Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De beneficiis accipiendis. Caput XXIV

Ab illo accipere beneficia oportebit, cui nos debere delectat. Molesta res est | his quibus nolis esse deuinctum. E contrario autem iocundissimum est | ei quem nullo etiam intercedente beneficio diligeres, accepto obligari | et causam referendę gratię habere. Ab optimo quoque beneficium accipere tam gratum est | quam testimonium habere ipsorum erga nos amoris. Lęto uultu grato-que animo sicuti dandum ita et accipiendum erit beneficium. qui contemptim acceperit, iam ingratus est, si sibi beneuole pręstitum est. Ille uero qui hilare accipit et libenter, iam persoluit maximam beneficii partem, quę in animo est. Reddit enim pro beniuolentia beniuolentiam, licet nondum munus pro munere retulerit. Deest interdum referendi copia, interdum occasio. et quandiu ista desunt, qui accepit beneficium tanquam relaturus, iam retulisse uidetur. quia satis est uoluisse, quoties posse non occurrat. Ab illo qui infamia notatus est | et turpiter uiuit, non accipias beneficium, ne perditis moribus eius fauere uidearis; nisi forte eo accepto | et inita cum homine familiaritate spes fuerit | tuis admonitionibus eum reuocandi | sibi-que restituendi, ne in nequitia obduratus pereat. Cum-que etiam malis benefaciendum sit, non est

-- --

prętermittenda benefaciendi occasio, si tunc se offerat, cum ille qui corrigi debet, munus aliquod porrigit. Tunc etiam a malo accipiendum erit, cum ille deterior futurus timetur, nisi acceperimus. Tyranno enim aut

-- --

improbo aliquo domino munus ultro porrigente, si non acceperis, contemni se putabit | et qui prodesse uolebat, mutato animo offendet. Ab hoc genus hominibus non est liberum nolle accipere. Nec tamen illi quicquam pro eo debeo, quod inuitus accipio. reddam si repetet, non ut benefactori, sed tanquam creditori. Et si reddidero, gaudebo me ab illius beniuolentia esse solutum, qui dignus est odio. Alia quoque causa est accipiendi beneficii etiam ab impiis. cum uidelicet eo accepto datur facultas benefaciendi bonis ac iustis. Sic Ioseph accepit a pharaone, sic Daniel a Nabuchodonosoro. non hoc quidem ut ipsis gratiam deberent, sed ut suis prodessent.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.