Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvi praetermittendi et qvi docendi et qvaliter corripiendi. Caput XIII

Ab illis uero quorum nulla speratur correctio, qui cum pharaone obduruerunt, auertenda uerbi diuini prędicatio est. Apostoli Iudeorum obstinatione offensi dixerunt: [ERROR: no link :] Act. 1 31 Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud | et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus. Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat. [ERROR: no link :] 16 Ideo Paulus et Barnabas (ut in Actis apostolorum legitur) prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui Verbum in Asia. Non sunt igitur mittendę Euangelii margaritę ante porcos | ne conculcent eas pedibus. [ERROR: no link :] Prouerb. 9 Iniuriam sibiipsi facit inquit Salomon | qui erudit derisorem, et qui impium arguit, sibi maculam generat. et iterum ait: [ERROR: no link :] Prouerb. 23 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Et fortasse non leuiter peccat, qui diuina mysteria ibi loquitur, ubi non est auditus. dicente Propheta: [ERROR: no link :] ps. 118 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Illos uero qui libenter audiunt | et uitę pręceptis erudiri affectant, nolle docere cum didiceris impium est. Cur talentum tibi a Domino ad negociandum creditum abscondis in terra, serue nequam? cur ocio deditus nihil facis lucri? quam rationem reddes, cum ad illum uacuus redieris? Pastorem te Dominus gregi suo pręfecit, uides lupum uenientem et fugis | uides diaboli

-- --

fraudibus ac dolo multorum corda subuerti, et negligis. ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces, canis mutus non ualens, immo nolens latrare. [ERROR: no link :] Ezechiel 33 Speculatorem dedi te domui Israhel inquit Dominus | audiens ergo ex ore meo sermonem annunciabis eis ex me. Si me dicente ad impium:

-- --

Impie morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Abs te ergo requiretur perditę ouis ratio, et negligis? Plebs tibi commissa famem non panis sed audiendi uerbum Dei patitur, et tu supprimis uitę pabulum? nec attendis quod scriptum est: [ERROR: no link :] Prouerb. 11 Qui absconderit frumenta, maledicetur in populis; benedictio autem super caput uendentium. Dolet Esaias quod regem impium Oziam non corripuerit | et, [ERROR: no link :] Esa. 6 uę mihi inquit quia tacui. Apostolus quoque: [ERROR: no link :] Ad Cor. prima 9 Vę mihi est, si non euangelizauero. At tu ociosus oscitas, et nec maledictione territus | nec benedictione illectus ad docendum inclinaris. Expergiscere tandem, aperi os tuum populo, lucrare Domino | docendo, increpando, exhortando. Hoc fecit Christus, hoc apostoli, hoc officium episcopi est, quem te esse profiteris. Tibi dictum puta, quod per Esaiam dicitur: [ERROR: no link :] 58 Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. uel quod ad Ezechielem: [ERROR: no link :] 16 Notas fac Hierusalem abominationes suas. Duriores acerbius tibi increpandi sunt, iam ad poenitudinem inclinati mollius. Corinthios interrogat Apostolus: [ERROR: no link :] prima 4 Quid uultis inquit | in uirga ueniam ad uos | an in charitate et spiritu mansuetudinis? Ita autem moderanda correptio est , ut et mordeat peccatorem | et spe uenię consoletur, ne ille abundantiori tristitia absorbeatur. Fragilitatis tuę memor aliorum infirmitatibus medere | et ad mentem reuoca pręceptum Apostoli dicentis: [ERROR: no link :] Ad Gal. 6 Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huiusmodi spiritu mansuetudinis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Hoc est quod optat sibi psalmista dicens: [ERROR: no link :] ps. 140 Corripiet me iustus in misericordia | et increpabit me. Optimum in

-- --

pręside temperamentum est miseratio cum iustitia. Miseratio enim sine iustitia | peccandi pręstat audaciam. Iustitia sine miseratione | instar crudelitatis est. Altera alterius ope indiget, ut correptio ipsa et corripientem commendet | et emendet peccantem.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.