterii conuictos lapidibus obrui iubebat. [ERROR: no link :] Io. 8 Et licet postea clementissimus Dominus Legis rigorem Euangelii gratia temperarit, indemnatam dimittendo adulteram, ne poenitentibus adimere spem uideretur salutis, uade tamen inquit et noli amplius peccare, nequid grauius tibi contingat. Grauius est enim in abyssum inferni detrudi | quam lapidum ictibus interimi, et animę quam corporis pati mortem. [ERROR: no link :] (!) Resipiscite igitur impudici, redite ad cor fornicatores, exurgite de stercore meretrices, dum licet, dum poenitentię superest tempus, ne post hęc tristius uobis acerbius-que contingat | quam Sodomitis, quam Gomorreis, quam Zambri et Madianitidi scorto, quam denique est illud quod in puniendo adulterio Lex decernit. Nihil enim terribilius dici aut excogitari potest | igni inextinguibili, tenebris exterioribus, uerme immortali, perenni fletu, nunquam quieturo dentium stridore | poenis-que illis, quarum grauitas neque intermittenda | neque eleuanda | neque seculis ullis unquam speratur finienda. Quorsum igitur illa mortiferę cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri

-- --

uerbis, nutu nictu sibilis allicere, comere caput, uestimenta componere, fores obsidere aliorum, ludis interesse, choreis cantibus sonis iocis diem consumere, modis omnibus effoeminari ac mollescere? Quorsum etiam tot ornandi corporis instrumenta: speculum, pecten, uolsellę, calamistrum, discernicula, bullę, crepitula, segmenta, inaures, monilia, armillę, anuli, reticulę, uittę, margaritę, lapilli, quę enumerare nedum ęstimare difficile est? Quorsum postremo ad fucandam faciem purpurissum et cerussa? ad erugandam atque emaculandam alia quędam smegmata mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum infinitum castitati propositum contemni debeat | uel infinitum malum impudicicię paratum non timeri? Cogitate inquam quę secutura sunt, ut his quę instant libentius abstineatis. Haud facile

-- --

pręsentibus delinitur, qui quotidie pensitat futura.

De triplici elemosinarvm genere. Caput XII

Satis ista de castitate ac pudicicia | nunc magis proximam charitati uirtutem explicabimus, erga egenos liberalitatem. Domini nostri, cuius omnia sunt,

-- --

pręceptum est: [ERROR: no link :] Mat. 5 Qui petit a te, da ei, et uolenti mutuari abs te ne auertaris. Aliorum inopię tua succurrat opulentia, ut obedias Deo. Et licet iuxta alium euangelistam dictum sit: [ERROR: no link :] Luc. 6 Omni petenti te tribue, non iuberis tribuere omnia sed omnibus. Rem male petenti, da consilium ne petat. iuste petenti pauperi | da quod petit si potes; si id non potes, da excusationem | et uerbis consolare miserum, si nequeas auxilio. Atque ita omni petenti dabis aliquid, cum dederis, quod et te dare deceat | et illum accipere. Eadem ratio erit mutui pręstandi. Neque enim mutuandus est gladius irato | neque clauis furi | neque equus latroni | neque nauis piratę | neque pecunia aleatori | neque musicum instrumentum impudico amatori. Mutuum ergo da non ei, qui animo male aliquid agendi poscit, sed qui petit, quod et sibi prosit | et nemini noceat. Quod si nec a male postulantibus auerti uolueris, admone ut a malis resipiscant | et ad bonum conuertantur. et hoc quidem magnum mutuum erit, si te hortante corrigentur. [ERROR: no link :] Luc. 6 Mutuum inquit date nihil inde sperantes; et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater uester misericors est. Mutuum istud elemosina est, quę non ab eo restituitur qui accipit, sed qui pręcepit. qui dat pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna | et eos regni cęlestis facit hęredes, qui sui terreni patrimonii partem impendunt pauperibus. Qui enim miseretur pauperis, foenerat Deo. Sed etiam qui miserendo mutuum dat | nec aliquid pręterquam quod mutuatum est exigit, miserationis quidem suę capiet mercedem, maiorem tamen ille, qui nihil ab homine repetit, ut a Deo recipiat, quod ab ipso promissum esse non ignorat. Sed antequam elemosinarum rationem atque meritum demonstremus, docebimus | elemosinam aliam fructuosam esse, aliam inutilem, aliam uero reprobam et execrandam. Fructuosa est de qua loquimur | quam-que tractare instituimus, quę uere elemosina dicitur, a miserando trahens uocabulum, ut uere non simulate

-- --

miserantium sit | nec uertentium in uitium uirtutem, ueluti ex his quę dicentur, facile patebit. Illa autem inutilis est elemosina, qua non Dei sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut uulgi potius captet plausum | ac fauorem sibi conciliet spectatorum. Ait autem Dominus: [ERROR: no link :] Mat. 6 Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. alioquin mercedem non habebitis apud Patrem uestrum qui in cęlis est. Pulchre additum est: ut uideamini ab eis. Quo docemur | non hominum conspectum fugiendum esse, sed laudis humanę appetitum | Quem qui sequitur, cum multa donauerit, quid aliud pro rebus dilargitis recipiet | nisi uanę commendationis uerba, quibus aures demulceat et animo nihil conferat commodi? Quin immo illi etiam qui laudant, si causam largitatis nossent, uituperarent | ut inanis glorię auidum, et non ut pietatis in egenos cultorem. Cum ergo facis elemosinam noli inquit tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis et uicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico uobis

-- --

receperunt mercedem suam. te autem faciente elemosinam | nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit elemosina tua in abscondito | et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Dextera ad uirtutem refertur, ad uitium sinistra. Non ergo se misceat uitiosa laudis appetitio rectę syncerę-que elemosinarum operationi. Quod cum caueris, uideant in te homines, unde Deum laudent, unde uirtutis exercendę exemplum trahant. aut si illi non uiderint, satis tibi sit | elemosinam tuam neque angelos latuisse qui tibi congratulabuntur, neque Deum qui relaturus est pręmium. [ERROR: no link :] (!) Sed neque illorum utilis aut accepta erit apud Deum elemosina, qui cum peccata non deserant, ea redemptum iri se existimant. quasi uero porrecta stipe corrumpi possit Deus, ut scelera non puniat. Quamobrem autem alia imperaret | si ad salutem sola elemosina sufficeret? [ERROR: no link :] Dani. 4 Peccata tua elemosinis redime | et iniquitates tuas miserationibus pauperum. hoc

-- --

poenitentiam agere uolenti dicitur, non in flagitiis obdurato. Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Sed ut aqua extinguat ignem, non addas ligna, non suffles prunas oportet. alioquin crescente incendio consumetur humor uictus maioris flammę calore. Ita nisi peccare cessaueris, elemosinis redimi non poteris. Elemosina benignitatis est uirtus. uirtutis autem nomine indigna esset, si uitiis faueret, si licentiam peccandi pręstaret. Porro quia uirtus est, non delinquentes adiuuat, sed poenitentes emundat. In Ecclesiastico est scriptum: [ERROR: no link :] 34 Dona iniquorum non probat Altissimus. Ipse etiam Dominus in Amos propheta obstinatis et in crimine perseuerantibus ait: [ERROR: no link :] Amos 5 Holocautomata et munera uestra non suscipiam; et uota pinguium uestrorum non respiciam. Nemo igitur impune se peccare existimet, quia multa largitur pauperi. Primum esse debet | Deum non offendere, secundum hominis inopię subuenire. Quod si etiam istud ut obediamus Deo facimus, cur in cęteris parere recusamus? in uno fideles, in aliis infidi? ille in Euangelio clamat: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. et tu tibi appropinquaturum speras non agendo poenitentiam, sed porrigendo elemosinam? Dimitte iam tandem errorem istum, ne tibi magis quam aliis credens pereas . et Iacobi apostoli sententię adhęrere incipe dicentis: [ERROR: no link :] I Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum. Ac ne mutila esset et imperfecta definitio, adiunxit: et immaculatum se custodire ab hoc seculo. Sit igitur liberalitati iuncta iustitia, ut religio munda apud Deum et immaculata sit. [ERROR: no link :] Elemosina mala Reproba uero et execrabilis est elemosina, quę ideo fit, ut uel aliquid callide extorqueas | uel aliquem seducas | et quasi piscator hamum sub esca latentem porrigas. Auaritię ista liberalitas est et fraudis, non miserationis et beneficentię. [ERROR: no link :] Simon magus Hac Simon magus Spiritus Sancti donum emere uoluit, et non quam petebat gratiam, sed quam nolebat maledictionem recepit. Talem elemosinam captator senibus iamiam morituris impartit,

-- --

dum hęres subscribi affectat. Talem corruptor simplici mulierculę largitur, ut ipsam suę libidini consentire compellat. Quicquid autem mali finem habet, malum sit necesse est. Nunc ad id quod proposuimus, nostra redeat oratio, ut de uerę elemosinę ratione atque fructu disseramus.

Qvibvs danda est elemosina. Caput XIII

Omne beneficium quod necessitatem patienti misericorditer impenditur, elemosina est. Paupertate grauatos cibo, potu, tegumentis, tecto iuua. his

-- --

enim pręcipue indiget paupertas. [ERROR: no link :] 15 In Deuteronomio scriptum est: Non obdurabis cor tuum | nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi. [ERROR: no link :] 58 Et in Esaia: Frange esurienti panem tuum | et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum, operi eum | et carnem tuam ne despexeris. et in Euangelio: [ERROR: no link :] Mat. 19 Si uis esse perfectus uende omnia quę habes | et da pauperibus et sequere me! Et qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. [ERROR: no link :] Luc. 14 Illos-que ad coenam Dominus pręcipit inuitandos, quibus deest referendę gratię copia. ut non ab iis remunerationem, sed a Deo expectes. Parum uel nihil facit lucri qui tribuit diuiti. et licet multo plura receperit quam dederit, nihil tamen ad illud, quod a Domino tribuendum speratur. [ERROR: no link :] Luc. 19 Ideo et Zacheus dimidium bonorum suorum pauperibus obtulit non diuitibus. et salus domui suę facta est | Christo hospitium eius ingresso. In eos

-- --

tamen qui relictis contemptis-que omnibus Christum sequuntur, magis beneficos nos esse oportet. ut cum Dei seruis nos commodauerimus, melius de Deo mereamur. exemplo Apostoli | qui ait: [ERROR: no link :] Ad Ro. 15 Nunc proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis. Iccirco alibi hortatur dicens: [ERROR: no link :] Ad Gal. 6 Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. De quibus ipse Dominus ait: [ERROR: no link :] Mat. 25 Quod uni ex his minimis, qui in me credunt fecistis, mihi fecistis. [ERROR: no link :] secunda 16 His ęra conferri siue res quibus indigent iubet Apostolus, ita ad Corinthios scribens: De collectis autem, quę fiunt in sanctos sicut ordinaui in ecclesiis Galatię, ita et uos facite per unam sabbati. Hos autem non solum rebus iuuandos esse, uerum etiam honore prosequendos docet cum ait: [ERROR: no link :] Ad Tim. prima 5 Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina. dicit enim Scriptura: Non alligabis os boui trituranti. et dignus est operarius mercede sua. Propterea rursum ipsis Corinthiis confidenter loquitur: [ERROR: no link :] prima 9 Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia uestra metamus? et ad Discipulos a Saluatore dicitur: Qui uos recipit, me recipit | quod non modo de religione quam prędicarunt intelligendum reor, uerum etiam de uitę sustentamentis, quibus indigebant. De his igitur pręcipua cura tibi sit. ut cum erga uitę pręceptorem liberalis munificus-que fueris, multorum saluti consulas, qui eius doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. [ERROR: no link :] Reg. tertio 18 An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere | et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui facit sanctos, et pro elemosinis tam modicis ęterna se repensurum bona pollicetur? Cęterum etiam ecclesiis conferenda beneficia sunt. ut qui altari seruiunt, his utantur. Siquid superfuerit, aliis dispensent | aut in ędificiis Deo dicandis impendant. sic fecit Dauid, sic Salomon,

-- --

sic Esdras sacerdos. [ERROR: no link :] Parali. 29 Pręterea quoties ciuitas annonę caritate laborat | aliaue rerum molestia affligitur, plebi succurrendum esse a potentioribus docent | Ioseph Aegyptiis distribuens frumenta, Ezechias et Iosias offerentes pro regno, pro sanctuario, pro Iuda tauros, arietes, oues, hircos, ut eis quibus pręerant miserando, ipsi a suo pręside Deo misericordiam consequerentur. Docuit hoc et Saluator noster | hominum multitudinem pascens in deserto, nolens dimittere ieiunos, ne deficiant in uia. Et certe non humanus sed ferinus est, qui multos perire patitur, cum multos potest sua ope liberare. In peregrinos etiam seruanda est humanitas | et cum enim mortalium una origo sit, unus Autor et Dominus omnium, nemo nobis extraneus habeatur, nemo alienus. [ERROR: no link :] Abraham. Loth In suscipiendis ergo peregrinis imitemur patris Abrahę atque Loth liberalitatem, qui sedentes in foribus ciuitatis aduenas ut ad se diuerterent rogabant. et qui tam benigne homines acceptauerant |

-- --

digni fuere hospites fieri angelorum. Imitemur Iob, qui calamitatem suam hospitalitatis ante actę recordatione consolabatur dicens: [ERROR: no link :] Iob 31 Foris non mansit peregrinus, ostium meum uiatori patuit. [ERROR: no link :] Sunamit Imitemur Sunamitidem illam magnam, quę coenaculum fecerat, ut quoties Heliseus propheta Sunam transiret, inuitatus in eo susciperetur. Ob hoc cum uirum senem haberet | et ipsa esset sterilis, orante Heliseo | meruit esse masculę prolis mater. et cum defunctum filium lugeret, uitę restitutum recipere atque consolari. [ERROR: no link :] Marta Imitemur Marthę solicitudinem, quę digna fuit hospitio suscipere Christum. [ERROR: no link :] Discipuli. Luc. 14 Imitemur postremo duos illos de Euangelio, qui Christum sub peregrini specie latentem | pertransire-que uolentem ad suum diuertere hospitium coegerunt. Longe quidem illis dissimiles, qui ita submisse lente-que inuitant, ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales. Hi uero qui peregrinum, ut apud ipsos maneret, coegisse dicuntur, cognoscere meruerunt Iesum | et caligine oculorum ac mentis detersa resurrectionem eius lęti uidere, quem lugebant crucifixum. Ad hęc in Exodo est pręceptum:

-- --

[ERROR: no link :] 22. Aduenam non contristabis | neque affliges eum. et in Leuitico: [ERROR: no link :] 19. Si habitauerit inquit aduena in terra uestra | et moratus fuerit inter uos, non exprobreris ei | sed sit inter uos quasi indigena, et diligetis eum quasi uosmetipsos. et in Deuteronomio: [ERROR: no link :] 14. Peregrino qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut uende ei. Vende si illi superest pecunia, si deest da. Grandis inhumanitas est | uitę necessaria quęrenti nolle saltem uendere. Cauenda uehementer cordis ista duritia est, ne nobis obiici possit, quod pręter alia Hierosolymę mox ui hostili euertendę per prophetam Ezechielem exprobratur: [ERROR: no link :] 22. Aduenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et uiduam contristauerunt apud te. Quod scelus profecto nisi maximum foret, inter causas tanti excidii non poneretur. Pręterea morbo aliquo affectis opitulari | et ęgrotantibus assidere | elemosinę genus est. de quo in Leuitico dicitur: [ERROR: no link :] Leui. 25 Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi aduenam et peregrinum, et uixerit tecum | ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. et in Ecclesiastico: Non te pigeat uisitare infirmum. Non piguit illam quę mundi Dominum erat paritura, montana ascendere, cognatam adire, ęgrotanti assidere, quę grauida Ioanne Baptista tedia iam uicini partus patiebatur. Quod si Dei mater hominis matri infirmę ministrauit, nec te pudeat inferiores tua non solum ope, sed etiam pręsentia consolari. Captiuos quoque et in uinculis coniectos redimere, debitoribus ęs alienum condonare, iniuste oppressos tueri ac defendere pii atque liberalis hominis officium est. [ERROR: no link :] Esa. 58 Hoc per Esaiam pręcipit Dominus cum ait: Subuenite oppresso, indicate pupillo, defendite uiduam. et alibi per eundem prophetam: [ERROR: no link :] 18 Dissolue colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. In Ezechiele etiam iustus appellatur, qui pignus debitori reddiderit | et pauperculum non contristauerit. Vt autem eorum

-- --

qui carceri mancipati sunt, angustiam miserearis Apostolus hortatur dicens: [ERROR: no link :] Ad Hebre. 13 Mementote uinctorum tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Nam si omnes in Christo unum corpus sumus, debemus male affectis condolere | ut membris corporis nostri, et saluti eorum consulere non minus accurate quam nostrę consultum uellemus, si idem mali pati contigisset. Tunc enim siqua calamitate ipse oppressus fueris, siqua uiolentia uexatus, non te pudebit opem implorare, quam alias pręstitisti. Da modo operam, ut cum beato Iob dicere possis: [ERROR: no link :] 29 Oculus fui cęco et pes claudo | pater eram pauperum, et causam quam nesciebam | diligentissime inuestigabam. conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam predam. Postremo aliorum tristitiam consolatione releuare, mortuos qui non habent unde funerentur, tua impensa efferre ac sepelire | ad eandem pertinet uirtutem. Qua pręditus Tobias, cum in Assyria captiuus teneretur, in eos qui secum capti erant, benignitatem exercuit, uerbis consolando, rebus iuuando | et eos qui diem suum obiissent, mandando sepulturę. Dum-que aliorum angustias miseratur, suas non sentiebat. Hęc de illis quibus adesse debemus opera atque pecunia | nunc quantum erit largiendum inopi | et pro quibus elemosinę faciendę breuiter expediemus.

-- --

Qvantvm pavperi sit largiendvm. Caput XIV

Tantum tribuendum quantum pauperis indigentia postulat. Tantum uestium da ne algeat, ne nudus incedat. Tantum cibi ac potus imparti ne fame siti-que laboret. Non beneficium est plura donare, sed nequitię irritamentum. Vestis delicatior excitat arrogantiam. Victus abundantior nutrit luxuriam. Prospiciendum erit igitur ne copiosius tribuas | quam ad parsimoniam accipientis credideris esse satis. ne forte dum iuuare cupis noceas. Medicorum industriam imitare: non porrigunt ęgroto quantum ipse expetit, sed quantum saluti eius recuperandę confert | quod-que profuturum censent impendunt, non quod noxium ęger poposcerit. Ita et tu quantum hominis egestas requirit | et quod honestę sustentationi sufficit uel non petenti prębe. Quicquid ultra necessitatem est, quicquid obesse poterit, ne prębeas etiam si flagitarit. Quod si tibi grandis rerum suppetit copia, da multa sed multis. Nam si uni dederis, licet ille acceptis non male utatur, tu tamen unum diligere uideberis, alios odisse. Christus autem non pro uno mortuus est, sed pro omnibus. Eius munificentię eris emulator, cum plurimis benefeceris. Late patens uirtus est charitas | non est contenta unius angustiis in quem beneficia conferat, sed erga omnes effundi gestit, cum omnes ęque diligat. Quanquam illos magis respicit, quos magis miserabiles inopiosos-que uidet. Veruntamen si tibi quoque non ita ampla est res familiaris, tantum indigentibus eroga quantum uictui tuo superesse poterit, ne et ipse egere incipias. Ita enim Apostolus Corinthiis consulens ait: [ERROR: no link :] secunda. 8. Si uoluntas prompta

-- --

est secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrę inopię sit supplementum. Quęnam est ista pauperis abundantia? nisi quam pro beneficiis inopi collatis retribuit Christus dicens: [ERROR: no link :]Mat. 15 Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis a constitutione mundi paratum. Esuriui enim et dedistis mihi manducare. sitiui et dedistis mihi potum, et alia quę sequuntur. Vnde idem alibi ait: [ERROR: no link :] Luc. 16. Facite uobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant uos in ęterna tabernacula. Nisi ergo dederis, talia non recipies. Si de tuis diuitiis non feceris tibi amicos, quis erit qui te de terra tollere | et in cęlesti collocare dignabitur domo? Ab omnibus destitutus gutta aquę indigere incipies cum diuite purpurato, qui micas panis Lazaro mendicanti dare noluit. Lazari inopiam non est miseratus in sua copia diues, nec Lazarus iam in sinu Abrahę beatus et felix

-- --

diuitis in igne ardentis miserię permissus est subuenire. Atque ita auari diuitię in ęternam uertuntur inopiam. diuitię uero pauperibus Christi dilargitę perennibus regni cęlestis bonis compensantur. Quod si opulentior es quam necesse sit | et luxurię deditus cuncta in tuos usus consumis, iniquus dispensator es. Pauperum est enim non tuum, quicquid modeste frugaliter-que uiuenti superesse potuit. Aliena usurpas, quoties tibi plus quam oportet indulges. Non es dominus omnium quę habes | quicquid supra necessitatem possides, eius tibi dispensatio credita est non abusus. Si bene dispensaueris audies a Domino: [ERROR: no link :] Mat. 25 Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam | intra in gaudium Domini tui. Sin uero talentum tibi ad negociandum traditum in terra defoderis | nihil aliis impartiens, sed totum tibi uendicans, nihil te lucri fecisse argueris. atque ideo pro ignauię crimine, pro interioribus tenebris, quibus obnubilatus animus futura non prospexit, tenebras patieris exteriores. ibi erit pro lętitia fletus,

-- --

pro crapula et ingluuie dentium stridor. nunquam inde exies de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam illis affluere in immensum, illis tota ętate iocunde perfrui | et in pauperum usus quantum debes non contulisse. Iudicium enim illi sine misericordia fiet, qui non fecerit misericordiam. Superest ut uideamus, pro quibus facienda erit elemosina, ut postea paulo plenius quam dictum est | elemosinarum quęstum commoda-que consyderemus.

Pro qvibvs facienda est elemosina. Caput XV

Pro filiis offerebat holocausta Iob dicens: [ERROR: no link :] Iob I Ne forte peccauerint in cordibus suis. Exemplo nobis est, ut pro iis qui grauiter lapsi sunt, non solum precemur, sed etiam elemosinas offeramus. Offerenda erit elemosina et pro illis, qui in aliquo uitę discrimine constituti erunt ut liberentur. et postquam liberati fuerint, ut pro beneficio a Domino collato gratia referatur. qui illud quod pauperi impenditur, fatetur impensum sibi. [ERROR: no link :] Reg. primo 7 Samuele sacerdote holocausta offerente Israhelitę parua manu ingentes Palestinorum copias fuderunt. Territi enim hostes tonitru et fragore de cęlo misso

-- --

terga uerterunt. Non est autem acceptior Domino holocausti oblatio quam elemosinarum pia largitio. ipso dicente: Misericordiam uolo et non sacrificium. [ERROR: no link :] Numeri 31 Alias uero idem Hebrei cum duce Phinee superassent Madianitas, Domino per Moysen iubente | predę totius quinquagesimam soluerunt sacerdoti ac Leuitis. et quia nemo ex eis desyderatus fuit illo pręlio, aurum Domino consecrarunt, cuius benignitate et a periculo seruati fuerant | et uictoria donati. Qui ergo in proximos misericordes extiterint, in hostem uictores erunt | et Deo protegente terrę maris-que discrimina tuti pertransibunt. Pro ęgrotantium quoque sanitate | ac pro delictis mortuorum elemosinarum liberalitas utilis habetur. [ERROR: no link :] Act. 9 Quod si Tabitam Petrus et Drusianam Ioannes de morte ad uitam reuocarunt, pauperum precibus permoti, quorum inopiam illę sua ope sustentauerant , quanto facilius creditu est | eos de ęgritudine ad sanitatem esse reuocandos, si eis expedierit, qui eadem beneficentia in egenos usi fuerint? Aut si non sanabuntur, meliorem mercedem relaturos a Domino quam ipsam corporum sanitatem? Porro pro defunctis elemosinas facere | ex consuetudine religionis christianę est. [ERROR: no link :] Mach. secundo 12 In Veteri autem instrumento hoc ipsum astruitur ex autoritate Iudę Machabei principis uiri ac multa in Deum pietate insignis. Ille enim collatione facta duodecim milia drachmarum argenti misisse Hierosolymam dicitur pro

-- --

delictis eorum qui in pręlio ceciderant offerenda. Et, sancta inquit ac salubris est cogitatio | pro defunctis orare, ut a peccatis soluantur. Nunc quanta uis atque potestas elemosinę sit memoremus, non nostra pręsumptione usi, sed autoritate instructi diuina. nequis aliter sentientium cauillationi locus sit. Quis enim fidelium tam temerarius est, ut Scripturarum sententiam audeat impugnare?

-- --

De elemosinę vtilitate. Caput XVI

Legimus in Prouerbiis diuina humana-que sapientia insigniti Salomonis: [ERROR: no link :] Prouerb. 21 Munus absconditum extinguet iras, et donum in sinu indignationem maximam. Reprimitur igitur Dei uindicta in peccatores, quoties misericordia exercetur in pauperes. In libris itidem diuinis audimus Raphaelem angelum Tobię dicentem: [ERROR: no link :] Tob. 12 Bona est oratio cum ieiunio et elemosina | magis quam thesauros auri recondere; quoniam elemosina a morte liberat, et ipsa est quę purgat peccata, et facit inuenire uitam ęternam. Times ne si dederis, ipse egeas? Sed dare elemosinam magis prodest | quam thesauros recondere. Times mori? sed elemosina a morte liberat. Times damnari? sed elemosina peccata purgat et uitam lucratur ęternam. Tot terribilium rerum metu hominem eximit elemosina | et ad summam prouehit beatitudinem | tu tamen auarus cumulandis non distribuendis opibus inhias | ueluti de promisso dubius, de pollicitatione incertus. cum multis aliis in locis Veritatis ipse sermo eadem asseueret et astruat. Iam primum hominis in egenos benefici rem non minui sed augeri Salomon testatur in Prouerbiis dicens: [ERROR: no link :] 19 Foenerat Domino qui miseretur pauperis. Foenus est autem pecunię commodate foetus, quod et Gręci a pariendo tocos uocant. Igitur sicut danistę supra sortem usuras exigunt, ita elemosinarum largitor | multo plus relaturus est a Domino | quam quod ipse pauperibus erogat. Idem Salomon alibi ait: [ERROR: no link :] Prouer. 11 Alii diuidunt propria et ditiores fiunt. [ERROR: no link :] Iob Ditior factus est Iob post erumnam: duplicia recepit omnium, quę inuitus amiserat, quia partem eorum uolens distribuerat

-- --

egenis. [ERROR: no link :] Sareptana Vidua Sareptana non partem sed totum quod habuit olei atque farinę protulit in medium, ut prophetam pasceret, ipsa cum unico filio fame peritura, si elemosina non plus meteret quam seminaret. Porro tantum hac liberalitate profecit, ut non deficeret ei oleum in lecytho nec in hydria farina, donec pluuiam Dominus daret super terram. Fiduciam habuit in Domino, et spe non est frustrata. Parum dedit et recepit multum | et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario abundauit. Hoc quoque pollicetur Salomon in Prouerbiis dicens: [ERROR: no link :] 3 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus; et implebuntur horrea tua saturitate, et uino torcularia redundabunt. Tale aliquid et in Euangelio inuenies. [ERROR: no link :] Mat. XIIII. Mat. 15 Quid enim nisi multiplicato redituram in sinum porrigentis elemosinam innuunt | quinque panes illi | et duo pisciculi multitudini esurientium appositi | et post hęc duodecim cophini collecti reliquiarum? et iterum septem sportę plenę asportatę pro septem panibus et paucis pisciculis? Quis ergo tam timidus est, ut his exemplis non excitetur ad liberalitatem | nec iam metuat ob hoc rei familiari detrimentum fore, si elemosinas dederit. cum pręsertim Veritas dicat: [ERROR: no link :] Luc. 6 Date et dabitur uobis: mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nemo tamen hac sancta largitate utatur spe pecunię augendę. Auari hoc foret, et terrena non cęlestia concupiscentis. quę non modo non concupiscere, uerum etiam propter Christum debemus contemnere. ut illas acquiramus diuitias, quas nec tinea corrumpere | nec fur possit auferre. Pro quibus adipiscendis plerique certe spontaneam subeunt

-- --

paupertatem. ut ostendant | nolle se omnino possidere opes perituras, sed illas quę perire nequeunt, in thesauris reconditas

-- --

ęternitatis. His autem fruituros pauperum sustentatores nemo negare poterit, nisi qui Scripturarum repugnare uoluerit ueritati, malens damnari cum infidelibus | quam cum fidelibus saluari. Vt igitur cęlestes ęternas-que opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est | ueri-que confessione, deinde ut delicta nostra expientur, et qui prius peccatis grauabamur, bonis actionibus proficiamus. Hęc autem omnia pręstare poterit fidelis ac syncerę mentis elemosina. [ERROR: no link :]act. 10 Cornelius Cornelio centurioni ab angelo de cęlo in terras lapso est dictum: Orationes tuę et elemosinę tuę ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Itaque cum gentilis esset, elemosinis meruit a Petro apostolo discere Christum | et fidei baptismo purificari, ut in Christo renatus cum Christo resurgeret in gloria. [ERROR: no link :] Nabuchodonosor Nabuchodonosor quoque rex gentilis erat, quando Deo se uoluit ęquare fragilitatis humanę oblitus. Cum-que ob hoc prędiceretur, quod regno eiectus cum bestiis esset uicturus, elemosinis tamen mutari posse Dei iudicium intellexit. Daniele dicente: Peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum | forsan ignoscet tibi Deus. Quod si etiam gentilium in pauperes pietatem Deus respicit, quanto magis credentium atque fidelium? Audi Scripturam dicentem: [ERROR: no link :] Eccl. 29 Conclude elemosinam in corde pauperis et hęc pro te exorabit ab omni malo. unde et in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. 40 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die malo liberabit eum Dominus; quando uidelicet dicturus est: Esuriui et dedistis mihi manducare. Audi et aliam Scripturę sententiam: [ERROR: no link :] Eccl. 3 Ignem ardentem extinguit aqua et elemosina resistit peccatis. et in Euangelio: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis. Iuxta superiorem sententiam elemosina resistit peccatis ne illa committamus. iuxta sequentem, ab iis quę iam commisimus, facit ut emundemur. Reliquum est ut a pręteritis expiatos | et a secuturis custoditos Deo nos offerat pro innocentia suscipiendos, pro iustitia pręmiandos. Hoc ita futurum psalmista testatur, dum de beato uiro ait: [ERROR: no link :]ps. cii. Dispersit dedit pauperibus | iustitia eius manet in

-- --

seculum seculi | cornu eius exaltabitur in gloria; ut intelligamus per charitatis beneficentię-que opera ad ęternam beatitudinem perueniri , et illos qui in his uersati fuerint, a Christo audituros: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum. Regni itaque cęlestis hęredes erunt, qui rerum suarum terrenarum ipsos pauperes fecerint participes. Ab hac sane pietatis uirtute nec ipsi pauperes excusantur. Non habes quam alteri porrigas stipem | da si habes aquę frigidę poculum, et non perdes mercedem tuam. Duo minuta ęra inopis uiduę in gazophylacio oblata diuitum pręferuntur donariis. Non pensat Dominus quantum das, sed de quanto et quam libenter. Ille plus offert, cui minus quod offerat restat. Illius magis accepta sunt dona, a quo magis prompto exhibentur animo. Hinc est pręceptum illud Salomonis: [ERROR: no link :] Prouerb. 3 Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. [ERROR: no link :] Ad Cor. secunda 9 Ac ne id tanquam inuitus facias, admonet Apostolus | non tristem sed hilarem datorem a Domino diligi. Qui enim libenter dat diligit; ideo et ipse diligitur. Quod si nihil penitus habes quod inopi largiaris ita miserię eius condolescas, ut daturus esses si haberes. et pro beneficio computabitur pietas miserantis | multum-que proderit offerre uoluntate, quicquid non poteris opere. Consummata uero ac perfecta elemosina est, ut cuncta simul distribuantur, ne semper in erogando occupetur

-- --

animus | potius-que attendat ut illum imitetur, qui cum diues esset, factus est pauper, ut nos diuites faceret in regno suo cęlesti, cum terrena contempserimus. Ipse in Euangelio ait: [ERROR: no link :] Mat. 19 Si uis perfectus esse, uade et uende omnia quę habes | et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me. Eis etiam qui ita secuti sunt ipsum respondit: Omnis qui reliquerit domum uel fratres, uel sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros

-- --

propter nomen meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit. Itaque magis grata est Deo seruorum suorum uoluntaria paupertas | quam diuitum seculi quotidiana munera.

De vitio avaritiae. Caput XVII

Sed quid de illorum cupiditate dicemus, qui cumulandis opibus nunquam satiantur | atque in tantum tenaces sunt, ut nihil pauperi porrigant? et quibus magis curę est | pecuniam quę sibi superat nulli usui recondere | quam egestati impartire alienę? Quam male cum illis agitur | nosse operęprecium erit, nequis opulentię eorum inuidendo | mores imitari decernat | perdat-que Dei gratiam, cum diuitias acquisierit. Non est enim amator Dei, quem non miseret pauperis. dicente Ioanne apostolo: [ERROR: no link :] prima epistula 3 Qui habuerit substantiam huius mundi, et uiderit fratrem suum necesse habere, et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Inter scelera quibus Sodoma interiit, obiicitur, quod manum egeno et pauperi non porrigebant. Frustra itaque illi misericordiam a Deo sperant, qui misericordiam proximis non exhibent. Nec in aduersis eorum exauditur deprecatio, qui miserorum precibus non mouentur. Ait

-- --

enim Scriptura: [ERROR: no link :] Prouerb. 21 Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Minus est tamen sua non tribuere | aliena quoque iniuste rapere cogit auaritia | et ne a pauperum quidem fortunis impias continere manus, nullo satiabilis congestu, nulla copia contenta, immo eo cupidior, quo plura rapuerit. Vnde de illis quibus ea dominatur est dictum: [ERROR: no link :] Prouerbio 11 Rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Semper quippe restat, quod sibi uendicare affectent. Eiuscemodi iniustitiam damnat Dominus in Esaia dicens: Vę qui prędaris, nonne et ipse prędaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaueris deprędationem deprędaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. [ERROR: no link :] Potestates Ad eos maxime ista spectat comminatio, qui in potestatibus uersantur | et pastoris adepti officium gregem sibi commissum detondere non cessant. Si iumentum stercus fecerit, si extra ędis loturam quis effuderit, si cum altero parum quid altercatus fuerit, mulctatur pecunia, quasi qui maiestatem lęserit. denique mille causę habentur despoliandi inopem, nulla miserendi. Et miramur si illorum qui sic agunt, non miseretur Deus? si liberis orbantur, si ab inimicis infestantur, si et ipsi a potentioribus despoliantur? quasi uero iustus Dominus iustitię suę oblitus tam iniquas actiones impune abire passurus sit, et non pro merito uindicaturus? Nunquid uanum est quod Salomon pręcepit dicens: [ERROR: no link :] Prouerb. 22 Non facias uiolentiam pauperi | neque conteras egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius. Sed enim tam fatua est cupiditas, ut ne flagellata quidem resipiscat. Aduersitatibus interdum affliguntur auari, et tamen mala quę sustinent, non solo uitio imputant sed fortunę. Itaque rerum amissione non emendantur, sed magis ad prędandum rapiendum-que accensi reparare amissa festinant, donec

-- --

ipsi uitam amittant | et ad inferos detrusi crimen suum tandem agnoscant. Siquis tamen aures audiendi habet audiat | et timere discat cum audierit | illud quod in Malachia est scriptum: [ERROR: no link :] 3 Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis et adulteris

-- --

et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant uiduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Audiat et illud quod in Amos propheta legitur: [ERROR: no link :] 5 Pro eo quod diripiebatis pauperem, et prędam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas plantabitis amantissimas, et non bibetis uinum earum. quia cognoui scelera uestra, et fortia peccata uestra. Igitur uel illa uobis o diuites quę inique comparastis eripientur | uel uos illis, et spes omnis male partę rei in contrarium uertetur. Intolerabilior tamen erit poena inferni | quam uitę pręsentis calamitas. [ERROR: no link :] Iudex Cęterum neque illorum inulta erit auaritia, qui dicundi iuris fungentes officio, pecunia donisue corrupti iniuste iudicant | et quęstum magis quam ęquitatem diligunt | eius-que causam potiorem habent qui plus dederit. His per prophetam dicitur: [ERROR: no link :] Esa. 5 Vę qui iustificatis impium pro muneribus | et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et in Iob est scriptum: [ERROR: no link :] Iob 15 Ignis deuorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Illi quidem libenter munera accipiunt, quos cupiditas illicit , non quos necessitas constringit. [ERROR: no link :] Ioseph. Daniel Neque enim peccauit Ioseph a pharaone accipiens dona | neque Daniel a rege Babylonis. Vtrunque diuina prouidentia contigit, ut populus Israhel prius in Aegyptum confugiens principem suę gentis haberet a quo aleretur. deinde in Caldea captiuus, a quo protegeretur. Ideo isti nec honorem nec dona recusarunt, ut suis in necessitate succurrerent, non ut sibi opes aceruarent. Beatus est autem qui pręceptum Domini obseruat dicentis: [ERROR: no link :] Leui. 19 Non consyderes personam pauperis, nec honores uultum potentis | iuste iudica proximo tuo. [ERROR: no link :] 2 Iniustus iudex est iuxta Iacobi apostoli sententiam, Qui plus honoris defert diuiti superbo | quam pio pauperi et humili. Captator est profecto non amicus, qui tantum diuitibus blanditur, laudat ut stipem elliciat, honorat ut lucretur. Cui autem uerum diuitiis potius est, non dona sequitur sed iustitiam. Quam quoniam opibus

-- --

pręfert, ipse a Domino honorabitur, dicente propheta: [ERROR: no link :] Esa. 33 Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit. Munerum ergo auidus et a recto auersus, non in excelsis, sed in ima habitabit inferni. [ERROR: no link :] Pręsbiter Hęc sors etiam illorum erit, qui se Dei seruitio ideo dedicant, ut mammonę, non ut Deo seruiant. Quibus ipse in Euangelio respondens ait: [ERROR: no link :] Io. 6 Quęritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis de panibus et saturati estis. Ab his enim episcopatus quęritur, ut nummis arca impleatur, non ut bonum opus exerceatur. ut uenter epulis repletus luxuriet, non ut Christus in paupere pascatur. ut mens inanis glorię uento inflata superbiat, non ut humilitate deiecta Deo placeat. De istis prophetare iussus Ezechiel ait: [ERROR: no link :] 34 Vę pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos. nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Et quia magis pecunię quam animarum lucro inhiant, quod infirmum inquit fuit non consolidastis, et quod ęgrotum non sanastis, quod confractum non alligastis, et quod abiectum non reduxistis, et quod perierat non quęsistis. Talium auaritiam et per os Malachię prophetę arguit dicens: [ERROR: no link :] Malachię 1 Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Licet autem in Euangelio dicat: Dignus est operarius mercede sua. necessaria permittit, non superflua imperat. Si superfluis abundas dispensatio tibi credita est, ut aliorum inopiam iuues, non abusus concessus ut uoluptatibus perfruaris. Alienum

-- --

est, quicquid supra necessitatem est. de quo in Euangelio dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 16 Si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? [ERROR: no link :] Sacerdos Tibi o sacerdos promissum est regnum cęlorum, si modo tibi credita recte dispensaueris. sin uero quod professus es, implere neglexeris, nec tibi quod a

-- --

Domino promissum erat dabitur, et dum temporalia bona sectaris, amittes ęterna. Domum enim orationis fecisti domum negociationis, uendendo columbas, hoc est Spiritus Sancti dona in quęstum conuertendo. cum Christus clamitet dicens: Gratis accepistis, gratis date. An ad Apostolum confugies dicentem: [ERROR: no link :] Ad Cor. prima 9 Qui altario seruit, de altario uiuere debet? sed de altario uiuere tibi permittitur, non luxuriari. cum idem dicat: [ERROR: no link :] Ad Thi.(?) prima 6 Habentes uictum et uestitum, his contenti simus. At tum cum multa possideas, plura concupiscis. nec tam tibi de salute plebis cura est | quam de exigendis pensionibus, de decimis oblationibus-que colligendis. Pro his in ecclesia declamas, pro his execrationum elogia ualuis ecclesię affigis, ad cętera mutus | et illis simillimus quibus dicitur: [ERROR: no link :] Matth. 23 Vę uobis scribę et pharisei, qui decimatis mentam et anethum et cyminum, et reliquistis quę grauiora sunt Legis: indicium et misericordiam et fidem. hęc oportuit facere | et illa non omittere. [ERROR: no link :] Episcopus Scriba es igitur et phariseus, cum exigis pecuniam et non pręstas doctrinam, cum de quęstu suo cogitas | et eorum saluti qui tibi commissi sunt non consulis. Excolas culicem, quę leuissima sunt curę habens, et deglutis camellum, in uentrem negligentię demergens ea quę maximi momenti esse deberent. Mercenarius non pastor es | Vides lupum uenientem, et fugis. Perit ille adulterio, ille usuris, alius furto, alius odio, alius alio flagitio | et in tanto animarum periculo taces, obmutescis, hiscere non audes | et illos duntaxat perituros prędicas, qui decimas non soluerint, qui debitas ecclesię tuę pensiones in tempore non attulerint | et eidem legata interuerterint. perinde ac si non sit aliud peccati genus quod perdat homines, quam istud in quo opulentia tua patitur detrimentum. Cum tamen iis qui egestate premuntur, non solum quod debent, remitti debeat, sed etiam de rebus quas affatim collegisti, quantum opus est impendi.

-- --

[ERROR: no link :] Hypocritę Detestabilis et illorum cupiditas, qui simulata sanctitate decipiunt | et uel pro ędificando sacello | uel pro peregrinationis uoto perficiendo | uel pro aliquo alio pietatis opere exequendo | ęra efflagitant, quasi non furti uel rapinę sit genus | mendacio aliquid ellicere | et in alium, quam in quem datum est usum conuertere. Hi tanto grauius puniendi erunt, quanto fallacius egerint. dicente Domino: [ERROR: no link :] Marc. 12 Qui deuorant domos uiduarum sub obtentu prolixę orationis, hi accipient prolixius iudicium. [ERROR: no link :] Negociator Execranda et negociatorum auaritia, qui nec foenore abstinent | nec merces adulterare timent. pondere quoque et mensuris fallunt, alia statera uendentes, alia ementes. neque eos poenitet aut pudet dolo ac fraudibus niti ut lucrentur. Aduersus istos iratus Dominus per Micheam prophetam uociferatur et ait: [ERROR: no link :] 6 Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis | et mensura minor irę plena. nunquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa? Denique minatur facturum se, ut congregatę tanto flagitio opes fiant hostibus in predam | et ipsi opum domini in captiuitatem. Horum etiam in Amos propheta dolos ac malignitatem detegit dicens: [ERROR: no link :] 8 Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit mensis, et uenundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut minuamus mensuram | et augeamus siclum,

-- --

et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos | et pauperes pro calciamentis | et quisquilias frumenti uendamus? Ac ne frustra talia obiecisse uideatur | iurat quod lugebunt | et dolore supplicii persoluent, quod cum delectatione lucri perpetrarunt.

-- --

De vana divitvm spe. Caput XVIII

Nemo igitur diu se fruiturum male partis rebus confidat. sed quo plura inique congerit, eo miserabiliorem finem expectet. [ERROR: no link :] Gezi. Iudas Timeat poenam Gezi. timeat exitum Iudę. alter mendacio munus extorsit, et reuersus est leprosus. alter iustum uendidit pro argento, et laqueo uitam finiuit. Ille quoque quem purpura tegebat, quem quotidiana saginabant conuiuia, in inferno sepultus, in flammis ardens totus | frustra guttam aquę petiit qua linguam tantum refrigeraret. Diues ille alter, qui frugum hubertate lętatus dilatare cogitabat horrea | et in annos multos opulenter uiuere, statim audiuit: [ERROR: no link :] Luc. 12 Stulte hac nocte animam tuam repetent a te | quę autem parasti, cuius erunt? Sic est inquit qui sibi thesaurizat, et non est in Deum diues. De isto in psalmis dicitur: [ERROR: no link :] ps. 51 Videbunt iusti et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum, et pręualuit in uanitate sua. Ideo Apostolus ad Timotheum: [ERROR: no link :] prima 6 Diuitibus inquit huius seculi pręcipe | non sublime sapere | neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui pręstat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, diuites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Qui uult ergo in Deum diues esse, non sibi thesaurizet, sed inopię aliorum. In Deum diues est, qui charitatis operibus abundat, non qui rebus opulentus incedit. Esurientes et sitientes iustitiam Dominus implet bonis, diuites autem auaros dimittit inanes. Quid prosunt auaro diuitię, si custos illarum

-- --

est, non dominus? [ERROR: no link :] Prouerb. 17 Quid denique prosunt diuitię stulto, cum sapientiam emere non possit? Multę opes nunquam aut raro admodum queunt suiquam nisi scelere constare. Nam qui iuste acquirit et moderate expendit, nec diues erit nec pauper. Qui autem ingentes quęstus faciunt | supra-que modum locupletantur, et iniqui et auari sint necesse est. Quod si tam multa ab aliquo alio sibi relicta possident, hęredes iniqui sunt. et si his male utuntur, ipsi etiam mali sunt. Ex quo colligitur | multum diuitem | bonum esse non posse. Quę igitur amentia est | illa concupiscere, quę non nisi cum uirtutum detrimento queat acquiri? [ERROR: no link :] Prouerb. 15 Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles. Hęc quidem sententia sapientissimi Salomonis est. cuius et illa ad Deum supplicatio: [ERROR: no link :] Prouerb. 30 Nec diuitias nec paupertates dederis mihi, sed tantum uictui meo tribue necessaria. [ERROR: no link :] Rex Quod autem reges omnium semper opulentissimi sunt, hoc ideo fit , quia regum opes non tam suę quam populi sunt. Eorum quippe impensis plebes tute degunt, ab hostium iniuria proteguntur, in rerum uite necessariarum copia conseruantur. Quemadmodum autem communi utilitati exposita esse debet principis opulentia, ita et priuatorum diuitię adiumento sint egestati alienę. Alioquin et ipsi diuites egebunt ac miseri erunt. Quid enim illo miserius, qui inops uirtutis est? qui cum diues sit meritis caret liberalitatis, quę beatos efficiunt. et auaritię uel luxurię grauatur uitiis, quę mergunt in profundum. Talium infelicitatem dolenter ingemiscit in Euangelio Dominus dicens:

-- --

[ERROR: no link :] Luc. 6 Vę uobis diuites, qui habetis consolationem uestram. Consolantur enim, quoties quęstum faciunt uel cum quęsitis ad uoluptatem abutuntur. Hos etiam Iacobus apostolus lugubri uoce aggreditur et ait: [ERROR: no link :] Iacob. 5 Agite nunc diuites plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis. diuitię uestrę putrefactę sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et argentum uestrum ęruginauit, et ęrugo eorum in testimonium uobis erit, et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizastis

-- --

uobis iram in nouissimis diebus. ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones uestras, quę fraudata est a uobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini sabaoth introiuit. epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda uestra. in die occisionis adduxistis et occidistis iustum, et non restitit uobis. Talia consyderans uas electionis Paulus: Radix inquit omnium malorum est cupiditas. Addamus his et alia, si forte diuinę sapientię ueritate sępius pulsati resipiscant. In psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. 33 Diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum | non minuentur omni bono. In Ecclesiaste Salomon ait: [ERROR: no link :] Eccle. 5 Auarus non impletur pecunia, et qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Leuius ac tolerabilius esset | fructum non capere, nisi sequeretur supplicium. dicente Ezechiele propheta: [ERROR: no link :] 7 Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini. In Apocalypsi angelo Laodicię ecclesię dicitur: [ERROR: no link :] 3 Dicis diues sum et locupletatus, et nullius egeo; et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et cęcus et nudus. Quis enim finis luxurię diuitum nisi quem eodem libro legimus: [ERROR: no link :] 18 Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Quanto melius cum isto actum fuisset | nescisse diuitias, inopem mendicum-que uixisse | et in miseriis potius quam in deliciis duxisse ętatem. sed quo diutius in deliciis impune uixit, eo infelicius cecidit. Beatum se putabat , quod sibi prospere succederent omnia, ideo-que licentius peccabat. ideo tenuit eum superbia, opertus est iniquitate et impietate sua. prodiit quasi ex adipe iniquitas eius | transiuit in affectum cordis sui | nunc in tormentis positus audit: Memento quia recepisti bona in uita tua | pauperes autem quorum non es misertus | patiebantur mala. tu nunc cruciaris illi consolantur. [ERROR: no link :] Auaritia [ERROR: no link :] (!) Cum-que hoc ita sit, eo tamen processit ista auri sacra fames, ut quę natura saluti hominis consulens terra occultauerat, ea fossionibus in profundum actis erruere coeperint .

-- --

montes cuniculis subruuntur, et homo cęlum suspicere genitus, ultro se in ima telluris immergit. nec supra se pendentem metuit molem | nec post se relictum solem quicquam ęstimat; per menses plurimos perpetuam noctem sustinet, ut argentum aurum-que in suam ipse perniciem proferat. si modo quod multis contigit, non ante fuerit oppressus ruina | se-que repente cum opibus quas collegerat sepeliat. Frumenta, uinum, oleum, linum, lanam | cetera-que uitę nostrę necessaria in aperto nobis fruenda obtulerat Deus, cętera tanquam nocitura latere uolebat. Ideo autem et ista creauit, ut sicut eorum qui oblatis contenti sunt nota est modestia, ita illorum qui etiam occultata scrutantur, manifesta esset cupiditas et qui ex parte sui sunt, etiam a nobis dignoscerentur .

Quod auaritia multorum causa sit malorum. Caput XIX

Quam autem multorum malorum causa sit immodica cupiditas quis explicet? hominem aduersus hominem ire compulit. hinc insidię, hinc latrocinia, hinc bella

-- --

mutuę-que cędes, dum nostro non contenti aliena concupiscimus. hinc inter coniunctissimos lites, inter amicissimos dissidia | et citius adeundę hęreditatis gratia ipsorum parentum desyderatę mortes. [ERROR: no link :] Laban. gen. 31 Laban Iacob

-- --

nepotem suum osculatus hospitio susceperat, generum suum fecerat, et ille iam bis septem annos ei seruierat. Fatebatur Laban quod propter ipsum a Domino sibi auctę opes fuissent. At uero, postquam uidit re pecuaria imprimis ditatum, inuidere ei coepit quem tantopere dilexerat | et discedentem persecutus est. manum innocenti iniecisset, amicicię propinquitatis officiorum-que oblitus, nisi somnio deterritus propositum inhibuisset. Amorem ergo quem paupertas conciliauerat, opulentia distraxit. [ERROR: no link :] Reg. 3. 15. Tabremon quoque Syrię rex (ut in libro Regum legitur) ex amico inimicus factus Baasę Israhelitarum regi ab Asa rege Iuda pecunia corruptus. [ERROR: no link :] Parali. secundo 21 Ioram uero ne fratribus quidem pepercit | ut eorum bona usurparet, uita ipsos priuauit. [ERROR: no link :] Iudas Ichar. Iudas etiam (ut ueteribus noua copulemus) a Domino ascitus apostolus, miracula operandi facultate ab eodem donatus, sacrę communionis particeps factus, osculo exceptus | quia tamen pecunię auidus fuerat, triginta argenteis illum uendidit, a quo iam tot beneficia acceperat. Neminem itaque uere diligunt hi, quibus habendi cupido dominatur. Siqua enim lucri spes accesserit, continuo grassantur in eos, quos uidebantur diligere. [ERROR: no link :] Hiere. 41 Godolias Nam et Godolias Ismahelem domi suę ut amicum excepit conuiuio | et eundem inter epulas iugulauit | nec hospitalem mensam amici cruore foedare timuit, qui aliena occupare concupiuit. Proferam adhuc magis cruentum exemplum, sed minus rationis compotis uulgi. [ERROR: no link :] Titi milites. [ERROR: no link :] (!) Tito Hierosolymam obsidente | plurimi ex Iudeis fame compulsi ad Romanos transfugiebant (ut Iosephus autor est) percrebuit fama transfugas aurum haustum uentre gestare cum a suis nequid efferrent excuterentur. ob hoc a militibus Romanis clam excepti laniati-que exenterabantur. quęrebatur-que aurum intra cęsorum uiscera | nec fortasse inueniebatur. hac tamen de causa ad duo milia hominum una nocte perisse constat. plures perissent, nisi re comperta cęsar scelus edicto compescuisset. Quid hac atrocius immanitate?

-- --

incertas opes certa ultro se dedentium cęde quęrere? Plebis tamen mercede militantis ista auaritia, illa uero regum. [ERROR: no link :] Hirtacus / Herodes. Hircanus enim prius, deinde Herodes Iudeę reges aperuisse feruntur sepulchrum Dauidis regis, thesaurum cum illo conditum rati. Scilicet non satis erat humanę cupiditati prędam capere ex uiuis | uel ex interemptis spolia | latentia quoque in monumentis cadauera excutere coepit. [ERROR: no link :] Nota [ERROR: no link :] (!) Sed et hoc quidem minus mirum quando iam nec aris nec templis Deo dicatis parcitur. Nostra ętate contigit | christianorum ecclesias a christianis prophanari, aurum argentum-que Deo consecratum per uim auferri. perinde ac si aduersus Deum, et non tantum aduersus homines bellum gereretur. quasi uero non idem Christus sit illorum qui oppugnantur et eorum qui oppugnant, cum utrique eius qui unus est nomine censeantur . Sed profecto nulla ibi religionis ratio ducitur, ubi auari animi nihil nisi quod rapiant attendunt. Quanuis autem multa deprędentur, multa parent, multa undique congerant, nunquam tamen satiantur, semper restat quod aceruo addi cupiunt. Nec minus huic uitio obnoxii sunt, qui liberis nepotibus-que abundant | quam qui soli sunt. Qualem Ecclesiastes admiratur dicens: [ERROR: no link :] 4 Vnus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius diuitiis | nec cogitat dicens: Cui laboro? et fraudo animam meam bonis? Sed qui eiusmodi sunt, iis per Esaiam minatur Dominus et ait: [ERROR: no link :] 5 Vę qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad extremum loci. nunquid habitabitis soli uos in medio terre? Quid enim nisi solus habitare uelle uidetur in terra, qui solus cuncta possidere concupiscit? Hic sane hydropici est morbus, qui eo plus sitit quo plus biberit. Sed si accesserit ad Iesum

-- --

curabitur, sin contempserit peribit. [ERROR: no link :] Iosu. 7 Achan quia de anathemate tulerat palium argenti-que aliquid et auri, Dei iussu lapidatur. [ERROR: no link :] Iud. 8 Principes Sochot qui Gedeoni

-- --

panem negauerant, super spinas et tribulos conteruntur. [ERROR: no link :] Reg. tert. 12 Aduram dum tributa exigit, lapidibus obruitur. [ERROR: no link :] Reg. tert. 22 Achabi regis, qui uineam Naboth ipso interfecto possederat, sagitta interempti sanguinem, iuxta Helię uaticinium, linxerunt canes. [ERROR: no link :] Mach. secundo 3 Heliodorum qui a Seleuco missus templi thesaurum auferre moliebatur, equites diuinitus apparentes flagellis ceciderunt. [ERROR: no link :] Seleucus Ipse Seleucus dum pecunias a Mopsuestenis (ut Iosephus tradit) cupide exigeret, cum regia cum-que omnibus qui in ea conuenerant, simul concrematur. Cessauit in illo ardere auaritia maiore ignis ardore extincta. Hęc in Lege, illa in Euangelio. [ERROR: no link :] Iudas. Anania. Saphira. Simon magus Iudam cupiditas ad laqueum usque perduxit. Ananiam et Saphiram morte perdidit repentina, Simonem magum prius maledicto, deinde nece affecit. Porro tam perniciosus est morbus iste, ut non modo corpora spiritu priuet, uerum etiam spiritum ipsum morti obiiciat ęternę. dicente Salomone: [ERROR: no link :] Prouerb. 1 Semitę omnis auari animas possidentium rapiunt. Quod si camellus facilius transibit per foramen acus | quam diues in regnum cęlorum, nullus amanti diuitias sperandę salutis relinquitur locus. Vbi est thesaurus eius, ibi et cor eius. Inuitatur quidem ad cęleste conuiuium, sed quia toto animo terrenis rebus inhęret, respondet inuitanti: [ERROR: no link :] Luc. 14 Villam emi, boues paraui, uxorem duxi, non possum uenire, habe me excusatum. Itaque indignum se pręstat perenni bono ad quod uocatur, dum pluris ęstimat fragilia et caduca, quę illum de pręsentibus deliciis ad futura transferent supplicia, unde iam neque diuitiis redimi poterit | nec potentia uirium suarum liberari. Ideo illi per prophetam dicitur: [ERROR: no link :] Esa. 57 Cum clamaueris liberent te congregati tui. hoc est nummi, quos tam anxie parasti. omnes eos inquit auferet uentus, tollet aura. Et ne poenę causa lateat, Iudicis uox auditur dicentis: Propter iniquitatem auaritię eius iratus sum, et percussi eum. Nec immerito bonorum largitor

-- --

Deus auaritia nostra irritatur, quando quidem uitii huius hoc pręcipuum malum habetur, quod a diuinorum cultu nos auertat | et cęlestium bonorum meminisse non permittat. Hoc testantur Domini uerba per Esaiam dicentis: [ERROR: no link :] 8 Verbum Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hęredibus. Atque unde impietas contemptus-que eorum oriatur ostendens adiecit: Quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiam sequuntur. Per Osee quoque prophetam talibus minatur dicens: [ERROR: no link :] 13 Iuxta pascua sua adimpleti sunt | et saturati sunt; et eleuauerunt cor suum, et obliti sunt mei. et ego ero eis quasi leęna. Semen quippe uerbi Dei in spinis cadit et suffocatur, cum diuitum auribus exceptum curis huius seculi mentem occupantibus nequit fructum facere. Tunc enim (ut Ecclesiastes ait) [ERROR: no link :] 10. pecunię obediunt omnia | actio, oratio, cogitatio | et omnes reliqui sensus ad quęstum intenti uitę sanctioris disciplinam non admittunt. quibus dicitur: [ERROR: no link :]Lu. 16. Non potestis Deo seruire et mammonę. Qui ergo cumulandis opibus incumbit, Dei cultum deserat necesse est. Quod si quando opum studiosi ad ecclesiam conueniant, corpore in templo sunt, animo in foro uersantur | totus de mercemoniis sermo est. et dum recitantur Dei uerba, illi de nundinis inter se colloquuntur, digni Domini flagello eiicientis eos ac dicentis: Domus mea domus orationis est | vos autem fecistis illam speluncam latronum. [ERROR: no link :] Reg. tert. 12 Hi sunt filii Ephren ,

-- --

non Deum uerum, sed uitulos aureos adorantes, cum aurum argentum-que pro diis habeant | et de illis quoque dici queat, quod in Osee propheta est scriptum: [ERROR: no link :] 8 Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola ut interirent. [ERROR: no link :] Ad coloss. 3. Vnde etiam Paulus auaritiam simulachrorum seruitutem appellat. Si enim illorum qui gulę indulgent (iuxta eundem apostolum) Deus uenter est, cur non pecuniam eorum deum esse dixerimus, quibus nihil charius est pecunia? Nam siquando aliquis fidelis disciplinę pręceptor in illicitos contractus, in usuras, in immodicam lucrandi cupiditatem inuectus fuerit,

-- --

indignantur, reclamant, in furorem uertuntur. [ERROR: no link :] Act. 19 non minus quam artifices illi Ephesiorum, cum Pauli prędicationibus idola destrui uidissent, quę ipsi conficiendo lucrabantur. Dolebant enim non religionis uanę dispendium, sed artis suę detrimentum. [ERROR: no link :] Diuitum uitium Diuitum pręterea uitium est | aliis inuidere, inani gloria duci, pro beneficio gratiam non referre, mendaciis niti, mortis recordatione contremiscere | nec tamen ideo fieri meliores. Inuident ditioribus, immo et ęqualibus. ut-que alios opulentia superent, foenore ac rapinis rem quęrere fas putant. His psalmista imprecatur dicens: [ERROR: no link :] Ps. 54 Pręcipita Domine et diuide linguas eorum, quoniam uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate die ac nocte | et non defecit de plateis eius usura et dolus. Pręcipitari eos in infernum petit, non uoto odii, sed pręscientia futuri. Tunc enim et linguę eorum in diuersum diuidentur, cum pręter spem opes illas, in quibus confidebant, repente derelinquere cogentur. Iidem glorię auidi sardonychatas manus et sericas uestes uulgo ostentant, ut honorentur. quibus illa Magonis Vergiliani uerba conueniunt: Est domus ampla, iacent penitus defossa talenta Cęlati argenti, sunt auri pondera facti Infecti-que mihi. [ERROR: no link :] Ezechias Qua iactantię uanitate cum Ezechias quoque, qui iustus erat, peccauerit, quomodo poterunt iniqui ea carere, qui certe magis opibus quam uirtute esse clari cupiunt? Sed quantum uolunt glorientur, cum interierint, non sument omnia | neque descendet cum eis gloria eorum | nudos et fortunę et animi bonis gehenna excipiet, tanto miseriores futuros, quanto sibi uidentur feliciores. Recte itaque admonentur a Domino per Hieremiam dicente: [ERROR: no link :] 9 Non glorietur sapiens in sapientia | et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur, qui

-- --

gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. [ERROR: no link :] Ingrati Ingratos etiam facit habendi auiditas: non attendunt quantum acceperint, sed quantum ipsi appetierint. et quoniam nullum beneficium ęquare potest auari hominis cupiditatem, immemores beneficiorum fiunt. [ERROR: no link :] Nabal Reg. primo 25 Nabal diues pecudum et agri parum quid petenti Dauidi nihil dedit, oblitus quod ille paulo ante et gregem eius et pastores ab aliorum iniuria defendisset. Non perpendebat Nabal quid de se meritus esset Dauid, dum nequid de opulentia sua minuatur timet. Ideo-que illos qui a Dauide missi fuerant, non solum uacuos rebus dimisit, sed etiam cum probro repulit. Ac fere tales diuites sunt: siquid offers, libenter accipiunt, siquid repetis indignantur. De his in Ecclesiastico dicitur: [ERROR: no link :] 29 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant uocem suam, sed in tempore redditionis loquentur uerba tedii et murmurationum. [ERROR: no link :] Fallaces. Ad hęc nihil illis fallacius est. qui enim diuitias amat, nec periurare timet | nec alios fraude circumuenire dubitat | nec eum omnino aperte mentiri pudet, siquid ex eo se facturum lucri credit. neque quisquam est, qui in leuissimis etiam rebus tam facile iurat quam diues auarus. tunc autem maxime, cum e re sua fore sperat, si uerbis fecerit fidem. [ERROR: no link :] Timidi Nullum postremo

-- --

timidius est animal ad expectationem mortis. Putat se statim decessurum, si febriculę igne correptus incaluerit. Ad medicos curritur, nisi et hoc auaritia uetuerit. Ille interim pauidus ingremiscit, luget, anxiatur | et tristius sibi uidetur a diuitiis quam a corpore discedere. Inde scriptum est: [ERROR: no link :] Eccl. 41 O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. Torquetur cogitans cui illas relinquat? quis illis post se fruetur? quas ipse tanto labore quęsiuit, tanta solicitudine auxit, tanta parsimonia ne minuerentur sustentauit. Tum si forte in mentem

-- --

uenerint usurę, fraudes, rapinę, quibus in acquirendo usus est, magis nequitię suę conscientia cruciabitur | de salute desperans | se-que iusto Dei iudicio mox damnandum uidens. [ERROR: no link :] ps. 67 Turbabuntur enim (ut psalmista ait) a facie eius patres orphanorum et iudices uiduarum, id est qui miserorum tutelam suscipientes bona eorum per dolum usurpant. Turbabuntur quia se reos esse non ignorant una cum illis qui in inferno sunt computandos. [ERROR: no link :] Deut. 23 Quod si in Lege Ammonites et Moabites ab ecclesia Domini repelluntur, quia noluerunt occurrere Israhelitis cum pane et aqua, quanto magis isti? qui etiam aliena iniuste possident, hęreditate regni cęlestis indigni erunt? Tot auaritię mala consyderans Apostolus dixit: [ERROR: no link :] Ad Timo. prima 6 Qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli | et desyderia multa et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. Quam quidem appetentes errauerunt a fide | et inseruerunt se doloribus multis.

Ad divites exhortatio. Caput XX

Respicite igitur ac perpendite diuitiarum mala diuites, et iam non ad luxuriam his utimini, sed ad liberalitatem. Si diuitię affluant nolite cor apponere, si desunt nolite concupiscere. Quę-nam stulticia est id appetere, quod neque seruos repudiat | neque reges

-- --

satiat, et tot malorum quod diximus, immo plurium quam diximus causa sit? Aut si nihil ex opulentia mali metuitis, hoc saltem negare non potestis, quod omnis terrena possessio fluxa atque fragilis sit | semper-que citius de manibus elabitur | quam retinenda speratur. Cuius rei Salomon non ignarus, cum immensas opes et cuiusque generis uoluptates sibi comparasset exclamauit: [ERROR: no link :] Eccl. 1 Vanitas uanitatum, et omnia uanitas! detestatus-que est industriam suam in acquirendo, incertus de hęrede | et certus nihil diu permansurum sub sole. Audite ergo Dominum saluti uestrę consulentem: [ERROR: no link :] Mat. 6 Nolite inquit thesaurizare uobis thesauros in terra, ubi ęrugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in cęlo, ubi nec ęrugo | nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. [ERROR: no link :] Apostoli Ipsis quos in suum elegit consortium pręcepit, ne aurum uel argentum possiderent | nec pecuniam in zonis | nec peram in uia | nec duas tunicas | neque calciamenta | neque uirgam. Et quisquam opes opibus cumulando ei se placiturum confidit? Si seruus Christi es, cur ille pauper et tu diues es? Si discipulorum eius locum tenes, cur illorum paupertatem non imitaris? Quid tibi prodest si uniuersum mundum lucreris, et animę qua nihil preciosius est, detrimentum patiaris? Igitur dilargitis tandem istis caducis labilibus-que rebus ad ęterna et nunquam desitura bona mentem errige | et cum Dauide Deum deprecare: [ERROR: no link :] Ps. 118 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in auaritiam. Atque ita Domini suffragante gratia uinces improbas habendi appetitiones | pręceptum-que implebis in Euangelio dicentis: Videte et cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius ex his quę possidet. Ut uidelicet aliquis ob hoc quia diues est aut diutius uiuat in terra | aut felicius in cęlo. Vitę enim

-- --

ęterna pręmia non opulentię dantur, sed uirtuti. Dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes,

-- --

ut pondere auaritię liberatus, leuis et alacer expansis obseruatę in pauperes benignitatis pennis tollaris in cęlum | et ab illis in superna tabernacula recipiaris, quibus hic benefeceris. et tandem ad Dominum conuersus dicas: [ERROR: no link :] Ps. 38 Quę est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

De beneficiis conferendis vt deo similes simvs. Caput XXI

Post elemosinarum dissertationem de aliis etiam beneficiis restat quęrendum, tam in dando quam in accipiendo gratia-que referenda. Dare beneficia Deum imitari est, cum Dei natura maxime benefica atque benigna sit. [ERROR: no link :] Dei beneficia [ERROR: no link :] ps. 135 [ERROR: no link :](!) Iam primum ut in psalmis dicitur, fecit cęlos in intellectu, firmauit terram super aquas, fecit solem, lunam, stellas, ignem, aera, uentos, diem, noctem, uer, ęstatem, autumnum, hiemem. foecundauit humum fructibus, herbis, arboribus, distinxit fluminibus, ligauit montibus, ditauit metallis, ornauit gemmis, repleuit bestiis. Omnis generis animantia constituit: alia quę aera peruolarent, alia quę per terram reperent, alia quę in aquis natarent.

-- --

Cuncta denique quę uidemus | et quę non uidemus, ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. Cui autem ista seruirent | qui-que istis pręesset atque dominaretur, hominem ipsum formauit. Cuius dignitatem et excellentiam Propheta contemplatus | et ad autorem suum conuersus in uocem prorupit dicens: [ERROR: no link :] Ps. 8 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam uisitas eum? minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum | et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi, uolucres cęli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Vt autem omnia subiecta essent homini, intelligentia ratione sapientia et cogitationum interprete lingua eum insigniuit | ac sibi in parte similem reddidit. Eidem leges pręcepta-que dedit, per quę ueram ęternam-que beatitudinem consequi posset | de terra translatus in cęlum, de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. [ERROR: no link :] ICXC Atque etiam ut post pręuaricationem, per quam a tanto exciderat bono, pristinę gratię statum eidem repararet, filium suum unigenitum misit, qui humanę mortalitatis carne assumpta pro homine se Deo Patri in sacrificium obtulit | omnes-que per primorum parentum culpam sub maledicto uenundatos suo ipse sanguine redemit, etiam in ingratos beneficus et in delinquentes pius. Primus in se credentibus regnum cęleste promittere coepit. Primus poenitentibus paradisi ianuam aperuit, quo primus deuicta morte cum corpore ascendit, ut sequentibus pararet locum | et post se per sua incedentes uestigia clementer susciperet | omnium-que bonorum, quę homini tribui decens fuit , faceret consortes. Tot tantis-que beneficiis dignam referre gratiam non est opis humanę. quibus etiam Propheta se imparem confitetur dicens: [ERROR: no link :] Ps. 115 Quid retribuam Domino pro omnibus quę retribuit mihi? Sed quoniam ipsi melius quam nobis nota est inopia nostra, nihil aliud exigit, nisi ut in eum credamus, ei seruiamus, eius mandatis legibus-que pareamus. Hoc si pręstabimus, neque benefecisse nobis illum poenitebit |

-- --

neque ea quę pollicitus est pigebit exhibere. ac tanto quidem libentius hoc faciet, quanto nos magis in impartienda proximis nostris humanitate exerceri uiderit. Is enim proxime ad similitudinem eius accedit, cui potissima cura est operum charitatis. Hunc igitur sequamur, hunc ipsum quam possumus diligentissime imitemur | beneficia tribuendo, sicut ipsum et fecisse et facere nouimus | tam petentibus quam non petentibus, tam inimicis quam amicis, tam

-- --

ingratis quam gratis. Ille Paulum non supplicantem immo repugnantem et inuitum ad se conuertit | et de persecutore apostolum suum fecit. Aliis uero supplicantibus et sanitates restituit | et peccata donauit. Idem amicis bona largitur ęterna. pro inimicis a quibus crucifigebatur, orauit. Et Iudę non ingrato solum, sed etiam malum pro beneficio reddenti, sui corporis mysteria obtulit, pedes lauit, osculum non negauit, nulla denique beniuolentię signa subtraxit. Si ergo similes Christo effici cupimus, ut debemus, omnibus si fieri potest benefaciamus, lędamus neminem.

De beneficiis dispensandis. Caput XXII

Petentem obligant beneficia, non petentem prouocant, amicos conseruant, inimicos reconciliant, gratos delectant, ingratos assiduitate emendant. Non sunt

-- --

tamen omnia danda, siue illa petantur siue non petantur, sicut etiam de elemosinis est dictum. beneficium-que erit nolle dare, quod nociturum esse noueris. licet roget ille, licet instet, licet indignetur, tu pernega. Illud autem da, quod non solum accipere eum delectet , sed etiam accepisse. Si enim quod male cessurum est dederis, gratias tibi aget donec iudicio officit affectus | cum autem damnum sentire coeperit, execrabitur | et amici gladio se perire clamitabit. Sin uero non dederis, quamprimum durum te et inexorabilem amicis conqueretur, deinde cum ad se rediens causam negationis iustam fuisse cognouerit, uere se abs te amari fatebitur | et tibi debebit, quod postulata non concedendo eum periculo erripueris, in quod uelut effrenis equus impetu ferebatur. Atque hanc quidem ob rem ipse bonorum omnium distributor Deus non omnia orantibus pręstat: alius poscit diuitias, alius prosperam corporis ualitudinem, alius magistratum. et ipse qui nouit quem finem singula habitura sint, respondet: Nescitis quid petatis. Fit enim sępenumero ut talia adepti animę suę detrimentum patiantur. Quod ergo fortasse concederet iratus, denegat propicius, et nescimus. At uero si in eum qui nihil petit ultro beneficium contuleris, plus tibi gratię habebitur, quam si roganti non negasses. Bis esse gratum aiunt, quod opus est, si ultro offeras. Eum pręterea qui iusta petit | et re ipsa quam petit satis indigere uidetur, promissis ne in longum trahas, cum protinus possis tribuere: dilatum beneficium minuit gratiam, cito datum auget. Hinc est pręceptum illud Salomonis: [ERROR: no link :] Prouerb. 3 Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Minus offendes petita quamprimum denegando | quam postquam promiseris de die in diem producendo. Dum enim quod poscenti pollicitus es, pręstare remoraris, ille interim ab aliquo alio fortasse recepisset, sed tibi credens tentare aliorum beniuolentiam superuacaneum sibi iudicauit. quod si nihil tunc demum cum datum

-- --

oportuit, dederis, non solum quod ipse spopondisti ei denegas, sed etiam quod alius facile tribuisset aufers. Dum enim ille expectat, dum sperat, dum iam dubitat atque de promissoris fide ambigit, et petendę aliunde rei tempus amisit | et occasionem fruendę. denique quicquid ex eo sibi incommodi accessit, tua causa passus est. Aut ergo statim da quod petitur | aut statim nega. aut si tam cito dare nequiueris, diem certum constitue quo daturus es, et ipsum ne prętereas. ut ille sciat, an e re sua erit | tantisper expectare. Suspensum autem tenere expectantem | et cras atque aliud cras absque promissi satisfactione elabi sinere | non beneficium est sed iniuria. et breuiter, simulator est non amicus, qui promittit quod non est facturus. Beneficium merentibus dare | accipere est. Nemo enim non magis illius

-- --

iudicium quam beneficium laudat, qui digno dedit. atque in hoc maxime Deum imitatur, cum Deus ipse in optimum quenque maxime beneficus sit | nec nisi bene de se merentes ad beatitudinis gloriam faciat ascendere. [ERROR: no link :] 12 Ideo in Ecclesiastico est scriptum: Benefac iusto, et inuenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a Domino. Eligas igitur oportet, cui pręcipue benefacias, ut beneficiis bene recte-que collocatis | et amicos tibi compares | et Deum magis demerearis. Vt autem quisque maxime indiget, ita et maxime erit adiuuandus. Qui uero ditiorum delectum facit, quibus beneficia impendat, non amicus est sed foenerator. Vsuram enim cum sorte simul exigere uidetur, qui locupletioribus donat. dignus decipi, quoniam de recipiendo cogitauit cum daret. Cęterum inimicis quoque benefacere iubemur | dicente Domino: [ERROR: no link :] Mat. 5 Benefacite iis qui oderunt uos. et Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Ro. 12 Si esurierit inquit inimicus tuus da ei cibum. si sitierit da ei potum. hoc faciens congeres carbones super caput eius; ut uidelicet qui odii duritia concretus est, postquam tuo beneficio fuerit superatus, liquescat ardore charitatis | et simultatem in beniuolentiam conuertat. Ne ingratis quidem subtrahenda sunt

-- --

beneficia. quanuis enim illi non referant gratiam quam debent, referet ille qui nullum bonum sua fraudat mercede, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

Qvaliter nos gerere debemvs in dandis beneficiis. Caput XXIII

In omnes itaque beneficia conferenda sunt, sed tamen ut quo cuique opus fuerit | quod-que cuique conuenerit detur | et merita singulorum spectanda erunt et necessitates et ingenia. Dignis non solum uitę subsidia, sed etiam honores atque officia deferantur. Inopes cibo, potu, tegumento, tecto iuuentur. Amici et parentur beneficio et foueantur. Inimici ita palpandi demulcendi-que sunt, ut ad placabilitatem inclinentur. Cum ingratis quoque sic agendum, ut in iis ueteris beneficentię obliuionem | nouę discutiat refricatio. Nam ueluti arua minus foecunda, si sepius fimum irrigationem-que receperint, frugifera efficientur, ita ingratus recentibus admonitus beneficiis pręterita quoque atque obliterata ad memoriam reuocabit | et uerecundia compulsus de reddenda gratia intentius meditabitur. Quędam autem beneficia palam, quędam occulte tribuenda sunt. Quę uirtuti debentur, palam dari

-- --

conuenit, ut et honorandus appareat qui accipit, et alii eius exemplo ad actiones honore dignas excitentur. Is uero occulte erit adiuuandus, quem inopię suę pudet. cui siquid in aperto obtuleris, magis proditum se dolebit | quam lętabitur adiutum. Beneficii obliuisci debet qui dedit, semper autem memoriter tenere qui accepit. [ERROR: no link :] Mar. 7 Ideo Saluator noster cum surdum et mutum curasset, eis a quibus oblatus fuerat, ne cui dicerent pręcepit, sed illi tanto magis prędicabant. Hinc igitur discas | et uitare iactantiam si beneficium dederis, et ingrati silentium si acceperis. Illud quod tua causa pręstas, non est beneficium, sed seipsum amantis consilium. Non enim pręstares, nisi tibi profuturum sperasses. Quod autem te tua et mea causa mihi donaueris, iniustus forem, nisi pro eo me tibi debere faterer. immo eo iocundius esse debet donum quod commodo atque usui est, et tibi dare et mihi accipere. Inuidi est enim suam tantum utilitatem spectare | et cum acceperis, quod aliis quoque profuturum sit, nolle beneficii loco ducere. Recte autem non esse beneficium contenderim | alteri aliquid erripere, ut alteri dones. Nam cum beneficium dare liberalitatis uirtus sit | et aliena rapere auaritię uitium, quomodo potest dici uirtus, quę uitio constat? Quis neget dare elemosinam pietatis esse munus? et tamen offerre in templum non licet, quod

-- --

partum est inique. Sic enim in Esaia legimus: [ERROR: no link :] 61 Ego Dominus diligens iudicium | et odio habens rapinam in holocausto . Ergo inquies, si beneficium non est quod accepi, nihil debeo illi a quo accepi? Nihil plane ei a quo accepisti, sed cui ablatum est ut acciperes. Huic redde suum, et ei nihil debebis, qui largitus est alienum. Ne concupiscere quidem iniuste rem proximi tui iuberis, nedum possidere. Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam

-- --

uitam periculis obiecerit, cum inter pręsentia bona nihil uita charius habeatur. [ERROR: no link :] Io. 15 Maiorem inquit Dominus | charitatem nemo habet | quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hanc profecto charitatem ipse nobis primus exhibuit, qui nobis sua morte aditum uitę ęternę reserauit. Hunc imitati sanctissimi martyres, contra principum interdicta uiam adipiscendę salutis alios palam docebant, semet certę morti et quidem per tormenta sustinendę audacter exponentes. Proximi ergo animę periculum (si possumus) pręsentis uitę nostrę impendio propulsare debemus. [ERROR: no link :] Ionas Et si Ionas propheta tempestatem in mari passus mergi uoluit ne alii mergerentur, quanto magis pręferenda est cuiusque hominis animę salus corporis nostri saluti? Omne tamen beneficium non tam res ipsa magnum facit | quam uoluntas. Magnum est, cum libenter, cum cito offertur, cum toto animi affectu impenditur; displicet si cunctanter, si triste, si superbe, si serius quam oportuit pręstatur, si denique pene a nolente et inuito extorquetur. Quemadmodum igitur rem multi precii uilitat frigida uoluntas tribuentis, ita exiguum etiam beneficium gratum efficit in conferendo animi promptitudo atque facilitas. Illi quoque plus debeo, qui parui modici-que sui peculii participem me fecit, quam qui diues multum donauit. Plus enim largitus est, cui minus quo ipse fruatur restat. Hanc uerissimam sententiam Domini confirmat autoritas. [ERROR: no link :] Mat. 11 Cum enim quidam diuites in templo grandem offerrent pecuniam, plus oblatum dixit a uidua paupercula, quę duo tantum minuta era obtulerat. Satis hęc de tribuendis beneficiis. nunc de accipiendis reddendis-que exponamus.

-- --

De beneficiis accipiendis. Caput XXIV

Ab illo accipere beneficia oportebit, cui nos debere delectat. Molesta res est | his quibus nolis esse deuinctum. E contrario autem iocundissimum est | ei quem nullo etiam intercedente beneficio diligeres, accepto obligari | et causam referendę gratię habere. Ab optimo quoque beneficium accipere tam gratum est | quam testimonium habere ipsorum erga nos amoris. Lęto uultu grato-que animo sicuti dandum ita et accipiendum erit beneficium. qui contemptim acceperit, iam ingratus est, si sibi beneuole pręstitum est. Ille uero qui hilare accipit et libenter, iam persoluit maximam beneficii partem, quę in animo est. Reddit enim pro beniuolentia beniuolentiam, licet nondum munus pro munere retulerit. Deest interdum referendi copia, interdum occasio. et quandiu ista desunt, qui accepit beneficium tanquam relaturus, iam retulisse uidetur. quia satis est uoluisse, quoties posse non occurrat. Ab illo qui infamia notatus est | et turpiter uiuit, non accipias beneficium, ne perditis moribus eius fauere uidearis; nisi forte eo accepto | et inita cum homine familiaritate spes fuerit | tuis admonitionibus eum reuocandi | sibi-que restituendi, ne in nequitia obduratus pereat. Cum-que etiam malis benefaciendum sit, non est

-- --

prętermittenda benefaciendi occasio, si tunc se offerat, cum ille qui corrigi debet, munus aliquod porrigit. Tunc etiam a malo accipiendum erit, cum ille deterior futurus timetur, nisi acceperimus. Tyranno enim aut

-- --

improbo aliquo domino munus ultro porrigente, si non acceperis, contemni se putabit | et qui prodesse uolebat, mutato animo offendet. Ab hoc genus hominibus non est liberum nolle accipere. Nec tamen illi quicquam pro eo debeo, quod inuitus accipio. reddam si repetet, non ut benefactori, sed tanquam creditori. Et si reddidero, gaudebo me ab illius beniuolentia esse solutum, qui dignus est odio. Alia quoque causa est accipiendi beneficii etiam ab impiis. cum uidelicet eo accepto datur facultas benefaciendi bonis ac iustis. Sic Ioseph accepit a pharaone, sic Daniel a Nabuchodonosoro. non hoc quidem ut ipsis gratiam deberent, sed ut suis prodessent.

De beneficiis reddendis. Caput XXV

Porro in referenda gratia tales nos pręstemus, quales esse decuit in beneficio accipiendo. Cui refertur, sentiat quam libenter quam iocunde sibi referatur. ut lętus sit | se quoque prudenter egisse, quod in homine tam grato suum collocarit beneficium. Nihilominus soluta etiam gratia | nos ei debere fateamur, quia dignos nos suo beneficio iudicauit, quia prior ad amiciciam uenit, ut merito redametur, qui coeperit amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi

-- --

memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur. Qui ergo oblitus est, is profecto testatur | se pro uili habuisse quicquid accepit. Referrem inquis, si accepti memor fuissem. immo memor accepti fuisses, si referre gratiam cogitasses. Ipsa obliuio te ingratitudinis accusat, qua te defendere ab ingratitudine conaris. Quę autem res est quę pręcipue faciat ingratos? alios certe superbia, alios auaritia. Illi dignos se beneficio existimant, et dedisse putant cum acceperint. hi uero accepisse se dissimulant, ne reddant. et quanto cupidius acceperunt, tanto in reddendo lentiores existunt | nihil-que se fecisse lucri arbitrantur si paria reddiderint. quasi uero gratum esse non uirtus sit sed uitium. Quod enim turpe est id utile putant, et quod honestum est, hoc sibi incommodo esse existimant. Ideoque alterum respuunt, alterum affectant | et ingratitudine pro quęstu utuntur. Duo autem ista, arrogantia uidelicet et cupiditas, cum omnibus uitanda sint | tum iis maxime, qui uel benefici | uel grati esse cupiunt. Non referre gratiam cum possis, turpissimum est. cum non possis uelle tantum retulisse est. Cęterum illi qui non reddere lucrari esse existimant, multum quidem falluntur. Quis enim in eum iterum beneficus erit, cuius ingratitudinem semel fuerit expertus? Itaque rarius accipiet, qui in reddendo negligentem se pręstabit. Illi uero qui capessendis uirtutibus operam impendunt, non rerum emolumenta sequuntur sed morum. Eis incumbunt officiis, eorum cura studio-que distringuntur, in quibus uersantes | non diuitiis quę improbis etiam communes sunt, sed quod longe beatius est, uitę sanctimonia proficiunt. Quin immo contemptis calcatis-que opibus ad solam uirtutem confugiunt | neque hanc se consequi posse

-- --

sciunt, nisi illas abiecerint. Et cum

-- --

nihil preciosius uirtute sit, quis negauerit eos multum lucrifacere qui in dando reddendo-que beneficio et liberales imprimis et grati esse student? Hęc enim ea res est, quę amicos comparat, quę inimicos placat, quę Deum propiciat, quę immortalitatem mortalibus donat | et de terra sublatos cęlo inserit sedibus-que sanctorum. ut semper beati sint, qui ut charitatem seruarent, semper munifici liberales-que fuerunt. Is autem qui in beneficiis compensandis dati accepti rationes dispungit, nec liberalis profecto | nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque ita se gerere, ut Deo magis placeat quam hominibus. Quos hominibus placere magis delectat, ab hominibus captant gloriam | et a Deo non accipiunt mercedem. debita-que uirtuti pręmia amittunt, dum quicquid recte laudabiliter-que egerint, uanitati tradunt | et non in eum finem, in quem debent dirigunt.

Vtrvm debemvs pro beneficio, cvi successit inivria. Caput XXVI

Quid inquiet aliquis, si post beneficium acceptum affectus sim iniuria, debeo-ne aliquid pro beneficio? Non uidetur mereri gratię relationem qui beneficium

-- --

suum consequenti corrupit offensa. Itaque non eris ingratus, si ei beneficium non reddideris, qui quantum intulerat boni, tantum postea mali irrogauit. Intuendum igitur minor-ne an maior sit iniuria quam beneficium. Minoris enim iniurię obliuisci debes | et memor esse beneficii. Cum uero maior uel par fuerit offensa, obligatione officii absolutus es | neque gratiam debes illi, qui gratię meritum lędendo amisit. Iniuriam tamen omnem, quantacunque fuerit, remittere debemus | nec uindictam appetere, propter eum qui ait: Dimittite et dimittetur uobis. Sed si condonata est iniuria inquies, cur non manet beneficium? Iniuriam remitte ne Deum offendas. beneficium reddere supersede, si ita tibi expedire uidebitur, ne homini qui non meretur gratiam referas. Alioquin qui sine causa ingrati sunt, quanuis nulla lege puniantur, Deum tamen habent ultorem. [ERROR: no link :] Agar. Gen. 16 Agar ancilla beneficii immemor quod acceperat, dominam suam probro affecit. ob hoc eiecta cum puero quem genuerat, famem sitim-que pertulit pro culpa. [ERROR: no link :] Absalon Reg. 2.18 Absalon patrem, cui charissimus erat, a quo fraternę cędis ueniam acceperat, regno pellere moliebatur. sed tantę ingratitudinis scelus merita nece persoluit, telis confossus inimicorum. [ERROR: no link :] Nabal Reg. primo 25 Nabalis in Dauidem ingratitudo de summis diuitiis ad summam ipsum redegisset paupertatem, nisi uxor eius Abigail multis oblatis muneribus pro illo satisfecisset. Scias igitur Deo atque hominibus pariter inuisum eum qui ingratus est. tanto-que magis si pro bono malum reddit. Tunc enim non solum ingratus est, sed etiam iniurius.

-- --

-- --

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.