Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De hvmilitatis virtvte. Caput XXI

Porro quoniam ad acquirendam diuinę benignitatis gratiam opus est humilitatis uirtute, tempestiuum uidetur, ut nunc de ipsa disseramus. [ERROR: no link :] ps. 112 Dominus enim qui in altis habitat (ut in psalmo dicitur) humilia respicit in cęlo et in terra Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 137 Excelsus inquit Dominus humilia respicit, alta autem a longe cognoscit. Longe est enim ab eo qui inflatur, qui fastum fouet | se-que super alios errigit | et quanto magis insolescit, tanto longius a Deo recedit, ad quem non est nobis accessus nisi per humilitatem. iuxta illud: [ERROR: no link :] ps. 46 Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Quod et Salomon in Prouerbiis confirmat dicens: [ERROR: no link :] Prouerb. 3 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Et Esaias propheta: [ERROR: no link :] 57. Deus inquit in sancto habitans | et cum contrito et humili spiritu, ut uiuificet spiritum humilium | et uiuificet cor contritorum. In eodem propheta Dominum audimus dicentem: [ERROR: no link :] 66. Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu | et trementem sermones meos? Et in Zacharia: [ERROR: no link :] 13 Conuertam manum meam ad paruulos. Quę autem maior gratia humilibus in uita dari potuit | quam uerę religionis cognitio? quę in arcano latebat | et quam ne philosophi quidem inuenire poterant, eam nos Christo monstrante didicimus. [ERROR: no link :] Mat. 11 Vnde ipse ad Patrem conuersus: Confiteor tibi inquit Pater domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Paruuli sane atque humiles erant apostoli, qui primi didicerunt ut alios docerent mysterium Dei. de quibus in psalmo

-- --

fuerat prędictum a Propheta ad Deum dicente: [ERROR: no link :] ps. 8 Ex ore infantium et lactentium, hoc est sermonibus et prędicatione simplicium et uulgarium hominum, perfecisti laudem; laudem ueritatis, laudem Euangelii | disciplinę-que salutaris. ut quam mundanę sapientię acumen inuestigare nequiuit, eam piscatorum hebetudo docere inciperet. Hinc est illud quod Paulus apostolus ait: [ERROR: no link :] Ad Cor. I ca. 1 Stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Idem Dominus humilium precibus facilem se prębet, arrogantes uero non exaudit. Ideo Sophonias propheta hortatur et ait: [ERROR: no link :] Soph. 2 Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Sciebat enim | ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores eius imitari oportet. Nam quemadmodum dissimiles inter se dissident ac disseparantur, ita similium summa semper concordia est. et dum paribus nituntur studiis mutua beniuolentia incalescunt. Quod autem humiles exaudiat Deus, per omnes fere diuinę Scripturę historias patet. [ERROR: no link :] Iudith 9 Sancta uidua Iudit cum Olopherne congressura cilicium induit, ieiunat, orat | et ait: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. et illa quidem sicut humiliter orauerat, ita quod uolebat perfecit.

-- --

Clamat in Euangelio centurio: [ERROR: no link :] Mat. 8 Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum. et eadem hora qua sic humiliatus est, quod petierat impetrauit. Neque enim frustra scriptum est: [ERROR: no link :] Eccli. 35 Oratio humiliantis se nubes penetrabit. [ERROR: no link :] Mat. 15 Cananea mulier iam repulsam passa, iam in canum comparatione contempta, quia ab humilitate non recessit, meruit tandem exaudiri. Filius prodigus consumpto patrimonio ad patrem cum humilitate reuersus inuenit ueniam. [ERROR: no link :] Luc. 15 Peccaui inquit in cęlum et coram

-- --

te; iam non sum dignus uocari filius tuus. atque ita humiliatus amplexum meruit patris, osculum, indumenta, anulum, conuiuium. Quod ergo luxuria exhauserat, humilitas reparauit. [ERROR: no link :] Luc. 18 Publicanus pectus percutit | conscius-que delictorum oculos in cęlum non audet attollere, et iustior redit phariseo, qui ieiunabat, qui decimas soluebat, qui bona multa faciebat. Illius enim peccata deleuit humilitas, huius merita corrupit mentis elatio. Non sum sicut cęteri homines, inquit. et qui se cęteris pręferre non dubitauit, publicano etiam postponendus iudicatur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.