Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De hvmilitate Christi. Caput XXIV

[ERROR: no link :] ICXC Io. 1 Dei uero Filius factus est Hominis Filius. Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Quid deinde? Et uidimus inquit gloriam eius, gloriam quasi Vnigeniti a Patre | plenum gratię et ueritatis. Qui eius glorię consors esse desyderas, eius humilitatis prius te socium ac participem exhibeas oportet. Non est discipulus supra magistrum | neque seruus domino suo maior, ut exaltari uelit sicut dominus | et humiliari nolit sicut seruus. Hunc autem omnium autorem, omnium saluandorum doctorem ac redemptorem Paulus Philippensibus in exemplum proponens ait: [ERROR: no link :] Ad Philip. cap. 2 Hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu | qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se ęqualem Deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Audisti humilitatem, attende gloriam. Propter quod inquit et Deus exaltauit illum | et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris . Neque humilius diuinitas inclinare se potuit, quam ut hominem assumeret, se-que hominum potestati submittere ad flagella et mortem per ludibria sustinendam. neque sublimius attolli quiuit humanitas | quam ut diuinitati unita unus Christus et Deus esset et homo, sedens ad dexteram Patris, a spiritibus angelicis omnium-que sanctorum coetu uenerandus, mortuos et uiuos iudicaturus

-- --

in eadem

-- --

humanitate, in qua uoluit ab homine iudicari. tunc humilis quidem nunc gloriosus, tunc mortalis nunc immortalis et impassibilis, tunc seruus nunc dominus, tunc infirmus nunc ponens inimicos scabellum pedum suorum in uirga uirtutis suę. Tunc non erat ei species neque decor, nunc dicitur: [ERROR: no link :] ps. 44 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Nunc regnum eius regnum omnium seculorum. Sed paulo distinctius uideamus, a qua humilitate ad hanc sublimitatem peruenerit, quam tamen semper habuit a Patre et cum Patre communem. [ERROR: no link :] (!) Cum igitur Deus esset, hominem quem ipse fecit assumpsit nunquam dimissurus, ut et homo fieret | et Deus esse non desineret . de paupercula matre nasci uoluit, non in urbe regali, sed in paruo oppidulo Bethleem, non saltem in domo uulgari sed in iumentorum stabulo, ubi reclinatus in pręsepio uagiit . Ab angelis nunciabatur, a pastoribus quęrebatur, a magis adorabatur, et tamen ipse contemptibilis et despectus apparere uolebat. Adultus non habuit ubi caput reclinet suum. alienis impensis sustentatus est, alieno usus hospitio. Qui cęlum terram-que fecerat | et quę in eis sunt, hic die ac nocte in laboribus fuit | docendo, sanando, orando. miracula operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes cęlum | et terra scabellum pedum erat. Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant. Cum innocens esset, pro peccatis nostris ab incredulis quos ipse saluare uenerat, comprehendi, ligari, conspui, cędi, occidi uoluit. Atque ita se submisit obtulit-que ultro omnibus impiorum iniuriis, qui mundum pugillo continet , qui terram respicit et facit eam tremere, in quem angeli intueri gaudent, quia uita est omnium quę uiuunt, et autor quę subsistunt. Quid ergo uel magnificentia eius maius | uel humilitate abiectius? Nemo ęquare potest eius humilitatem, quia nemo habet tantam de qua descendat sublimitatem. Satis est si uestigia eius obseruantes, quantum

-- --

possumus nos humiliter submisse-que geramus. ipso admonente ac dicente: [ERROR: no link :] Mat. 6 Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus mites et mansueti, nulli malum pro malo reddentes, paruo contenti, in laboribus assidui, seruire magis quam pręesse cupientes | nunquam captemus hominum gloriam, sed semper Dei laudem | et proximorum profectum. Parati simus omnia supplicia | omne mortis genus perpeti prius quam Deo peccare. Per hanc humilitatem aditum nobis parabimus in cęlum | et gaudiis perfrui merebimur sempiternis, participes facti glorię Domini nostri, cuius humilitatem in terra fuerimus imitati.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.