Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De beneficiis reddendis. Caput XXV

Porro in referenda gratia tales nos pręstemus, quales esse decuit in beneficio accipiendo. Cui refertur, sentiat quam libenter quam iocunde sibi referatur. ut lętus sit | se quoque prudenter egisse, quod in homine tam grato suum collocarit beneficium. Nihilominus soluta etiam gratia | nos ei debere fateamur, quia dignos nos suo beneficio iudicauit, quia prior ad amiciciam uenit, ut merito redametur, qui coeperit amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi

-- --

memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur. Qui ergo oblitus est, is profecto testatur | se pro uili habuisse quicquid accepit. Referrem inquis, si accepti memor fuissem. immo memor accepti fuisses, si referre gratiam cogitasses. Ipsa obliuio te ingratitudinis accusat, qua te defendere ab ingratitudine conaris. Quę autem res est quę pręcipue faciat ingratos? alios certe superbia, alios auaritia. Illi dignos se beneficio existimant, et dedisse putant cum acceperint. hi uero accepisse se dissimulant, ne reddant. et quanto cupidius acceperunt, tanto in reddendo lentiores existunt | nihil-que se fecisse lucri arbitrantur si paria reddiderint. quasi uero gratum esse non uirtus sit sed uitium. Quod enim turpe est id utile putant, et quod honestum est, hoc sibi incommodo esse existimant. Ideoque alterum respuunt, alterum affectant | et ingratitudine pro quęstu utuntur. Duo autem ista, arrogantia uidelicet et cupiditas, cum omnibus uitanda sint | tum iis maxime, qui uel benefici | uel grati esse cupiunt. Non referre gratiam cum possis, turpissimum est. cum non possis uelle tantum retulisse est. Cęterum illi qui non reddere lucrari esse existimant, multum quidem falluntur. Quis enim in eum iterum beneficus erit, cuius ingratitudinem semel fuerit expertus? Itaque rarius accipiet, qui in reddendo negligentem se pręstabit. Illi uero qui capessendis uirtutibus operam impendunt, non rerum emolumenta sequuntur sed morum. Eis incumbunt officiis, eorum cura studio-que distringuntur, in quibus uersantes | non diuitiis quę improbis etiam communes sunt, sed quod longe beatius est, uitę sanctimonia proficiunt. Quin immo contemptis calcatis-que opibus ad solam uirtutem confugiunt | neque hanc se consequi posse

-- --

sciunt, nisi illas abiecerint. Et cum

-- --

nihil preciosius uirtute sit, quis negauerit eos multum lucrifacere qui in dando reddendo-que beneficio et liberales imprimis et grati esse student? Hęc enim ea res est, quę amicos comparat, quę inimicos placat, quę Deum propiciat, quę immortalitatem mortalibus donat | et de terra sublatos cęlo inserit sedibus-que sanctorum. ut semper beati sint, qui ut charitatem seruarent, semper munifici liberales-que fuerunt. Is autem qui in beneficiis compensandis dati accepti rationes dispungit, nec liberalis profecto | nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque ita se gerere, ut Deo magis placeat quam hominibus. Quos hominibus placere magis delectat, ab hominibus captant gloriam | et a Deo non accipiunt mercedem. debita-que uirtuti pręmia amittunt, dum quicquid recte laudabiliter-que egerint, uanitati tradunt | et non in eum finem, in quem debent dirigunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.