Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De exaltatione hvmilivm in evangelio. Caput XXIII

Ne tamen nouorum exempla omnino pręterisse uidear, Ioannis Baptistę Petri-que et Pauli apostolorum humilitatem in medium proponam. de his enim disertius expressum in Scripturis comperio. [ERROR: no link :] Ioannes Baptista Ioannes interrogatus quis esset, negauit se esse Christum, malens ueritate submitti | quam efferri mendacio | et neque Heliam neque prophetam se esse asseruit dum humiliatur. proinde Christi testimonio extollitur quod uidelicet in spiritu Helię uenisset, quod plus quam propheta esset, quod denique inter natos mulierum nemo illo maior surrexisset. Ille tamen modis omnibus deiicere se et humiliare non destitit, cum de Christo diceret: [ERROR: no link :] Io. 1 Ipse est qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. [ERROR: no link :] Petrus Petrus piscator erat, et in Christum credens indignum se eius consortio iudicauit | [ERROR: no link :] Luc. 5 Exi a me inquit Domine, quia ego homo peccator sum. Ob hoc ad apostolatum uocari meruit ut qui retibus pisces capiebat, prędicatione ueritatis homines caperet. [ERROR: no link :] Io. 13 Solus non sinebat sibi a Domino lauari pedes. postquam autem se cum illo partem non habiturum nisi lauaretur intellexit, non solum inquit pedes, sed et manus et caput. Prima uox humilitatis fuit, secunda charitatis. A quo nolebat lauari | ab eo separari pertimuit. [ERROR: no link :] Mat. 16 Porro quoniam et humiliabatur plurimum | et uehementius quam cęteri diligebat, dedit ei Dominus claues regni | et principem constituit apostolorum. Paulus de uase irę uas factus est electionis | quantum antea furore aduersus Christum intumuerat, tantum deinde propter Christum humilitate se deiecit.

-- --

[ERROR: no link :] Ad Cor. 1 15 Ego inquit sum minimus

-- --

apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit | sed abundantius illis omnibus laboraui. Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: [ERROR: no link :] Ad Ephes. 3 Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hęc: in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias Christi. [ERROR: no link :] Act. 14 Dum Lystris cum Barnaba prędicationis officio fungerentur, dii crediti, diuinum sibi exhiberi honorem usque adeo respuerunt, ut scissis uestibus mortales se esse clamarent | et ob hoc quidem missos, ut falsorum deorum cultoribus ueri Dei notitiam insinuent | saluti-que eorum qui credituri sunt consulant. Et hi sane de quibus locuti sumus, cęteri-que eiusdem ordinis homines, si nosse uis, ad quantam gloriam in cęlo exaltati sint, consydera qualem dum in terra uiuerent gratiam acceperint. Cęcos illuminare, leprosos mundare, mortuos uiuificare nulla possunt medicamenta , isti potuerunt. Si magna gratia hęc, haud dubium, quin etiam magna quę gratiam secuta est merces fuerit. Quanto igitur humiliores Deo seruiendo erimus, tanto gloriam celsiorem consequemur. [ERROR: no link :] Maria mater dei. [ERROR: no link :] (!) Ceterum cum multos hoc loco breuitatis causa pręterierim, quorum exemplis uti magnifice poteram, Mariam tamen Dei matrem, eius-que filium Saluatorem nostrum silentio prętermittere nullo modo possum. Hęc fabro desponsata fuerat, in turba pauperum incognita latebat. in tantum autem humilitate placuit, ut a Deo electa sit, quę Dei Filium generaret. Vnde ipsa gloriatur dicens: [ERROR: no link :] Luc. 1 Magnificat anima mea Dominum, et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo. quia respexit humilitatem ancillę suę. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Quid enim maius uirgini conferri potuit | quam ut creatorem suum pariat | quam ut Domini sui mater sit, et hoc quidem non uiolata uirginitate sed sanctificata, ut purius niteat in foecunda | quam nitebat in sterili.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.