Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De remediis aduersus tentamenta libidinis. Caput V

Porro cum foeminarum frequentiam conspectum-que fugeris, teipsum fugere non potes. Quocunque locorum perrexeris, cum tua tibi carne pugnandum est. Caro semper ad uoluptates prona compellit hominem id cogitare, a quo mens Deo dedita abhorret et declinat. ne forte dum carnali suggestioni assentitur, Domino suo delinquat. Luctam istam uincere non poteris, nisi

-- --

armis opportunis atque congruis fueris usus. Arma igitur quibus tibi carnis tuę domanda petulantia est, ieiunia sunt solito crebriora, frequentiores preces, magis intenta diuinorum tractatuum lectio | et circa facienda opera corporis fatigatio diligentior. Cum hoc telorum genere qui in pręlium processerit, eius castitatis arcem | neque carnis foeda titillatio | neque diaboli callida machinamenta poterunt euertere. Primo igitur da operam, ut ieiunando de cibis potius quam de lasciuia cogites | et uenarum calorem temperes uentris uacuitate. Luxuriant enim corporis uenę pabuli repletione succensę | et ebullire in libidinem

-- --

affectant. Equos quoque ferocire cogit obesitas, macilenti desinunt calcitrare. Quod si Sodomitas et Gomorreos (ut scriptum est) saturitas panis et ocium in abominandos pręcipitauit coitus | et si hac ipsa de causa eiusdem criminis Iudei arguuntur, dicente Domino: [ERROR: no link :] Hier. 5 Saturaui eos et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur, nonne per ieiunium euitata saturitate | scelus quod ab ea proficisci credimus simul uitabitur? Cęterum cum turpis libido demonium illud sit, quod non eiicitur (ut Saluator ait) nisi in ieiunio et oratione, orandum quoque erit, ut ipse in nobis castitatis uirtutem protegat qui dedit. Iungantur igitur ieiunio preces | et quod ipsi per se pręstare non possumus, a domino postulemus ut possimus. [ERROR: no link :] Iudith Iudit quę Olophernem Assyriorum ducem sua concidit manu, ieiunando simul et orando uiduitatem seruauit | et inter inimicos tuta, immo etiam inimicorum uictrix fuit. [ERROR: no link :] Anna Anna in Euangelio Phanuelis filia, et ipsa amisso uiro perpetuam uouerat castitatem. qualiter autem eam conseruarit, euangelista declarat dicens; [ERROR: no link :] Luc. II Non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. et quoniam casta permansit, Christum natum uidere meruit | et in paruulo intelligere mundi Saluatorem. Facessat desidia, omnis abeat torpor | non est ociosorum ista uirtus. multa uigilia, assiduo labore tuendus est thesaurus, quem suppilare cupit caro, demoliri conatur diabolus | et dissipare nititur mundus. Ieiunio

-- --

ergo et orationi succedat lectio. quę te uel in aliorum lapsu cautiorem efficiat | uel in aliorum fortitudine continentiorem. Redintegratur animi uigor ad uirtutum perseuerantiam | plenior-que infunditur gratia, quoties pie sancte-que uiuendi pręcepta releguntur. Ibi iustorum pręmia malorum-que poenę etiam segnes excitant ad colendam animi sanctitatem nequitiam-que fugiendam. Legendo itaque Sacras litteras, quibus talia continentur, in proposito bonarum actionum solidamur, non legendo reddimur imbecilliores. Apostolus ait: [ERROR: no link :] Ad Ro. XV Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Frustra autem scripta essent, nisi etiam legenda omnibus proponerentur. [ERROR: no link :] Ad Ephe. V Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino. Qui ergo talia legere uel audire neglexerit, Spiritu Sancto impleri non poterit. Et quomodo castitatem seruare ualebit, si Spiritus Sancti auxilio fuerit destitutus? Porro quid iocundius | aut quid optabilius | quam Dei sapientiam in Scripturis audire loquentem | et illius doctrinę inhęrere, qui solus nec falli possit | nec uelit fallere? Huius potissime lectionibus delectetur, quisquis optimis uerissimis-que uitę institutis cupit proficere. Si tamen adhuc alia lex in membris tuis repugnauerit legi mentis tuę, aliis insuper fatigationibus frangenda tibi erit proteruitas carnis: aut humum rastro fodias, aut holera in horto sitientia irriges, aut plantaria facias, aut canistra lentis texas uiminibus, aut aptam igni materiam cędas | et sarcinas humero impositas baiules, et domum translatas usui reserues. Denique semper facias aliquid operis , ut cum Apostolo dicere queas: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima IX Castigo corpus meum | et in seruitute redigo, ne forte cum aliis prędicauerim, ipse reprobus efficiar. Profecto nulla ei dominabitur uoluptas, qui sic sibimetipsi imperare didicerit. Sic autem faciendo, siue centesimum cum uirginibus | siue sexagesimum cum uiduis fructum colliget | atque angelis qui in cęlo sunt, par similis-que erit.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.