Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvid potissime praedicandvm sit. Caput XII

Prędicandum autem est Euangelium, danda pie uiuendi pręcepta, disserendum de beatorum gloria, quatenus fieri potest, poena-que damnatorum, ut peccatores ad poenitentiam excitentur, iusti ad perseuerantiam. Ad apostolos ait Saluator: [ERROR: no link :] Mat. 18 Prędicate Euangelium omni creaturę. [ERROR: no link :] Luc. 8 Et de ipsomet in Luca legimus, quod iter faciebat per ciuitates et castella prędicans et euangelizans regnum Dei. Hoc idem regnum Discipulos iussit nunciare cum ait: [ERROR: no link :] Luc. 10 Dicite illis quia appropinquabit in uos regnum Dei. Idem in plurimis Euangelii locis et tenebras commemorat et gehennam et tormentorum locum et uermem immortalem et ignem ęternum. Poenitentiam etiam prędicauit dicens: [ERROR: no link :] Mat. 4 Agite poenitentiam et appropinquabit regnum cęlorum. De Discipulis quoque dicitur: [ERROR: no link :] Mar. 6 Exeuntes prędicabant ut poenitentiam agerent. Ad eos autem qui non indigent poenitentia est dictum: [ERROR: no link :] Mat. 10 Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Pręuaricator non prędicator est, qui ab his discedens aliqua superflua et nihil profutura docet, multa se nosse ostentans. Quid autem prodest multa scire, et Deum nescire? [ERROR: no link :] Ad Cor. I cap. 1, 2 Doctor gentium Paulus | missum se dixit euangelizare non in sapientia uerbi, ut non euacuetur crux Christi. Non iudicaui inquit me scire aliquid inter uos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Vt-que doceret aliam esse sapientiam carnis, aliam spiritus, ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam uero non huius seculi neque principum huius seculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quę abscondita est. Iccirco sane

-- --

et Timotheo discipulo ad prędicandum destinato: [ERROR: no link :] Ad Timo. 2 cap. 1 Formam habe inquit sanorum uerborum, quę a me audisti | in fide et dilectione | in Christo Iesu. Et ad Titum: [ERROR: no link :] Ad Titum 2 Tu autem loquere | quę decent sanam doctrinam. Non enim sana sed languens et infirma est doctrina, quę pie sancteque uiuendi studio nihil omnino confert. Mortifera uero et detestabilis, quę peruertere nititur ueritatem humanę philosophię argutiis. Audi pręterea quid tibi sapientię antistes Salomon pręcipiat dicens: [ERROR: no link :] Prouerb. 24 Errue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Obseruare quoque debet uitę spiritalis institutor et doctor, qui de thesauro cordis sui profert noua et uetera, ut quicquid ex libris diuinis recitauerit, non secundum litteram occidentem illud interpretetur sed secundum spiritum uiuificantem. Sciat aperire sensus uerborum ambage uelatos | et in medium proferre | et ad auditorum emolumenta conuertere. ut sunt uisa dicta-que prophetarum | et cerimoniarum ritus ac sacrificiorum | quę si spiritaliter et per tropologiam non intelligantur, similia deliramentis anilibus erunt. [ERROR: no link :] 11 Ideo autem in Leuitico animalia quę ruminant et ungulam diuidunt, munda sunt. Quia utique is ruminare uidetur, qui in lege Domini meditatur die ac nocte et tunc ungulam diuidit, cum mysticum sensum a litterali intelligentia separat. Horum igitur scientiam ille qui populum docet habeat, ut mundum cibum esurientibus offerre queat | et mentes ad audiendum intentas alere uerbo salutis. Cęterum meminerit eos lacte alendos esse, id est moralibus duntaxat pręceptis instruendos, qui proficere incipiunt, solidum autem cibum profectorum esse et ad altiora nitentium. his mysteriorum ardua explananda erunt, ut ad concupiscenda cęlestia magis inardescant, dum diuini eloquii arcana mirantur.

-- --

[ERROR: no link :] Mat. 5 / Mat. 8 Sic Dominus noster montem ascendens docuit Discipulos, tanquam sublimioris disciplinę iam capaces. descendisse autem de monte dicitur, quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem

-- --

fundasti eis. Montes erant, quibus dictum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Campi uero descendentes, ad quos dixit Apostolus: Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo. Sicut igitur cuique conuenerit, ita doceatur, ut omnes salui fiant. Semper tamen cauendum est, ne rudis interpres declamet in ecclesia. Male enim exponens dicta Scripturarum, periculum est, ne et ipse in errorem incidat | et alios inducat. quod si (ut dicitur) cęcus cęco dux fuerit, ambo in foueam cadent. Hoc Apostolus Galatis, quos ipse docuerat, metuens ait: [ERROR: no link :] Ad Gal. 1 Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis | pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. Indocto itaque silere multo satius est | et sua simplicitate contentum esse | quam docti officium usurpare | et docere uelle quod non didicit, aut loqui quod nescit, cum periculo suę aliorum-que salutis. Plerique tamen postquam eorum qui commendantur sermones lectitando edidicerint, confidenter prędicant. Tolerandos puto, dummodo aliquid ultra non pręsumant. Sed uerendum est, ne post hęc auditorum palpatione deliniti | se esse magistros arbitrentur, cum non fuerint discipuli, et aliquid uel addant arroganter | uel mutent inconsulte | uel subtrahant licenter. Multi me laudant inquiet aliquis. Noli multitudini credere, certius paucorum iudicium est, qui in se habent, quod in alio laudant. Illud nempe pictoris optimum est opus, quod pictores commendant, non quod uariis fucatum coloribus coriarii mirantur. Tunc ergo uulgi de tua eruditione opinionibus fidem adhibe, cum idem senserint et periti.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.