Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De ocio invtili et infrvctvoso. Caput XX

Vt autem et corporalis et spiritalis operis laborem cupidius ardentius-que subeamus, inertis ocii uitium quam detestabile sit consyderemus. Arguitur stulticię, qui laborem deuitat. dicente Salomone: [ERROR: no link :] Prouerb. 18 Qui sectatur ocium stultissimus est. Idem pusilli animi esse dicitur. [ERROR: no link :] 19 Pigrum inquit deiicit timor. Somno etiam magis quam uigilię deditus est. [ERROR: no link :] Prouerb. 10 Pigredo inquit immittit soporem. Idem tam uirtutis quam rerum egens erit. dicitur enim: [ERROR: no link :] 20 Egestatem operata est manus remissa. et iterum: Propter frigus piger arare noluit | mendicabit ergo ęstate, et non dabitur illi. Ociosus ergo et stultus est | et meticulosus | et somnolentus | et animi fortunę-que bonorum egens atque inopiosus. Nihil tamen in se peius habet ocium | quam quod pateat concupiscentiis. Vnde dicitur: [ERROR: no link :] Eccli. 23 In desyderiis est omnis ociosus. et rursum: Multam maliciam docuit ociositas. Cum autem ociosus maliciam didicerit | flagitiis-que sese onerauerit, iacet in illis et torpore uictus uix unquam de resurgendo cogitat. Nam siquando ad se rediens culpam agnoscat, impossibile sibi uidetur, ut ab ea desistat. Et interdum ipse de sua pigritudine conqueritur, intra se cum Propheta dicens: [ERROR: no link :] Hier. 3 Circumędificauit aduersum me, ut non egrediar, aggrauauit compedem meum. Sed cum liberum sit non peccare, nihil prodest difficultatem a peccato cessandi prętendere. Et quoniam animę ocio marcescentis ista imbecillitas est, non naturę, [ERROR: no link :] Hier. 1 uiderunt eam hostes (ut in Hieremia est scriptum) et deriserunt sabbata eius, hoc est infructuosam quietem eius demones intuentes lętati sunt. eo quod illam

-- --

ignauiter torpescentem ad quęque turpia facile se pertracturos, quasi piscem hamo sperarent, donec ad interitum usque deducerent. In hunc enim interitum corruit et Sodoma, de qua dicitur: [ERROR: no link :] Ezechielis 16 Hęc fuit iniquitas Sodomaę sororis tuę: superbia, saturitas panis | et abundantia | et ocium ipsius. Quod si non abundas, sed inopia premeris, et tamen ocio indulges | non es a periculo perditionis liber. quando quidem non solum abundantia et saturitas euertit Sodomam, sed etiam ocium. immo tanto nequius ociatur pauper quam diues, quanto minus habet causam ociandi. Diues nempe cum ociosus fuerit, uoluptatibus luxurię-que operam dabit. Pauperi autem necesse erit | furto ac rapinis quęrere unde uiuat, et in alios grassari, ne ipse fame pereat. Longe itaque periculosius est ociositas egentis quam abundantis. Quid pręterea dicam? Frustra illi natura manus dedit, qui nihil agendo conterit ętatem. quod si necessarię forent ad applicanda tantummodo ori alimenta, etiam pecudibus datę fuissent. Operari manibus hominis proprium est. Qui ergo

-- --

manus suas ad aliquid honesti faciendum non extendit, pecudi certe similior est quam homini, aut etiam pecude deterior. Mutum enim animal in multos usus utile est, homo uero ociosus nulli prodest, sibi autem etiam nocet plurimum. ut ex his quę dicta sunt, satis constat. Iccirco sane et ab hominibus male audit | et a Deo reprobatur. Alii eum statuam lapideam appellant, alii inertem asellum, alii fatuam anum | aut nihili hominem. atque hunc in modum petulantibus cauillantium uocibus taxatur, illuditur, lacessitur, probo contemptui-que habetur. Leuius tamen hoc ei ab hominibus ferendum esset, nisi etiam ab illo qui supra homines est damnaretur. [ERROR: no link :] Deuter. 23 Lex uetat eunuchum intrare in ecclesiam Domini. Quisnam iste eunuchus est | nisi ociosus de quo nulla proles oritur uirtutum? Non potest eunuchus generare | neque langori ac socordię deditus aliquid boni facere. Repellitur itaque ab ecclesia | ut coetu fidelium indignus. Non est enim de illo eunuchorum genere, qui se castrauerunt propter regnum

-- --

cęlorum. Valde quippe diuersum est | castitatem Deo uouere | et sterilitate boni operis torpescere, quod non Deo sed diabolo seruire est. [ERROR: no link :] Mat. 25 Hic est ille qui talentum ad negociandum acceptum abscondit in terra, et cum nullum quęstum fecerit, eiici iubetur in tenebras exteriores, quarum horrorem fletus auget et dentium stridor. [ERROR: no link :] 3 Hic est, quem neque frigidum neque calidum sed tepidum tantum Apocalypsis appellat. Cui uidelicet satis uidetur, si peccata cauerit, quanuis boni nihil operetur. Sed dum in isto tepiditatis proposito insipienter perseuerat, nauseam facit Domino dicenti: Incipiam te euomere de ore meo. Pręcepit enim Dominus non solum discedere a malo, sed etiam facere bonum. Quod si bonum non feceris, licet a malis abstineas, non es executus quod iuberis. Nolle autem obedire Deo malum est. tempus etiam ad bene agendum datum sine fructu elabi sinere malum est. Non potest igitur fieri, ut ociosus mali omnino expers sit, cum etiam ipsum ocium malum sit. Merito itaque et ab Ecclesia propellitur | et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur | atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum. [ERROR: no link :] Mat. 3 Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. [ERROR: no link :] Mar. 11 Ficus etiam habens folia, sed non et fructum, a Domino maledicitur et arescit. [ERROR: no link :] Luc. 13 Illam quoque ficum dominus uineę succidi iubebat, ne terram occuparet, in qua iam per triennium fructum non uiderat. sed ad preces cultoris uineę uolentis arborem ipsam circumfodere stercora-que apponere, quarto etiam anno expectauit, ut fructum faciat. Expectat utique clementissimus Dominus ab ocioso boni operis fructum in pueritia, expectat in iuuentute, expectat in ętate uirili, denique ecclesię prępositi alicuius uerbis exoratus expectat usque in senectam, ut ille tandem eiusdem prępositi uel increpatione impulsus | uel pręceptis eruditus | ab ignauia mollitie-que animi ad studium honesti laboris excitetur et exurgat. Quod si ne tunc quidem desidiam infructuosam reliquerit, quid aliud restat, nisi ut dimittatur

-- --

damnationis iustę securi succidendus? Ne igitur sibi placeas ociose, quod nihil boni agens adhuc non plecteris. Dilatio poenę est istud, non uitii impunitas. Quanto diutius ociatus fueris, si te saltem in fine non correxeris, tanto acrius punieris. In salicibus infructuosis, in medio Babylonis | quę est mentis in deliciis perditę confusio | suspendisti organa sensuum tuorum, turpi uoluptati deditus | et ad flagitia in dies magis declinans. Quousque abutere patientia Domini emendationem tuam expectantis? Non uides, non animum aduertis, quam cito transeant dies et labantur anni? quam unaquęque hora non ita uitę longioris | ut pręsentis mortis certa sit? Nullus est enim temporis punctus quo non arctantur uitę nostrę spacia | et quo mors nobis non propior sit . Quid ergo moraris? quid procrastinas? Rumpe tandem somnolentiam istam et expergiscere | ac tam supinę oscitationis tarditatem recte factorum solicitudine discutere festina, antequam rationem uillicationis tuę reddere cogaris. Vel

-- --

si usque adeo totus obstupuisti, ut uirtutis operibus te parem fore diffidas, uoto saltem aut lingua pete langori remedium | aridam-que ostentans manum ad Dominum suppliciter accede | et ipse postquam te pigritię tuę poenitere conspexerit, dicet tibi: [ERROR: no link :] Luc. 6 Surge in medium, extende manum tuam! Tunc tu ope adiutus diuina protinus exurges qui hactenus iacueras, et in medium stabis | in quo locus uirtutis est. nam extrema uitiosa sunt. dexteram-que diu contractam extendere incipies, ut opereris bonum. Atque ita qui tua culpa inutilis ocii langorem patiebare, diuinę gratię curatione saluus euades.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.