Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvantvm nocet predicatorem non habere. Caput XVIII

Malarum uoluptatum illecebris deliniti homines in omne nefas licenter irruent, si nemo sit, qui improbe luxuriantes eloquii uiribus coerceat atque moderetur | et futurorum expectatione a pręsentium cura auertat.

-- --

ut uel poenarum metu | uel spe pręmiorum a uitiis ad uirtutem transferantur. Hoc Salomon in Prouerbiis testatur dicens: [ERROR: no link :] 29 Cum prophetia defecerit dissipabitur populus; dissipabitur utique populus | non corporum motu, sed quod deterius est, inconstantia morum, carni magis quam uirtuti seruiendo. Neque enim fieri potest, ut sit ibi uirtuti locus, ubi non est qui doceat uirtutem. Hinc idem ait: [ERROR: no link :] 14 Vbi non sunt boues, pręsepe uacuum est. ubi autem plurimę segetes, ibi manifesta fortitudo bouis. Nam quemadmodum de labore boum paleis ac feno impletur pręsepe, ita per studium prędicationis auditorum corda imbuuntur pręceptis iustitię exemplis-que uirtutum | et fructum faciunt operando quę didicerunt. atque tunc bouis triturantis, cuius os uinciri Lex prohibet, fortitudo apparet, cum in plebe ubi lolium et steriles auenę erant, bonarum actionum seges exurgit. Porro ubi non sunt boues isti, ibi pręsepe non solum uacuum est, sed etiam immundum. tunc enim luxurię frena laxantur, gulę uentri-que indulgetur. tunc impudicicia amittit uerecundiam, iniustitia metum, auaritia modestiam. tunc odia concipiuntur, irę exardescunt | rixę sęuiunt | et quolibet

-- --

flagitii genere libere peccatur, cum non adest qui peccantes uerbo correptionis castiget | et sermonibus doctrinę salutaris incitet ad probitatem. Fit autem plerunque ut plebs aliqua propter scelerum magnitudinem cordis-que duritiam indigna sit, cui Deus mittat sui uerbi doctorem. Vnde per Amos prophetam ait: [ERROR: no link :] 8 Mittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquę, sed audiendi uerbum Domini. Itaque uerendum est, si in ciuitate suis temporibus non affuerit euangelicę disciplinę prędicator, ne ad extremum usque scelerum peruentum sit. Quod cum acciderit, nihil reliquum est, nisi ut funditus euertatur gens illa et pereat, quę ab eo, cuius nutu cuncta sustentantur, derelicta erit. Sunt pręterea qui discere quidem uellent, sed non est qui doceat. esuriunt et sitiunt iustitiam, et non

-- --

inuenitur, a quo pręceptis iustitię saturentur. Hos deplorat Hieremias et ait: [ERROR: no link :] Hierem. 4 Adhęsit lingua lactentis ad palatum eius in siti | Paruuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hi certe miseratione digni, quia dum bonis exaturari cupiunt, malis quomodo sciunt abstinent. Ne quem autem scrupulum patiantur erroris orandum est, ut mittat Dominus operarios in messem suam. Quicquid interim patiuntur, pastorum culpa fit, qui pręsunt ecclesiis, et dum seipsos pascunt, gregis esurientis periculum negligunt. Quod si eorum incuria ouis aliqua perierit, sanguinis eius rei erunt. Dominus Iesus Redemptor noster aluit turbam in deserto, ne deficiant in uia. ut ostenderet | eos in uia uitę deficere, qui non habent ducem, a quo perduci possint ad uitam. Nulla autem maior homini contingere potest pernicies | quam a recti honesti-que tramite deuiare. Tam ergo malum est carere uiuę uocis hortatoribus ad coercenda uitia uirtutes-que capessendas | quam bonum eos habere. Quare uos omnes qui in deserto seculi huius uitam agitis | et terrenarum rerum solicitudinibus occupamini, quęrite pium, quęrite sanctum opportunis temporibus uobis monitorem, quo declamante et modestius discatis uiuere | et meliora possitis sperare. Vos quoque qui dono Dei spiritalis doctrinę scientiam estis consecuti, incumbite operi officio-que prędicandi ac docendi. Cogitate quanti apud Deum meriti sit | catholicis fidelibus-que pręceptis erudire indoctos | et uel unum uel alterum Christo lucrari. Quantę etiam dilectionis argumentum | omnes docere, ut omnes uobiscum simul saluentur. Non sit uobis graue | urbes, uicos | regiones-que percurrere | et illos imitari de quibus scriptum est: [ERROR: no link :] ps. 18 In omnem terram exiuit sonus eorum | et in fines orbis terrę uerba eorum. Qui non modo illos qui tunc erant docuerunt, uerum etiam posteros omnes qui sunt qui-que deinde erunt, ad quoscunque scripta illorum peruenerint. Ac nequid ex his quę in terra fiunt sanctorum

-- --

labore doctorum maius esse credatis, hoc labore fundata est Christi Ecclesia, hoc ędificata, hoc permanet et aduersum hereses inuicta | et aduersum uitia immobilis. Nisi enim scripsissent illi, quibus datum fuit nosse mysterium regni Dei, quis nunc quę uera sunt disceret? quis doceret? A prophetis, ab apostolis, a reliquis Ecclesię sanctę magistris didicimus, quę nunc docemus. Ipsorum profecto qui discipulus non fuerit, non poterit esse utilis pręceptor aliorum.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.