Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De matrimonio. Caput VI

-- --

Nunc locus postulat, ut de matrimonio aliquid in medium proferamus, nequis culpam putet uxorem ducere. cum etiam coniugatorum uirtus sit: pudiciciam colere, liberos bonis artibus instruere, non uoluptatis gratia sed generandi affectu copulari, nihil dicere aut facere, quod ex ipsis natos non deceat imitari. Quando quidem paruulorum simplicitas nullius operis est magis emula | quam quod a parentibus uiderit factitari. Discant igitur coniugati quid ipsis apostolica pręcipiat disciplina. Nam sicut misericors Deus uult omnes homines ad salutem peruenire, ita apostoli Christi cuique hominum conditioni monstrare conati sunt quomodo saluarentur. Quorum Paulus diuina spiritali-que scientia imprimis pręditus ait: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII Si acceperis uxorem non peccasti; et si nupserit uirgo non peccauit. Quin immo ut ostendat etiam in coniugio esse aliquid boni: Qui matrimonio inquit iungit uirginem suam bene facit. Nihil enim ab ipso rerum autore Deo constitutum est, quod non bonum sit, licet aliud alio melius atque perfectius. Tunc autem primum nuptię ab eo constitutę sunt, cum masculum creasset et foeminam | benedicens-que ipsis dixisset: Crescite et multiplicamini et replete terram. Qua quidem in re hoc quoque obseruandum, quod non ad uoluptatem uocati sint, sed ad liberorum procreationem, ut crescant uidelicet et multiplicentur. Tametsi fieri non potest, nequa intercedat uoluptas, non tamen in ea nuptiarum finis esse debet, sed in foetu multiplicando, quemadmodum benedictio pręscripsit diuina. Et cum ita sit audeo dicere: Scortator non maritus est,

-- --

quem magis coire quam generare delectat | et mulier ipsa scortum non uxor, quę libidine magis gaudet quam foetu. Porro foedera matrimonii perpetua esse oportet. Quos enim Deus coniunxit, homo non separet. Erunt inquit duo in carne una. Itaque pręuaricatur uir quoties aliam appetit, et mulier quoties alium suspirat. Caro enim, quę una esse debet, in duas distrahitur, cum pellex aut mechus adamatur. [ERROR: no link :] Ad Hebre. 13 Sit igitur honorabile connubium (ut Apostolus inquit) et thorus immaculatus. ut-que contaminari illicito amore timeas addit: Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Viros quoque pręesse uxoribus debere testatur alibi dicens: [ERROR: no link :] Ad Ephe. V Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. Quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput Ecclesię. In Genesi quoque primę mulieri dictum legimus a Domino: [ERROR: no link :] Gen. III Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Cęterum sicut Christi et Ecclesię sancta est coniunctio, ita uiri et uxoris impolluta sit copula oportet, ut nec ipse aliam sponsam | nec ipsa alium desyderet sponsum. et suspicionem etiam caueant minus fidi inter se amoris pacti-que uiolati. Neque enim coram Hymeneo uel Thalassio inter se pepigere, ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia. Nihil magis ratum esse debet | quam quod his accitis ac pręsentibus pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VII Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem | atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis operam exigenti alter deneget. sequitur enim: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. Hinc ait: Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi. Quare hoc, nisi ne

-- --

forte illius qui consentire noluerit, concupiscentia periclitetur | et dum licito coitu nequit uti, ad illicita desyderia declinet? Quamobrem post continentię quoque consensum hortatur, ut iterum in idipsum reuertantur, atque addit: Ne tentet uos Sathanas propter incontinentiam uestram. Sed quod suadet metuens, ne uolens iubere uideatur ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. uolo autem uos omnes homines esse sicut meipsum, id est cęlibes, continentes, castos | et a seruitute coniugalis necessitatis prorsus alienos. Atque ita aliud est quod indulget propter incontinentiam,

-- --

aliud quod uult propter uitę perfectionem. Vt ergo fornicationem fugias, utere coniuge. sed si ambo ducimini studio pręstantioris uirtutis, utere castitate. Alterum enim carni seruire est, alterum spiritui. et qui in carne seminat, de carne et metet corruptionem; qui uero seminat in spiritu, de spiritu metet benedictionem.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.